diumenge, 19 de març del 2023

XXXVIII. Urbani IV. de exemptione monasterii SS. Crucum rescriptum, an. MCCLXII. (1262)

XXXVIII.

Urbani IV. de exemptione monasterii SS. Crucum rescriptum, an. MCCLXII. (1262) (Vid. pág. 127.)

Ex Cartul. eccl. Tarrac.

Urbanus Episcopus, servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus Tarraconensi Archiepiscopo et Barchinonensi Episcopo salutem et Apostolicam benedictionem. Significaverunt nobis dilecti filii nostri Abbas et conventus de Sanctis Crucibus, quod cum ipsorum monasterium in confinio parrochiarum vestrarum sit fundatum, quaestione inter vos suborta ad quem de iure debeat pertinere, quisque vestrum de Abbate obedientiam, quaestione pendente, requirit. Quia igitur aequum non est, quod praedictus Abbas, donec concordia vel iudicio fuerit determinatum, cui praedictum monasterium competat, alicui vestrum ullam iure parrochiali obedientiam debeat exhibere, fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus quatenus, donec inter vos super hoc iudicatum fuerit, vel amicabiliter compositum, ab exactione obedientiae et aliis inquietationibus ipsius Abbatis penitus desistentes, monasterium ipsum in nullo aggravare tentetis. Datum Veronae V. kal. februarii.

XXXVII. Eiusdem Alexandri III. rescriptum de exemptione monasterii SS. Crucum

XXXVII. 

Eiusdem Alexandri III. rescriptum de exemptione monasterii SS. Crucum ab obedientia Archiep. Tarracon. et Episcopi Barchin. donec lis praedicta finiretur, an. MCLX. (1160) (Vid. pág. 136.)

Ex arch. mon. SS. Crucum.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis Abbati et fratribus Vallis Laureae salutem et Apostolicam benedictionem. Quoniam super jure parrochiali loci, in quo monasterium vestrum incoepistis, inter venerabiles fratres nostros Terragonen. Archiepiscopum, Apostolicae sedis Legatum, et Barchinonen. Episcopum quaestio est exorta, per Apostolica vobis scripta mandamus quatinus neutri illorum jure parrochiali obedientiam vel reverentiam exhibeatis, donec determinatum fuerit ad quem illorum praescriptus locus debeat de jure spectare. Datum Benevent. IIII. idus septembris (a).

(a) Quamvis breve hoc et praecedens data careat, ad ann. tamen 1160 referimus, quo monasterium SS. Crucum erigi caeptum est, postquam per decennium in Valli Laureae monachi consederant. Quod autem inter Barchin. et Tarracon. Episcopos super iurisdictione eius loci decertaretur, in causa erat situs novae domus SS. Crucum, quae confinium et limes est utriusque dioeceseos. Unde et adhuc sub iudice lis est, monasteriumque illud non vere nullius, sed alicuius non determinatae dioeceseos dicere debemus.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...