dimarts, 7 de març del 2023

X. Constitutiones synodales editae per Dominum Petrum Çagarriga

X. 

Constitutiones synodales editae per Dominum Petrum (a) Archiepum. Terrachon. in prima synodo per eum celebrata die veneris XI aprilis anno a nativ. Dni. MCCCC decimo. (Vid pág. 11.) 

(a) Petrus scilicet Çagarriga, qui ex Illerdensi ecclesia ad Tarraconensem evectus est anno 1407, vitaque functus anno 1418, provinciale concilium habuit anno 1414, ut aiunt eius ecclesiae Episcopologia, quae huius diocesani, cuius modo constitutiones proferimus, non neminere.

Ut presbyteri et clerici in sacris ordinibus constituti honestis ambulent indumentis.

Quia ad hoc sunt clericis ecclesiastici redditus deputati ut ex ipsis honeste vivere debeant, et tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla patrum indesinenter intuetur; statuimus et ordinamus quod de cetero rectores, presbyteri et clerici ac relligiosi in sacris ordinibus constituti honeste vivant, et vestibus honestioribus induantur. Ita quod deferentes tonsuram iuxta mensuram per Vicarium nostrum generalem et Decanum Montis albi eis tradendam, juxta alias constitutiones super hiis editas, supertunicale talum (f. talare vel taliter) clausum portent usque ad collare, quod breve defferant et honestum, non ...; manicasque cum goletis non portent, sed rotundas et largas competenter; addicientes quod supertunicale praedictum sit ita longum ne distet ultra medium palmum a pede, vel eius manicae latitudinem unius palmi non transeant. Caputium vero, quod defferent, longum sit et honestum, cucullam habens amplam brevem et duplicatam. Sotulares clausos portent, aut ultra tertiam partem pedis nullatenus apertos. Quicumque vero post quatuor menses a die praesenti computandos huiusmodi statuti fuerit violator, vestes et alia praedicta teneatur dare pauperibus, et etiam poenam decem solidorum ipso facto pro vice qualibet se noverit incurrisse.

Poena presbyterorum qui, dum divina celebrantur officia, tenent caputium et non induuntur superpellicio.

In constitutione synodali edita per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum incipiente: Cum honestas etc. est salubriter statutum quod quilibet clericus in sacris ordinibus constitutus in missis, processionibus, et dum dicet horas in eccla. presente populo, sit superpellicio indutus, nec portet caputium in capite nec in collo, sed utatur, si voluerit, almutio seu birreto; set quia nulla est poena adjecta, multos dicti statuti esse audivimus contemptores; quare poenam quinque solidorum cuique ipsius statuti transgressori pro vice qualibet ducimus huius serie apponendam.

Poena clericorum ludentium ad ludum prohibitum.

Sicut sacerdos alios honestate ordinis superat, ita etiam morum virtute transgredi debet: et in civitate et campo Terrachonae noviter inter laycos magnis adictis poenis prohibitus fuerit ludus quilibet texillorum, et esset indecorum sacerdotes et clericos ludentes plecti leviori poena, qui vitae viam laycis bene vivendo denuntiare tenentur; ordinamus quod nullus presbyter vel clericus nostrae diocesis cuiuscumque status vel conditionis fuerit, ludere audeat ad ludum aliquem texillorum, nec etiam ad scacos in loco publico, vel alium ludum prohibitum in civitate Terrachonae, villa seu loco, ubi dictus presbyter sive clericus residebit. Qui vero contrarium fecerit, poenam sexaginta solidorum ipso facto incurrat. Postquam autem dictam poenam semel solverit, et iterum reinciderit, per unum mensem in castro nostro Terrachon. captus propterea teneatur. Presbyter autem vel clericus, qui sciverit alium statuti huiusmodi transgressorem, id nobis Vicario vel Officiali nostro verbo vel littera incontinenti denunciare teneatur. Alioquin viginti solidorum penam pro vice qualibet, qua id necglecxerit nuntiare, se noverit incurrisse.

Contra clericos jurantes et blasfemantes.

Tanto sunt clerici gravius puniendi, quanto maiori aliis dignitate prefulgent: et quia in civitate, locis campi et diocesis nostrae Terrachonae contra jurantes, maledicos et blasfemos Dei et Sanctorum edita sunt poenalia statuta, in quibus presbyteri et clerici non ligantur, et possint ex hiis oriri scandala perniciosa; ideo ut humana saltim formidine peccare metuant, qui divina juditia non formidant, statuimus et ordinamus quod presbyter vel clericus qui juraverit vel maledixerit, aut blasfemaverit de Deo, Beataque Virgine Maria, eorumque Sanctis duplicem poenam illius quae fuerit laycis talia comittentibus in loco ubi degerit statuta, ipso facto sine mercede (f. misericordia) incurrat. Poena, si quae non fuerit statuta delinquentes in hiis nostro arbitrio puniantur, et etiam scientes et non revelantes sub poena in proxime dicta constitutione contenta.

Ut quilibet curatus habeat officium proprium Beatae Teclae.

Ob reverentiam et laudem Beatae Teclae Virgs. et Prothomarts (Virginis et Prothomartiris), Patronae nostrae ordinamus, volumusque et mandamus ut quilibet rector et curatus nostrae diocesis infra quatuor menses primo venturos teneatur habere officium proprium omnium horarum et missae dictae Virginis, illudque facere et celebrare in festo et octavis eiusdem, quemadmodum fit et celebratur in Sede ntra. Terrachonae. Quicumque autem in praedictis necgligens fuerit vel remissus, poenam decem solidorum ipso facto se noverit incurrisse.

De quaestoribus.

Constitutionem synodalem per bonae memoriae Dnum. Petrum, predecessorem nostrum editam contra abusiones quaestorum incipientem: Abusionibus etc. tanquam salubrem et laudabilem renovantes, illam de coetero ad litteram volumus et precipimus observari in civitate et diocesi nostra Terrachonae; adiicientes quod Vicarii nostri nullum quaestorem admittant, nisi prius fidem autenticam fecerit de mandato et potestate sui principalis a quo missus est: et quod etiam nullus de coetero quaestor admittatur, nisi ipse in loco pro quo quaestum facit, de obedientia fuerit Dni. ntri. Papae.

Casus reservati.

Constitutionem de casibus reservatis renovamus, decernentes casus sequentes nobis fore solummodo reservatos. Absolvere videlicet excomunicatos majori excomunicatione: interdictos vel suspensos ab homine vel a jure: comittentes homicidium voluntarium, et incestum: imponere poenas blasfematoribus Dei et Sanctorum, si tamen sapiat haeresim: degerantes scienter seu perjuros in dampnis proximi, nisi precedat restitutio, et satisfaciant dampna passis: commutationes quorumlibet votorum: restitutiones male ablatorum, incertorum vel certorum, quando non extant hii quibus est restitutio fienda, nec injurians per quem fieret restitutio ordinavit, cuius quantitas sumam viginti solidorum excedat: absolutionem eorum qui interfuerunt clandestinis matrimoniis, vel contra interdictum ecclae. celebratis: oppresionem liberorum: sacrilegium: abusum crismatis, Eucarestiae, vel alterius rei sacrae: promotionem per saltum, vel ab alio sine nostri licentia factam: dispensationem simoniae: et absolutionem illorum qui tenent vel tenuerint contra nostram voluntatem privilegia, instrumenta, vel registra seu scripturas archivi et dignitatis ac ecclae. nostrae. 

In coeteris autem casibus nobis de jure consuetudine vel alios per predecessores nostros spetialiter reservati, rectoribus et eorum vicariis de eorum discretione confisi absolvendi gratiose potestatem et licentiam impertimur, quacumque constitutione in contrarium edita non obstante.

IX. Enecus, Archiepiscopus Terrachonae, tertia synodo, 1390

IX.

Idem Enecus Archiepiscopus in tertia synodo per eum celebrata Terrachonae die sabati XXI. madii anno a Nativ. Dni. M.CCC.LXXXX. fecit constitutiones sequentes. (Vid. pagin. 8.)

Quod clerici saeculares in sua ultima voluntate recognoscant patrem suum Archiepum. Terracon. in duodecim denariis pro libra (b: Al. cod. addit: pro libra taxiae seu valoris suorum, etc.) suorum beneficiorum, et ut infra.

Enecus miseratione divina et ad perpetuam rei memoriam. Suscepti regiminis cura movemur, et subditorum lacrimis excitamur, ut circa illa quae ipsorum subditorum quietem et pacem concernunt, et animarum saluti expedire videmus, sic nostrae considerationis studium sollicitemus, et votis ferventibus intendamus, ut praecisis radicitus dissidiorum vepribus, et litigiorum amfractibus omnino subductis (a: Al. cod. subditis), personae nobis subditae, quas ordo clericalis includit, in pacis tranquillitate vivant, et post mortem nichil scandali supersit, quod animarum saluti obviet, et posteris materiam prebeat pravi exempli. Dudum siquidem bonae memoriae Dominus Arnaldus, Archiepiscopus, praedecessor noster, dum in humanis ageret, et curam archiepiscopalis dignitatis gereret constitutionem quandam edidit sub hiis verbis: Statuimus et praesenti constitutione ordinamus quod universi et singuli clerici saeculares (sic prosequitur transcribendo integram don Arnaldi constitutionem, quam supra in eius synodo habes; postea sic prosequitur).

Ex cuius constitutionis usu, sicut clericorum ipsorum profunda dispersio (b: Alii codd. suspiria), et experientia rerum magistra nostris auribus intimarunt, ipsis clericis magna incomoda advenerunt, et ex eo fuerunt hactenus subsecuta, quoad decimae partis solutionem et exactionem (c: Al. cod. seu taxationem); quia post decessum clericorum ipsorum, quae sint bona intuitu Ecclesiae acquisita, et quae ex industria personarum, omnino ignoratur, cum discrecio inter illa comode fieri non possit, et sic manumissoribus decedentium aliquotiens ex malitia litigantibus cum procuratore Archiepiscopi super decima parte, in qua ipsum debet recognoscere, iurgiorum materia oritur, scandala suscitantur, et litigiorum incendia commoventur, et saepe contingit quod manumissores ex hiis excusationis velamen assumentes, praecipue quando bona ipsa per procuratorem ipsum, ne deperire valeant, arrestantur, bona ipsa penes se detinent, et in expensas litigiorum ea distribuisse testantur: et sic raro aut numquam ordinationes, seu ultimae voluntates clericorum ipsorum executioni debitae demandantur; immo clerici superviventes considerantes quod bona decedentium sic vastantur, et eorum ordinationes minime adimplentur, inclinantur, licet fatue, ad devastandum in vita eorum bona et alias in usus illicitos convertendum, ex quibus mortificativae infamiae in populo suscitantur, et animarum pericula subsequuntur, et alia inconvenientia ex praemisis insurgunt, de quibus esset longum per singula enarrare; quam maxime, si procuratores ipsi ad exigendam istam decimam partem electi, sicut asseritur, metas suae potestatis excedant. Et licet ab illo citra tempore, quo ecclae. nrae. praefatae praefuimus, circa subditorum commoda maxime animarum prosequenda atenta meditatione intelleximus, attamen multis aliis arduis negotiis occupati, ad haec hucusque non potuimus oculos dirigere nostrae mentis, nunc autem praemissa infra nostri pectoris (a: Al. cod. corporis) archana sollicite revolventes, attendentes quod incerta exactio dictae decimae partis, cum sit jus certum, ut ex praemissis colligitur evidenter, discordias parit, et nostris subditis materiam scandali suministrat: volentes, prout nostro incumbit officio, circa haec taliter providere quod amodo cessent praefatae discordiae et scandala memorata, tollentes primo etiam ante omnia de, et cum consilio praefati Capituli nostri dictam constitutionem, eamque revocantes, et in hanc nostram, prout inferius comutantes, statuimus et praesenti constitutione nostra perpetuo valitura de, et cum consilio et assensu praefati Capituli nostri ordinamus, quod omnes et singuli clerici saeculares in ecclesiis civitatis et dioecesis Terrachon. beneficia ecclesiastica cum cura vel sine cura obtinentes, et presbyteri etiam dictarum civitatis et dioecesis Terracon. nulla beneficia obtinentes, de omnibus bonis suis, etiam intuitu ecclae. seu beneficiorum suorum, vel alias qualitercumque adquisitis, in sua ultima voluntate disponere possint et ordinare, ac etiam distribuere pro libito voluntatis; eisque hoc per praesentes indulgemus, ac licentiam plenariam impertimur, omni ordinatione seu constitutionem per nos seu praedecessores nostros in contrarium edita, abolita et cassata; exceptis de vasis vinariis, bladariis et oleariis, in quibus vinum, bladum et oleum ecclesiarum seu beneficiorum reservatur, quae penes ecclas. seu beneficia volumus remanere, etiam si ab eisdem clericis empta vel adquisita fuerint; et exceptis servis, lectis et aliis superlectilibus domus, quae tempore (b: Al. cod. temporibus) collationum eisdem factarum de dictis beneficiis inventa fuerint in eisdem, seu extimatione eorum, si perdita postea fuerint, vel consumpta. (a: Al. cod. novum hic titulum ponit, scilicet: Quod clerici recognoscant patrem suum Archiepiscopum.) 

Proviso quod clerici in sua ordinatione seu ultima voluntate recognoscant patrem suum Archiepum. Terracone in duodecim denariis monetae Barchi. pro libra taxae beneficiorum, quae tempore sui obitus in dioecesi Terraconensi obtinebunt. De beneficiis autem non taxatis recognoscant in duodecim denariis dictae monetae pro libra veri valoris; qui valor intelligatur secundum quod in tallis comunibus beneficia ipsa solvere consueverunt. Praesbyter autem nullum beneficium obtinens in sua ultima voluntate recognoscat in quindecim solidis dictae monetae: et hiis contenti nos aut successores nostri in, et a bonis dictorum clericorum aliquid ultra petere seu exhigere non possimus; cum ex hoc, tollendo ambiguitatem, quae exaccione dictae decimae partis proveniebat, conditionem nostrae archiepiscopalis dignitatis faciamus sine dubio meliorem. In quibus quidem duodecim denariis pro libra, et XV. solidis statuimus semper praedictum Archiepiscopum pro ceteris creditoribus et legatariis priorem esse tempore, et potiorem iure. Huic constitutioni adiicientes quod executores dictarum ordinationum seu ultimarum voluntatum infra unius mensis spatium a die obitus ipsorum clericorum computandi, coram Archiepiscopo seu Vicario eius in spiritualibus Terrachone hostendant per se vel alium in publica forma dictas ordinationes seu ultimas voluntates, ipsique solvant illud quod secundum tenorem praesentis constitutionis debebitur. Et si forte in sua ultima voluntate clerici ipsi praefatam quantitatem non recognoverint Archiepiscopo, patri suo, dum tamen solvant ipsi manumissores dictam summam, ordinationes seu dispositiones huiusmodi propterea nullatenus irritentur, seu de nullitate arguantur; imo ordinationes dictorum clericorum et praesbyterorum perinde valeant, ac si ipsi clerici et praesbyteri dictam summam recognovissent Archiepiscopo, patri suo.

De bonis autem patrimonialibus vel quocumque modo intuitu personarum per ipsos clericos adquisitis suam ipsi clerici et praesbyteri faciant voluntatem libere, cum eis hoc sit iam a iure permissum. Quicumque autem ausu temerario contra hanc nostram constitutionem bona clericorum decedentium rapere, furari seu asportari praesumpserint, nisi intra octo dierum spatium ea restituerint, ex tunc tales excommunicationis vinculo innodantur. Et ut praesens constitutio et in ea contenta firma remaneant, eam in praesentia dicti Capituli iuramus, ut Archiepiscoporum moris est, perpetuo et nullo tempore revocare.

De fiscalibus, ut iurent.

Licet super agendis per fiscales curiae ecclesiasticae per sacros canones sit provisum; quia tamen fiscales nostri, ut didiscimus, aliquociens limites suae potestatis excedunt, gravando subditos contra iustitiam, ex quibus plura nostris subditis incomoda evenerunt, statuimus quod fiscales nostri et successorum nostrorum, et nostri et eorum officialium, cum capitula seu accusationem contra aliquem clericum criminosum dare voluerint, antequam capitula offerant (a: Al. cod. offerantur), iurent in posse nostro seu officialis aut judicis, coram quo causa duci habeat, quod ipsa capitula seu accusationem non proponunt maliciose, nec ut delati contra iustitiam redimant vexationem, nec ad extorquendum aliquid contra jus ab ipsis clericis, sed solum pro justitia, et quia credunt esse vera illa et probare intendunt.

De advocato.

Item statuimus et ordinamus quod advocatus vel iurista nostri vel successorum nostrorum habeant ordinare vel corrigere capitula seu accusationem, quae seu quam dicti fiscales contra clericos producere voluerint, antequam ipsa capitula producantur in iudicio. Et si contra fecerint, ipsi fiscales penam privationis ab eorum officiis incurrant.

Quod ille qui accusaverit praesbyterum, vel beneficium obtinentem, et capi fecerit, praestet cautionem accusato, etc. 

Item statuimus et ordinamus quod si contingat quod aliquis clericus nostrae civitatis vel dioecesis obtinens beneficium capiatur ad partis instantiam, teneatur se accusator subscribere ad penam talionis statim facta captione, et ante quam accusator producat in juditio accusationem; cavendo etiam idonee cum fideijussoribus pro injuria et expensis, casu quo deficiat in probatione; alias judex talem denuntiationem sic contra formam praemissam oblatam non admittat, nec eius vigore ad aliquem actum procedat. 

Quod judex in continenti faciat inquisitionem.

Item statuimus et ordinamus quod si aliquis clericus nostrae civitatis vel dioecesis capiatur, in continenti facta captione curet officialis seu comissarius aut judex, de cuius mandato captus fuerit, cum diligentia inquirere an capitula, pro quibus captus est, sint vera. Et si reperiat vera esse, vel saltem de eis crebra fama laboret, et si talia sint crimina quibus probatis delatus clericus ad tempus vel ad in perpetuum merito debeat incarcerari, tunc non teneatur eum dimittere judex, nec tradere manulente; sed datis defensionibus justitiam administret. Si vero talia sint crimina, quibus probatis clericus ad tempus vel ad in perpetuum non debeat incarcerari, tunc eum judex teneatur tradere ad firmam juris, seu manulente. (a: Al. cod. manulentam.)

Quod rectores veniant ad synodum de trienio in trienium.

Coeterum considerantes quod non debet iniquum judicari secundum temporum varietatem statuta etiam varientur humana; quia in veniendo ad synodum annuatim, sicut nostri predecessores statuerunt, curati nobis subditi multipliciter agravantur, faciendo expensas, ad quas hiis tribulatis temporibus eorum non suppettunt facultates, et ecclesias suas dimittendo, cum ad synodum veniunt, absque curato; propter quod, sicut accepimus, multotiens animarum pericula subsequuntur, praesertim in aliquibus clericis qui in opprobrium ordinis clericalis, cum itinerant, in dissoluciones varias, quod dolenter referimus, labuntur; idcirco presenti constitutione nostra perpetuo valitura, de, et cum consilio et assensu nostri Capituli praedicti statuimus et ordinamus, quod rectores seu curati nostrarum civitatis et dioecesis praedictarum non teneantur venire annuatim, sicut consueverunt, ad synodum, sed de trienio in trienium veniant, etiam non vocati. Hoc addito quod si urgens necessitas id exposeat, possint eorum expensis iterum (a: Al. cod. interim) convocari, constitutiones praedecessorum nostrorum super hiis editas, in quantum obvient huic nostrae, tenore praesentis revocantes.

Post quarum quidem constitutionum lectionem et publicationem dictus Rev. Dnus. Enecus Archieps., presentibus dicto Capitulo, ac in hiis consilium et assensum praestantibus, positis coram eo sacrosanctis Scripturis, tenendo manum supra pectus, ut moris est Archiepiscoporum jurare, juravit praesentes et supra scriptas constitutiones in hoc publico instrumento contentas nullo tempore revocare, nec eis scienter in aliquo contrahire: mandans per me notarium infrascriptum de praemissis fieri atque tradi cuilibet volenti unum, duo, vel plura publicum seu publica instrumentum seu instrumenta eius sigillo impendenti sigillata. Acta fuerunt haec loco, die et anno superius expressatis, praesentibus honorabilibus et discretis viris Dnis. fratre Petro de Casis, decretorum doctore, Officiali Terrachonae, Guillermo Carbonelli, in decretis licentiato, rectore ecclae. parrochialis de Silva, dictae Terrachon. dioc., Berengario Dolivella, rectore ecclesiae parrochialis de Colivella (Çolivella), dicte dioecesis, et Johanne Penedes, presbytero beneficiato in Sede Terrachonae, ac Petro de Podio, presbytero, dioecesis Convenarum, dicti Dni. Archiepiscopi cappellano, testibus ad praemissa vocatis spetialiter et rogatis. E. Archieps.

Et ego Petrus Soriani, praesbyter Sogobricensis, publicus auctoritate archiepiscopali per civitatem et diocesim et provintiam Terrachone notarius, ac praefati D. Archiepi. secretarius et scriba, praedictarum constitutionum publicationi ceterisque omnibus et singulis supra dictis, dum sic, ut praemittitur, dicerentur atque fierent, simul cum praenominatis testibus sub anno, die et loco superius expressatis praesens interfui, eaque sic fieri vidi, et audivi, in notam recepi, et publicavi, et in hanc publicam formam redigendo me aliis praepedito negociis per alium fideliter scribi feci ac signo nostro solito et consueto signari, etc. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...