diumenge, 19 de febrer del 2023

IV. Ordinatio de vita regulari in ecclesia Tarraconensi, an. MCLIV. (1154)

IV.

Ordinatio de (leo te) vita regulari in ecclesia Tarraconensi, an. MCLIV. (1154) (Vid. pág. 77.)

Ex autograph. in arch. ejusdem eccl. 

Quoniam in primitiva Ecclesia multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam, eorum quae possidebat, aliquid dicebat esse proprium, sed erant illis omnia comunia, quod approbans Psalmista dicit: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum; idcirco ego Bernardus, Terraconae Archiepiscopus, annuente et consilium praestante Raimundo, illustrissimo Barchinonae Comite, Aragonum Principe atque Marchione, instituo, ut in cathedrali ecclesia Sanctae Theclae, quae Terracon. provintiae capud et metropolis esse dinoscitur, sint amodo et in perpetuum canonici regulares, et non alii, qui ibidem canonicam et Apostolicam vitam ducant, secundum regularem institutionem Beati Patris Augustini, videlicet, ut comuniter vivant, in refectorio suo comedant et in dormitorio dormiant, ad officium ecclesiasticum pariter et comuniter occurrant, praeter eos, quos molestia senectutis vel infirmitatis impedierit; imitentur morem et consuetudinem ecclesiae Sancti Ruffi in devotione ecclesiastici officii, in victu cotidiano et in habitu clericali. Instituo ut instituat Archiepiscopus in Priorem claustralem canonicum regularem, qui doceat et componat vitam et mores canonicorum, et cum necesse fuerit, eorum enormitates corrigat; ponat quoque extrinsecus cum consilio Capituli personas religiosas et regulares, secundum quod opus fuerit, quae regimen et dispositionem habeant in possessionibus extrinsecis, et laborantibus, et colligendis, atque congregandis victualibus, de quibus serviatur et ministretur illis, qui in claustro die et nocte Deo famulantur. Et si Archiepiscopus, eos, quos intus vel extra majores instituerit, inutiles vel irregulares esse cognoverit, amoneat eos, et cum saniori Capituli consilio instituat alios de clericis cathedralium ecclesiarum, vel religiosorum locorum nostrae provinciae; ac (qui ad) nostram ecclesiam, quasi ad matrem propriam, beneficium societatis postulantes convenerint, non eis, denegetur, sed benigne recipiantur, et locum suum sient unus ex fratribus habeant, tam in vita quam in morte. Ad communem autem sustentationem predictorum canonicorum confero ego Bernardus Terracon. Archiepiscopus, atque dono ipsam fortitudinem seu monitionem, quam ibi ediffico, ad manendum et habitandum in perpetuum, ut ibi sint tuti ipsi et res eorum ab exercitu navali navigantium Sarracenorum; et ut ibidem habeant suas officinas inferius et superius, subtus cellaria sua et orrea, supra vero reffectorium, et dormitorium, coquinam et capitulum, sicut distinctum est. Dono item praeffatis canonicis ipsam cappellam inferius et superius, quae contigua est ipsi fortitudini. Dono item praeffatis canonicis medietatem omnium decimarum Terraconae, et Terraconensis territorii, sicut ipsum territorium terminatur in carta Barchinonae Comitis, in qua illud ecclesiae sanctae Theclae donavit. Dono praeterea ipsis canonicis medietatem totius dominicaturae nostrae, tam de terris quam de vineis et plantis, ortis, molendinis et furnis; de omnibus etiam adquisitionibus, sive de terra seu de mari, et de omnibus justitiis, sive de omnibus oblationibus et deffunctionibus et aliis omnibus, quae ad Archiepiscopum pertinere videntur, quae modo habet, et deinceps habiturus est in tota Terracona et in toto territorio Terraconensi, sicut terminatum est, habeat Archiepiscopus medietatem, et canonici aliam medietatem. Instituo iterum ut in omnibus diebus Dominicis et praecipuis festivitatibus majores missae, quae cantantur in hora diey tertia, in ecclesia Sanctae Teclae celebrentur. Concilia quoque atque consacrationes Pontificum in eadem ecclesia Sanctae Teclae nichilominus celebrentur. Instituo iterum quod quandocunque Archiepiscopus in refectorio cum canonicis comedere voluerit, cum capellano suo tantum ingrediatur, atque apponatur ei soli de omnibus cibis quantum apponitur duobus canonicis, ut quod remanserit, ad elemosinam detur. Similiter si in dormitorio fratrum idem Archiepiscopus quiescere voluerit, habeat secum, si sibi placuerit, proprium capellanum.

Actum est hoc tertio kalendas novembris anno Dominicae Incarnationis millessimo centessimo quinquagessimo quarto, regnante quoque Leodovico Rege juniore anno XIX. in Francia. = Signum Ego Jacintus Diaconus Cardinalis Apostolicae Sedis Legatus. = Sig+num Raymundi Comes. =  Sig+num Bernardi Terraconae Archiepiscopi. = Sig+num Gaufredi Dertusensis Episcopi. = Sig+num Bernardi Urgellen. Episcopi. = Sig+num G. Barchinonae Episcopi. = Sig+num Berengarii Dei gratia Gerunden. Episcopi. = Signum G. Illerden. Episcopi. = Petrus Dei gratia Cessaragustanen. Episcopus. = Signum Raimundi Dapiferi. = Signum Arnaldi de Lercio. = Signum G. de Castro vetulo. = Signum R. de Villamulorum. = Seteredus, notarius Terracon. Sedis hoc scripsit mandato Bernardi Terrachonae Archiepiscopi, et Raimundi Barchinonae Comitis, die et anno quo supra, et sig+num ...


III. Litterae Sancti Ollegarii, Archiepiscopi Tarraconensis de dono civitatis Tarraconae facto Comiti Roberto, an. MCXXVIII

III.

Litterae Sancti Ollegarii, Archiepiscopi Tarraconensis de dono civitatis Tarraconae facto Comiti Roberto, an. MCXXVIII (1128) (a: Hanc cartam denuo post Floresium in lucem proferimus, tum quod maximi momenti sit, tum potissium quod mendis scateat apud illum scriptorem plurimis, eamque ad autographi fidem et puritatem restituendi occasionem habuimus.)

(Vid. pág. 75.)

Ex autogr. in archiv. ejusdem ecclesiae.

Ollegarius Dei dignatione Tarraconensis metropolis dispensator omnibus in Christo fidelibus. Notitiae cunctorum innotescere desideramus qualiter illustris Comes et Marchio Barchinonensium et Provintiae Raymundus ob amorem Dei dedit, et tradidit per scripturam suae libertatis Deo et Ecclesiae Tarraconensi, quae caput est ecclesiarum totius citerioris Hispaniae, et nobis et successoribus nostris civitatem Tarraconensem ad restaurandum, et libere habendum, et possidendum, et disponendum in beneplacito nostro, sicut in scriptura, quam inde nobis fecit, plenius cognosci potest. Piae quoque memoriae Gelasius et Calixtus, Romani Pontifices benignitate sua metropolitanam dignitatem nobis concedendo, eandem Comitis concessionem suis nihilominus scriptis confirmarunt. Ea propter nos divina clementia confisi, ipsius civitatis restaurationi operam dando, ad honorem Dei et Ecclesiae ejus, consilio et favore praedicti Raymundi Comitis et suffraganeorum Episcoporum et nobilium terrae, et instantia praecipue Domni Raymundi, Ausonensis Episcopi, te, venerabilem virum, et strenuum militem ipsius ecclesiae et nostrum hominio, et sacramento fidelem, carissime Rodberte, ipsius civitatis Principem constituimus. Te nimirum et tua omnia ad hoc exposuisti, ut Deo et Ecclesiae ejus semper ibi servias, et tuam in defensionem christianitatis militiam exerceas. Unde ad honorem Dei et Terraconensis Ecclesiae, et nostram nostrorumque successorum fidelitatem, donamus et tradimus tibi ipsam civitatem cum territorio suo, sicut in carta praefati Comitis terminatur, ad restaurandum, habendum et possidendum, tuisque successoribus, ut disponas et regas et judices homines, qui illuc convenerint, cum timore Dei et justitia, secundum leges et bonas consuetudines, quas ibi communi consilio constituerimus. Donamus etiam tibi tolonea et ledas (led-das) et usaticos, quae ad Principem pertinent, tam de terra, quam de mari. Tibi autem et successoribus tuis, quibus post te hunc honorem habendum concesserimus, nulla erit licentia alicui extraneae potestati donare, vel alienare haec, neque alicui, nisi illi, qui ita sit fidelis et solidus homo noster et nostrae ecclesiae, sicut tu. Retinemus vero ad portionem nostram et dominicaturam nostram omnes ecclesias, et ecclesiastica jura, et ecclesiasticas personas, et familias nostras et clericorum, sive monachorum, et omnes qui ecclesiastica praedia incoluerint, et omnes qui in domibus vel possessionibus ecclesiasticis habitaverint; ita ut in his omnibus nullus Princeps, vel inferior persona layca praesumat aliquid judicare, exigere vel distringere, seu disponere ullo umquam in tempore absque nostro jussu. In omnibus quoque quae tibi Principi concedimus, retinemus, omnes decimas tam de terra quam de mari, domorum videlicet et villarum, castrorum et forticiarum, quae ibi sunt, aut erunt, coeterarumque possessionum: decimas quoque fructum terrae, et animalium, et piscium, et de praedis et cavalcatis de omnibus proventibus, quae ad te Principem per nostram donationem ipsius principatus accesserint. Propter haec omnia beneficia, quae mihi concedit liberalitas vestra, ego quoque Rodbertus, vester fidelis homo, convenio Deo et ecclesiae Tarraconensi et vobis Dompne Ollegari, Archiepiscope, ut ab hac die et deincebs sim vester fidelis homo sine aliquo dolo de corpore vestro et de omni honore quem hodie habet ipsa ecclesia, et vos habere debetis, et nominatim de his, quae in dono, quod mihi fecistis, retinetis, et de omnibus ecclesiasticis justitiis et directis, quae ad vos pertinent vel pertinere debent. Convenio quoque vobis ut secundum meum posse et sensum contendam restaurare ipsam civitatem, et defendere illam, et omnem vestrum honorem, et guerreiare omnes homines, qui justitias et jura ecclesiae et vestra et ipsius civitatis tollere, vel minuere tentaverit, et observare justitiam, sicut superius constituistis. Si qua igitur in crastinum persona ecclesiastica vel saecularis contra hanc nostrae donationis et vestrae convenientiae paginam venire praesumpserit, componat alteri parti cui injuriam inferre tentaverit, libras auri triginta, et postmodum haec pagina perenniter robur suum obtineat. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini M.C.XXVIII. pridie idus martii. = Ollegarius Dei gratia Tarraconensis Archiepiscopus. = Sig+num Roberti Principis. = + Raimundus Dei gratia Ausonensis Episcopus. = Sig+num Arnalli sacerdotis, atque Decani. = Juro ego Rodbertus Tarraconensis Princeps tibi Domino meo Ollegario ejusdem civitatis Archiepiscopo, quod ab hac die, et deincebs fidelis homo et solidus ero tibi et ecclesiae tuae, et faciam et attendam tibi omnes convenientias, quas tibi conveni, sicut scriptae sunt inter me et te, per fidem sine enganno. Et si forte, quod absit, in his per incuriam delinquero, infra triginta dies, ex quo ammonitus fuero, vobis satisfaciam per Deum et haec sancta quatuor Evangelia.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...