divendres, 24 de febrer del 2023

XLII. Sparagi, Archiepiscopi Tarraconae, Randulpho, monasterio Scalae Dei, Cartusiensis, Albigensium pestem

XLII.

Domini Sparagi, Archiepiscopi Tarraconae donatio facta Randulpho Priori, et monasterio Scalae Dei, ordinis Cartusiensis, ob insignem, quam navarunt, operam in concionibus habitis adversus Albigensium pestem, corruptosque populi mores, an. MCCXX. (1220) (Vid. pág. 178.)

Ex arch. Cartus. Scalae Dei.

Liqueat universis quod Nos S. miseratione divina Tarraconensis Archiepiscopus, attendentes quod dilectus filius R. Prior venerabilis Scalae Dei, ordinis Cartusiensis, ad honorem Dei pro nostris utilitatibus infatigabiliter laboravit, a nostra dioecesi pravitatem hereticam viriliter cum multa industria expellendo, et clerum et populum ab illicitis multiformiter corrigendo; licet propter hoc remuneratione amplissima dignus esset; tamen, ut ostendamus ei bonam affectionem, quam gerimus erga ipsum, damus et assignamus praefato Priori et successoribus suis et fratribus dictae domus Scalae Dei omnes illos Sarracenos nostros et Sarracenas de Benifalet (Benifallet, cerca de Tortosa, dirección Miravet), cum omnibus juribus et dominio, quae ad nos pertinent, sine retentione aliqua in eisdem, totis temporibus vite nostrae. Et si dictus Prior aut successores ejus, vel fratres dictae domus a Sede Apostolica hoc potuerunt obtinere, praefatum donum per nos et successores nostros in perpetuum sine contradictione aliqua eis concedimus laeto corde. Instrumentum super collationem dictorum Sarracenorum antecessori nostro a Rege Aragonum illustri confectum, tradendo eis voluntate spontanea in indicium perpetuae firmitatis. Et ut hec pia et libens largitio perpetua gaudeat firmitate, in hoc instrumento manu propria duximus subscribendum. Prior vero sive ecclesia Scalae Dei teneatur in ecclesia Beatae Theclae Virginis ministrare oleum annuatim ad unam lampadem ardentem jugiter concignandam (consignandam). Factum est hoc XII. kalendas januarii, anno Domini M.CC.XX. = Ego S., Terrachonae Archiepiscopus, subscribo. = Sig+num F. Praepositi Terrachonae. = Ego R. Guillermi, Terrachonae Camerarius. = Ego B. Terraconensis Sacrista, subscribo. = Ego Ferrerius de Guardia, clericus testis subscribo. = Sig+num Raymundi, clerici Hospitalarii Terracon. = Ego magister Petrus de Alforgia, testis subscribo. = Ego Guillermus Virgilii, notarius domini Archiepiscopi, qui mandato ejusdem hoc scribi, feci et signum + meum apposui.

XLI. Testamentum Berengarii de Villamuls, Archiepiscopi Tarraconensis, an. MCXCIII. (1193)

XLI.

Testamentum Berengarii de Villamuls, Archiepiscopi Tarraconensis, an. MCXCIII. (1193) (Vid. pág. 169.)

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. 

Haec sunt conditiones sacramentorum quarum seriem ordinavit dominus Johannes, Terraconensis ecclesiae Praepositus praesente Archidiacono et Sacrista et Camerario et aliis subscriptis canonicis ipsius ecclesiae, et Berengario de Episcopali (Bisbal), de ultima voluntate domini Berengarii, Terraconensis Archiepiscopi. Nos itaque testes, Guillelmus Clemens, capellanus domini Archiepiscopi, et Ferrarius, notarius ejus, verum pariter dantes testimonium, juramus per Deum et ejus sancta quatuor Evangelia, quod nos vidimus et audivimus, praesentes et eramus, quod dominus Archiepiscopus jacebat vulneratus in terra. Adhuc tamen erat compos mentis suae, et plenum sensum habebat; et Guillermus Clemens hortabatur eum ad confessionem et poenitentiam, et confessus est; et facta confessione, dixit ei Guillermus Clemens: injungo vobis constituere elemosinam de rebus vestris. Tunc dixit Archiepiscopus: mando omnia mea dari pro amore Dei et pro anima mea, solutis debitis meis. Quaerente vero capellano ubi esset pecunia sua; dixit Archiepiscopus: modicum quod habet Raymundus de Villamulorum, sit suum; et modicum quod est Terraconae, sit ecclesiae. Interrogatus a capellano de quantitate pecuniae, dixit, (:) Ferrarium scire. Quaesivit iterum capellanus, et dixit: ¿Domine, sicut ipse dixerit? Et respondit Archiepiscopus: Ita bene. Quaerente iterum capellano a Ferrario, si sciret ipse, dixit Ferrarius: scio; et nutum fecit capite. Postquam autem haec omnia nobis videntibus et audientibus ordinavit, voluntatem suam nobis scientibus non mutavit; et sic iterum vulneratus decessit ab hac luce. Unde quod ab ejus ore in articulo illo audivimus, coram supra dictis omnibus testificamus, et jurejurando firmamus, VI. kalendas martii, anno M.C.XC.III. Dominicae Incarnationis, nona die post obitum domini Archiepiscopi. = Sig+num Guillermi Clementis, capellani Domini Archiepiscopi. = Ego Ferrarius, notarius domini Archiepiscopi, subscribo. = Sig+num Johannis, Terrachonae ecclesiae Prepositi. = + Ego R. de Rochabertino, Terrachon. Archidiaconus, subscribo. = Ego Gombaldus, Terracon. ecclesiae Sacrista, subscribo. = Sig+num Berengarii, Terracon. ecclesiae Camerarii. = Ego Raymundus Guillermi subscribo +. = Sig+num Raymundi de Linars, presbyteri et canonici. = Ego Petrus de Terracona, Terraconae notarius, hoc scripsi, et dampnavi in linea III. ab eo loco ubi dicitur notarius ejus, usque ad locum ubi dicitur verum; et supra scripsi in linea VI. ubi dicitur sua: die et anno + praefixo.

El català de l'any 842, Strasbourg

SERMENTS  PRÊTÉS A STRASBOURG EN 842 PAR  CHARLES-LE-CHAUVE , LOUIS - LE-GERMANIQUE ,  ET LEURS ARMÉES RESPECTIVES. (Nota del editó,  Ramón ...