dimecres, 12 d’abril del 2023

XVIII. Gregorii Papae IX. rescriptum quo Episcopis Petro de Albalat, Ilerdensi et S. Bernardo Calvo, Vicensi,

XVIII.

Gregorii Papae IX. rescriptum quo Episcopis Petro de Albalat, Ilerdensi et S. Bernardo Calvo, Vicensi, et S. Raimundo de Peñafort iniungit ut primum Episcopum ecclesiae Maioricensis eligant et consecrari faciant, absque ulla iuris Archiepiscopi Tarraconensis cognitione, anno M.CC.XXXVII. (1237) (Vid. pág. 69).

Ex origin. in arch. eccl. Maioric.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus... Ilerdensi et Vicensi... Episcopis, et dilecto filio fratri Raimundo, ordinis fratrum Predicatorum, capellano et Penitentiario nostro, salutem et Apostolicam benedictionem. Licet secundum Apostolum, neque qui plantat, ne que qui rigat sit aliquid, sed qui dat Dominus incrementum, vineae tamen Domini sabaoth cultores positi et custodes, desiderio desiderantes circa illam diligentem sollicitudinem et sollicitam diligentiam adhibere, et cooperatores Dei cupientes existere, iuxta quod ex iniunctae nobis oficio imminet servitutis, libenter eius gratiam sequimur praeeuntem. Quia etsi non egeat adminiculo alicuius, utpote cuncta potens, placet ei tamen humanae cooperationis affectus, cui nihil potest adiici vel adimi per efectum. Sane gratias agentes gratiarum omnium Largitori, qui per charissimi in Christo filii nostri illustris Regis Aragonum, et aliorum Christi fidelium ministerium propriam causam gerens, regnum Mayoricarum dudum a Sarracenis invasum, cultui restitui Christiano, ac volentes ecclesiae Maioricanae Pastore carenti, quae ad nos nullo medio pertinet, de persona idonea provideri, per quam commissus sibi populus coelestis irrigui foveatur humore, circunspectioni vestrae, de qua plenam fiduciam obtinemus, provisionem ipsius ecclesiae duximus commitendam. Quo circa discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus quatinus talem eidem ecclesiae praeficiatis in Episcopum et Pastorem, qui tanto congruat oneri et honori: ac faciatis ei a sui subditis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi. Cui vos, fratres Episcopi, adiuncto vobis legitimo collegarum numero, non quidem de Terraconensi provintia, sed potius aliunde, consecrationis gratiam impendatis, recepturi ab eo postmodum pro nobis, et Romana ecclesia, fidelitatis solitae iuramentum, iusta formam quam vobis sub bulla nostra mittimus interclusam, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Formam autem iuramenti, quod ipse praestabit, de verbo ad verbum nobis per eius patentes litteras suo sigillo signatas per proprium nuntium quantocius transmitatis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Datum Viterbii idus julii pontificatus nostri anno undecimo.

dimarts, 11 d’abril del 2023

XVII. Breve Gregorii Papae IX. quo Ferrario Pallares, Tarracon. ecclesiae Praeposito iniungit,

XVII.

Breve Gregorii Papae IX. quo Ferrario Pallares, Tarracon. ecclesiae Praeposito iniungit, ut dum ecclesia Maioricensis Pastore careat, bona eidem ecclesiae assignanda recipiat atque conservet, et quae cultui divino sunt congruentia disponat, an. MCCXXXV. (Vid. pág. 67.).

Ex orig. carta in arch. eccl. Maioricen.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio Praeposito Terrachon. salutem et Apostolicam benedictionem. Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod cum olim carissimus in Christo filius noster J. illustris Rex Aragonum, ac venerabiles fratres nostri Episcopi, necnon dilecti filii nobiles vestri, barones regni eiusdem, ad occupandas Maioricarum insulas vellent procedere, voto se unanimiter astrinxerunt, sicut in instrumento inde confecto plenius dicitur contineri, quod si Deus ipsis traderet terram illam, iidem in primis ecclesiae Dei construendae ibidem dominicaturas et dotem congruum assignarent; de quibus viri ecclesiastici illic Domino servituri possent comode sustentari. Nos igitur sicut convenit attendentes, quod ad divini cultus, morum ac fidei propagationem, Episcopus et clerici sint ibidem plurimum oportuni, ne de negligentia possimus circa nostrum ministerium merito reprehendi, dilecto filio electo Terraconen., de cuius sinceritatis prudentia gerimus fiduciam pleniorem, vices nostras in hoc parte duximus commitendas, sibi nostris dantes litteris in mandatis, ut Regem praefatum et dilectum filium nobilem virum Petrum, qui, sicut accepimus, regni Maioricarum dominium obtinet, et omnes eiusdem terrae participes vel eorum successores seu defunctorum heredes ad dotem et dominicaturas, prout se ad id sponte voto ac fide media astrinxerunt, ecclesiae assignandas, auctoritate nostra, monitione premissa, sublato cuiuslibet appellationis impedimento compellat, contradictores si qui fuerint vel rebelles per censuram ecclesiasticam compescendo. Ut autem ea quae super premissis idem electus duxerit ordinanda, illibata valeant conservari, discretioni tuae per Apostolica scripta precipiendo mandamus, quatenus personaliter ad regnum ante dictum accedens, dotem et dominicaturas et alia iura, per per iam dictum electum ecclesiae ibidem construendae assignanda, vice nostra recipias et ea diligentes conservare procures, Episcopo illic praeficiendo divina favente gratia resignaturus fideliter universa; et alias ea nichilominus quae ad cultum divini nominis et ecclesiae honorem hac utilitatem videris expedire interim tractaturus. Datum Perusii III. idus januarii, pontif. nostri anno octavo.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...