diumenge, 5 de febrer del 2023

LVIII. Summa processus electionis Domini Petri de Centelles, Sacristae Barcinonensis in Episcopum ejusdem ecclesiae.

LVIII. 

Summa processus electionis Domini Petri de Centelles, Sacristae Barcinonensis in Episcopum ejusdem ecclesiae. (Vid. pág. 214.)

Ex tabul. archiep. Tarracon. 

Monitum. 

Berengario de Palou, Episcopo Barcinonensi vita functo XXIV die augusti anni 1241, statim electus Petrus de Scintillis, Sacrista eiusdem ecclesiae, qui tamen votum de habitu ordinis Praedicatorum accipiendo secreto emiserat. Ea de re consultus Gregorius IX. ab Archiepiscopo Tarraconensi Petro de Albalat, priusquam de eius Papae obitu certior fieret, qui contigit 22. eiusdem mensis et anni. Sed nec successor Celestinus IV. rem absolvit. Donec iterata supplicatione Innocentius IV Archiepiscopo confirmandae praedictae electionis munus iniunxit, dum tamen electus votum prius solveret, quo se astrinxerat. Haec subsequentia monumenta declarant; ex quibus liquet Petrum de Scintillis ante episcopales infulas ordini Praedicatorum nomen dedisse suum.

Beatissimo Patri, ac Domino Gregorio permissione divina sacrosanctae Romanae ecclesiae Summo Pontifici, Petrus Dei gratia Tarraconensis Archiepiscopus pedum oscula beatorum. Cum vacante Barchinonensis ecclesia Capitulum ejusdem, evocatis, qui fuerant evocandi, et die ad electionem faciendam, ut moris est, assignata, et per formam scrutinii, quam elegerant, procedente, de triginta duobus canonicis, qui praesentes tunc aderant, viginti duo in dilectum filium Petrum ejusdem ecclesiae Sacristam, et septem in dilectum filium fratrem Berengarium, Priorem Sanctae Catharinae, ordinis Praedicatorum de Barchinona consenserunt. Publicato vero scrutinio, et collatione habita, prout in decreto inde confecto vidimus contineri, memorati viginti duo canonici, qui in dictum Sacristam convenerant, ipsum in suum Episcopum elegerunt, petentes a nobis ut ad id acceptandum induceremus eundem, et in decreto confirmationem nostram concedere deberemus. Verum praefatus Sacrista electioni de se factae aliquatenus non consensi, sed ad nostram accedens praesentiam nobis secrete et humiliter est confessus, quod quodam tempore cum ipse jurasset religionem intrare effluxis sex mensibus a tempore quod quaedam persona intraret quae se promisserat ingressurum, et persona illa differret prout videbatur intrare, dictus Petrus Sacrista tempore praecedente cum Priore Sanctae Catharinae ac duobus fratribus Praedicatoribus de animae salute pertractans, habito tractatu de debitis, in quibus erat multipliciter obligatus, credens quod usque ad annum posset satisfecisse ad plenum genibus flexis ac junctis manibus infra manus Prioris praedicti promisit Deo, et ipsi Priori, quod usque ad annum ordinem Praedicatorum intraret, verba subsequentia proferendo: Promitto Deo, et vobis Priori Sanctae Catharinae quod a primo festo omnium Sanctorum intrabo; gerens in animo quod priusquam intraret, expediret se ab onere debitorum; quod votum in statuto termino ex causa praemissa, ut asserit, non complevit. Cum igitur qui in dictum convenerunt Sacristam nolint desistere ab incoepto, et praefatus Sacrista nobilis sit et potens, persona honorabilis et discreta, ipsius confessionem vestrae duximus beatitudini declarandam, humiliter supplicantes, quatenus cum suam in manibus vestris posuerit voluntatem et devotionem humilem confitentis, ex assuetae pietatis officio intuentes supplicationem ecclesiae supra dictae exaudire dignemini, prout vestrae beatitudini visum fuerit expedire. Sane Dominus Rex, et quamplures Tarraconensis provintiae suffraganei, necnon religiosi viri ac magnates quamplurimi suas super hoc vestrae ducunt beatitudini litteras dirigendas. Dal. Barchinonae idus octobris.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Archiepiscopo Tarraconensi salutem et Apostolicam benedictionem. Dilecti filii G. Durfortis, Cantor, Arnaldus de Gurbo, canonicus Barchinonensis, et Bernardus de Pirariis, clericus, nuntii et procuratores Capituli Barchinonensis in nostra proposuere praesentia constituti, quod ecclesia Barchinonensis pastoris solatio destituta, et die ad eligendum prefixa triginta duo tum canonici, tum personae ipsius ecclesiae in Capitulo convenerunt de futuri substitutione Pontificis tractaturi, et tandem per viam scrutinii incedentes viginti duo ex ipsis in dilectum filium Petrum, Sacristam ejusdem ecclesiae, virum ut asseritur, competentis scientiae, nobilem et potentem, ornatum moribus ac prudentia circunspectum, utilem ac necessarium ipsi ecclesiae in scrutinio consenserunt, reliquis in N. Priorem fratrum Praedicatorum de Barchinona, et uno in quemdam alium dirigentibus vota sua. Denique publicato scrutinio et collatione super hoc habita diligenti, ii qui in eum consenserant, elegerunt ipsum in suum Episcopum et Pastorem. Et licet, tam ab ipsis, quam a charissimo in Christo filio illustri Rege Aragonum, et multis aliis fuisset ab eo cum instantia postulatum, ut electioni de se factae prestaret assensum, electioni tamen hujusmodi noluit consentire, quin potius voluntatem propriam in hac parte nostrae commisit beneplacito voluntatis. Quare dicti nuntii a nobis suppliciter postularunt, ut ad suspiria illius ecclesiae debitum respectum habentes, praeficere personam ipsam eidem ecclesiae de benignitate Sedis Apostolicae curaremus: multis super hoc, tam ejusdem Regis et charissimi in Christo filii nostri Jacobi Regis Aragonum illustris, quam tuis et aliorum Archiepiscoporum, Episcoporum, Comitum et Baronum, necnon et Capituli ac populi civitatis Barchinonensi nobis litteris praesentatis, qui nobis cum de scientia, honestate morum, nobilitate generis, potentia et industria reddentes multipliciter commendatum, pro ipso praeficiendo eidem ecclesiae nobis humiliter supplicarunt. Nos igitur, quod cum Deo possumus, pro ipsa ecclesia facere libenti animo intendentes, fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus quatenus de modo electionis, studiis eligentium, et electi meritis diligenter inquirens, si electionem ipsam inveneris de persona idonea canonice celebratam, eam studens confirmare, ac electo ipsi ab ejusdem ecclesia subditis facias obedientiam et reverentiam debitam exhiberi, servato litterarum tenore, quas tibi alias super hujusmodi negotio providimus destinandas; contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. 

Dat. Anagniae IIII nonas julii, pontificatus nostri anno primo.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Archiepiscopo Tarraconensi salutem, et Apostolicam benedictionem. Inspectis litteris, quas super negotio electionis Barchinonensis ecclesiae tua nobis fraternitas destinavit, et super confirmatione ipsius, nostris sub certa forma tuae devotioni transmissis, praesentium tibi auctoritate mandamus, quatenus non prius ad confirmationem electionis ipsius procedas, quam N. Sacrista, qui in Episcopum ejusdem ecclesiae est electus, secreto, si velit, saltem coram te, et duobus fratribus de ordine fratrum Praedicatorum reddat votum Altissimo, quod emisit. 

Dat. Anagniae IIII. nonas julii, pontificatus nostri anno primo.

Anno Domini M.CC.XLIII. idus octobris. Cum. Dominus Archiepiscopus esset in monasterio Sancti Cucuphatis, quia audiverat, quod B. (1: Forte Berengarius de Palou) bonae memoriae Barchinonensis Episcopus dictum monasterium Sancti Cucuphatis supposuerat interdicto, cum Bertrando Delphino, Officiali Barchinonensis ecclesiae Sede vacante, ad cautelam relaxaverunt interdictum. Et Archiepiscopus in praesentia fratris R. de Pennaforti, capellani Domini Papae, et fratris Pontii de Villanova de ordine Praedicatorum de Barchinona, facta generali absolutione excommunicationem, et dispensatione adhibita cum cautela, praedicto Sacristae dedit habitum ordinis Praedicatorum auctoritate Apostolica, et vestivit et subjecit se constitutionibus ordinis supra dicti, cantantes cum fratribus: Veni Creator Spiritus, et completa oratione steterunt aliquanto tempore in collatione ordinis cum fletu, gemitu et contritione debita. Postea vocato Barchinonensi Capitulo dictus frater dixit eis: Domini mei, ecce votum feceram, et benedicta sit dies ista in qua ego potui reddere Altissimo quod promissi. Vobis forte asperitas ordinis displiceret: si vobis placet, eligatis vobis alium, quia semper ero vobis adjutor in quibuscumque potero secundum ordinem meum. Et ipsi quasi flentes omnes dixerunt: talem volumus vos habere, talem volumus vos habere.

Unde Archiepiscopus praemissis aliquibus verbis in modum collationis, deliberatione habita cum Archidiacono et operario et Raymundo de Mila, canonico Tarraconae et Guillermo de Solerio et Petro Sancii, electionem de ipso fratre Petro factam utpote canonicam, auctoritate Apostolica confirmavit.

dissabte, 4 de febrer del 2023

LVII. Testamentum Jacobi I. Regis Aragonum, an. MCCXLI. (1241)

LVII.

Testamentum Jacobi I. Regis Aragonum, an. MCCXLI. (1241) (Vid. pág. 210.)

Quoniam in coniugio maritali plurima bona concurrunt, inter quae maximum est procreatio filiorum ad servitium omnium Salvatoris; idcirco Nos Jacobus Dei gratia Rex Aragonum, Maioricarum et Valentiae, Comes Barchinonae et Urgelli et Dominus Montispessulani disposuimus in plena memoria nostrae liberae sanitatis inter filios quos de diversis matrimoniis habere dinoscimur, bona quae Deus Nobis contulit, distinctis portionibus dividere pariter et partiri, ne forte quaestionis dissensio possit oriri inter filios, et de jure succedentes nobis in posterum, dignum duximus inter eos dividere bona nostra prout convenit separatim. Praecipimus itaque corpus nostrum sepeliri in monasterio Populeti et in tumulo non depicto, sed subtus terram ante altare Sanctae Mariae eiusdem monasterii et in loco per quem vadant ad altare transeuntes. Relinquimus Alfonso, primogenito nostro et Reginae Alionor totum regnum Aragonum et totam Cataloniam et Rippacorciam, Palars, Aran et dominium comitatus Urgelli, cum omnibus ad praedicta loca pertinentibus. et relinquimus post obitum consanguinei nostri Nunonis Sancii Petro, filio nostro et Reginae Yoles, coniugis nostrae Rossilionem, Conflent, Ceritaniam et Vilaspirium, cum omnibus eisdem pertinentibus. Et relinquimus dicto Petro, filio nostro totum regnum Valentiae a Biar usque ad Rivum de Huldecona, et a rivo de Alventosa usque in mare, et sicut dividit terminus Rachenae cum castella usque in mare. Et relinquimus dicto Petro, filio nostro regnum Maioricarum et Minoricham et totum jus quod P. Infans Portogale dedit Nobis in Eviza. Et relinquimus etiam dicto Petro, filio nostro Castrumhabib et Adaymus et dominationem et villam Montispessulani, et Castrum novum cum tota dominatione eiusdem, et castrum de Batis, et dominationem et castrum de Frontinya, et totum quod ibi modo adquisivimus et castrum de Omelaç, et totum Omelades, et castrum de Basaluc et jura quae habere debemus in comitatu Melgorii et de Montferran et castrum de Poola, quod G. de Montpestler tenet in vita sua, et jura quae habemus in Lupina et in castro de Muntferrer, et omnia jura, voces et actiones quas habemus et habere debemus in Carcasses, Terçenes, Termens, Rees, Fonolades, Amiliano, Amilaves et Gavalda. Si unus autem nostrorum praedictorum filiorum absque legittimi coniugii filio decederet, omnia regna, loca, villae et castra et praedictas dominationes revertantur alteri filiorum. Et si ambo decederent sine legitimo filio revertantur praedicta omnia filiae nostrae Yoles, coniugi Alfonsi primogeniti illustris F. Regis Castellae, et filiis ex eadem Yoles, filia nostra legitime descendentibus. Relinquimus insuper Constanciae, filiae nostrae et Reginae Yoles, conjugis nostrae sexaginta millia morabatinorum alfussinorum, quorum triginta millia donet ei Alfonsus, praedictus filius noster, et alia triginta millia morabatinorum donet ei dictus Petrus, filius noster. Et interim ipsa Constancia teneat tamdiu castrum de Montclus et de Roda cum omnibus redditibus, quousque ipse Alfonsus dederit sibi dicta triginta millia morabatinorum, et teneat similiter ipsa Constancia tamdiu castrum et villam de Morela et de Xerica cum omnibus redditibus, quousque dictus Petrus, filius noster dederit sibi alia triginta morabatinorum. Qui ambo praedicti filii nostri infra spatium unius anni post obitum nostrum induant mille pauperes pro remedio animae nostrae. Mandamus siquidem quod omnia debita nostra solvantur, ita quod Alfonsus omnes exitus et redditus Barchin. donet in solutione debitorum nostrorum quos redditus aliquis fidelis Barchinonae teneat et percipiat annuatim et tanto tempore, quousque debita sint soluta et injuriae restitutae. Et Petrus, filius noster donet omnes redditus civitatis Valentiae in solutione debitorum nostrorum, quos redditus teneat aliquis fidelis Valentiae et percipiat annuatim, et tanto tempore quousque debita sint soluta et injuriae restitutae. Si quod autem castrum Sarracenorum ex illis quae ad manus nostras non tenemus, occassione mortis nostrae perderetur, sive se alsaverit, praedictus P. filius noster et Regina Yoles, conjux nostra donent tantum viginti millia solidorum pro remedio animae nostrae, si ob hoc cognoverint plura dare non posse. Conquerentes autem de Nobis undecumque fuerint, veniant ante presentiam venerabilium et dilectorum nostrorum Archiepiscopi Terrachon. et Episcopi Barchinon. quos constituimus ad injurias emendandas, et solvenda debita, et alia inferius exequenda. Si forsan unus praedictorum Prelatorum decederet, alius possit facere solutiones: et si ambo vixerint et interesse non potuerunt, unus eorum omnia scripta tam superius quam inferius exequatur. Archiepiscopus autem Terrachon. eligat unum virum fidelem, et Episcopus Barchinon. ad percipiendos redditus locorum praedictorum pro animae nostrae remedio assignatos. Solutis autem debitis nostris et injuriis emendatis, exitus Barchinon. revertantur Regi Aragon. et redditus Valentiae Regi Valentiae. Mandamus etiam quod praedicti filii nostri Alfonsus et P. donent monasterio Populeti duo mille morabatinorum alfussinorum, monasterio Sanctarum Crucum millia morabatinorum, monasterio de Scarpio duo millia morabatinorum, Sexenae millia morabatinorum, Sancto Ilario Ilerde quingentos morabatinos, operi Praedicatorum Valentiae millia morabatinos, operi Minorum Valentiae mille morabatinos, domui de Berola mille morabatinos, monasterio de Roda mille morabatinos, et de Valbona mille morabatinos, et de Franchedis quingentos morabatinos, de Benifassa quingentos morabatinos, de Pedregalio ducentos morabatinos, de Ripol ducentos morabatinos, monasterio de Sancto Johanne juxta Ripol ducentos morabatinos, de Amer ducentos morabatinos, de Banyoles ducentos morabatinos, de Sancto Felice de Guixols ducentos morabatinos, de Villa Bertran ducentos morabatinos, de Bello Podio ducentos morabatinos, de Sancto Ruffo Ilerdae ducentos morabatinos, de Sancto Johanne de la Pena ducentos morabatinos, de Casoes ducentos morabatinos, monasterio Sanctarum Crucum juxta Sanctum Johannem de la Pena ducentos morabatinos, monasterio Sancti Victoriani ducentos morabatinos. El mille morabatinos pro remedio animae Dompnae Tode Ladro quos sibi promisimus in sua ultima voluntate. Praedicti autem omnes morabatini dentur de redditibus Barchinon. et Valentiae et per medium. Rogamus igitur Monachos Populeti quod pro remedio animae nostrae faciant celebrari quinque millia missarum, et illi Sanctarum Crucum tria millia missarum, et illi de Scarpio tria millia missarum, Dominae de Sexena millia missarum, illae Sancti Ilarii Ilerdae ducentas missas, Praedicatores Valentia millia missarum, Minores Valentiae millia missarum, de Berola tria millia missarum, illi de Roda tria millia missarum, Dominae de Valbona mille missarum, illae de Franchedis quingentas missas, illi de Benifassa duo millia missarum, Dominae de Pedregalio millia missarum, illi de Ripol duo millia missarum, illi de Sancto Johanne juxta Ripol mille missas, illi de Amer quingentas missas, illi de Banyoles septingentas missas, illi de Sancto Felice de Guixols quingentas missas, illi de Villa Beltran trecentas missas, illi de Bello Podio mille missas, illi Sancti Ruffi Ilerdae ducentas missas, illi de Sancto Johanne de la Pena mille missas, Dominae de Casoes mille missas, illi Sanctarum Crucum juxta Sanctum Johannem de la Pena trecentas missas, illi Sancti Victoriani duo mille missas. Rogamus etiam Fratrem R. de Pennaforti, Fratrem Bg. de Castro episcopali, Fratrem G. de Barbera, et Fratrem Michaelem Praedicatores quod presentent Archiepiscopo Terrachon. et Episcopo Barchinon. conquaerentes de Nobis, et super hiis ipsis Praedicatoribus credatur. Et consulant filiis nostris praedictis et Reginis quod contra aliqua supra dicta non veniant. Mandamus etiam Alfonso et Petro, filiis nostris quod teneant secum et habeant quamdiu vixerint omnes homines nostrae curiae sive creationis et per medium. Ponimus siquidem animam nostram in tutelam et posse Domini Papae, suplicantes eidem quod presens testamentum faciat observari, et venientes contra ipsum excomunicet, et praecipiat Archiepiscopo Terrachon. et Episcopo Barchinon. quod si filii nostri predicti vel alii contravenire attemptaverint, vel praescripta omnia non compleverint, eosdem habeant licentiam excomunicandi. Comendamus insuper filium nostrum P. cum toto regno Valentiae F. Infanti Aragon. patruo nostro, ita ut ipse eum usque ad quindecim annos teneat in potestate sua, infra quos annos Regina Yoles, coniux nostra teneat et percipiat omnes redditus Valentiae. Commendamus etiam dictum filium nostrum P. et Reginam Yoles, coniugem nostram et ponimus in deffensione F. illustris Regis Castellae, rogantes eum ut eosdem et eorum loca et bona non permittat ab aliquibus molestari. Assignamus insuper Reginae Yoles, coniugi nostrae pro arris suis castra et villas de Segorb, de Onda, de Xerica, de Morella, de Almanara, de Murvedre, et de Peniscola cum omnibus pertinentibus et redditibus universis. In quibus omnibus et singulis locis praedictis istis teneat ipsa quamdiu vixerit suas arras et viduagium post obitum nostrum. Mandamus itaque universis aliqua praedictorum castrorum et villarum tenentibus, quatenus faciant ratione Petri filii nostri homagium Reginae Yoles, coniugi nostrae, salvantibus tamen ipsi Reginae Yoles arris suis, sicut superius est expressum. 

Datum Barchinonae kalendas januarii anno Nativitatis Domini millessimo ducentessimo quadragessimo primo. = Signum + Jacobi Dei gratia Regis Aragonum, Maioricarum et Valentiae, Comitis Barchinonae et Urgelli, et Domini Montispessulani. = Huius rei testes sunt, G. de Entença. = Eximinus de Focibus. = A. de Gudal. = Eximinus de Luna. = Ferricius de Lizana. = Ego Berengarius, Barchinonensis Episcopus subscribo. = Signum + Guillermoni, scribae qui mandato Domini Regis pro Domino Bng. Barchinon. Episcopo, Cancellario suo haec scribi fecit loco, die et anno praefixis. = Lecta fuit Regi.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...