dimecres, 12 d’abril del 2023

XXIV. Bulla Bonifacii Papae VIII. qua insulam Minoricarum ad diocesim Maioricensem pertinere decernit, 1295

XXIV.

Bulla Bonifacii Papae VIII. qua insulam Minoricarum ad diocesim Maioricensem pertinere decernit, an. MCCXCV (1295). (Vid. pág. 152.)

Ex origin. in arch. eccl. Maioric.

Bonifacius Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Poncio, Episcopo Maioricarum, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum insula Minoricarum de novo de manibus Sarracenorum erepta, et ad cultum nominis Christiani redacta fore noscatur, et per hoc cuius diocesani Episcopi iurisdictioni eadem insula subiecta esse deberet, hucusque non fuerit ordinatum; nos, nolentes ut deinceps occasione huiusmodi, habitatores eiusdem insulae circa spiritualia defectum aliquem patiantur, insulam ipsam tibi tamquam proprio diocesano, et episcopali Sedi Maioricarum subesse, ac omnia iura episcopalia; quae tam ex lege diocesana, quam iurisditionis competunt, ad te tuosque successores Maioricarum Episcopos, qui pro tempore fuerint, in eadem insula pertinere, auctoritate Apostolica decernentes, tibi et eisdem successoribus praesentium tenore concedimus, ut praefata jura omnia exercere libere in perpetuum in praedicta insula valeatis. Tu itaque praefectus ad ista, sic de hominibus ipsius insulae in spiritualibus tuae curae commisis paternam sollicitudinem habeas, quod sicut pastor bonus eis ita praesis ut prosis, ipsique sub tuo salutari ac provido regimine spiritualibus proficiant incrementis. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc. = Datum Anagniae XV. kal. augusti, pontificatus nostri anno primo.

XXIII. Clementis IV. Jacobo, Regi Maioricarum, 1248

XXIII.

Clementis IV. litterae quibus Jacobo, Regi Maioricarum iniungit ut decimas ab ecclesia Maioricensi plene percipi patiatur, an. MCCXLVIII (1248). (Vid. pág. 144.)

Ex cartor. eccl. Maioric. quod librum. viridem (llibre verd : libro verde) ibi vocant, fol. 51.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio nobili viro Jacobo (a) nato carissimi in Christo filii nostri, illustris Regis Aragonum, salutem et Apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater noster Episcopus, et dilecti filii Capitulum Maioric. petitione monstrarunt, quod dudum inter bonae memoriae Maioric. Episcopum, et carissimum in Christo filium nostrum, illustrem Regem Aragonum, patrem tuum super decimis insulae Maioricae, quae de dioecesi Maioricae existit, materia questionis exorta, tandem inter Episcopum et Regem praedictos, absque consensu ipsius Capituli, quaedam compositio intervenit, talis videlicet quod idem Rex duas partes, dictusque Episcopus tertiam partem decimarum perciperent earumdem, si ad hoc assensus accederet Romani Pontificiis, ad quem Maioric. ecclesia inmediate noscitur pertinere. Et licet in compositione huiusmodi eiusdem Rom. Pontificis non intervenisset assensus, tu tamen qui eandem insulam tenes, pretextu talis compositionis dictas duas partes decimarum percipis earundem, in dictorum Episcopi et Capituli ecclesiae praefatae non modicum praeiudicium et gravamen. Quare praefati Episcopus et Capitulum humiliter petebant a nobis ut providere super hoc eis et eidem ecclesiae paterna sollicitudine curaremus. Cum itaque decimas suis Dominus exhibendas ministris in signum universalis dominii reservarit, nobilitatem tuam rogandam duximus attentius et hortandam, quatinus eosdem Episcopum et Capitulum ob reverentiam Apostolicae Sedis et nostram libere patiaris cum integritate percipere decimas memoratas, ipsosque sibi dimittas liberas et quietas. Preces nostras in hac parte taliter impleturus, quod exinde tibi a Retributore bonorum omnium perempnis vitae premium, et a nobis condigna proveniat actio gratiarum. = Dat. Viterbii idus junii, pontificatus nostri anno quarto.

(a) Filio scilicet Jacobi I. Aragonum Regis, qui regnum Maioricarum a patre regendum cum comitatibus Ceritaniae, Rossilionis, etc., suscepit (leo uscepit).

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...