dimarts, 31 de gener del 2023

XLV. Epistola Fr. Raymundi de Penyafort ordinis Praedicatorum ad Jacobum I. Aragoniae Regem.

XLV. 

Epistola Fr. Raymundi de Penyafort ordinis Praedicatorum ad Jacobum I. Aragoniae Regem. (Vid. pág. 152.)

Ex regio Tabul. Barcinon.

Inclito et in Christo magnifico Domino Jacobo, Dei gratia Regi Aragonum, Majoricarum et Valentiae, Comiti Barchinon., et Urgellen., ac Domino Montis pessulani Fr. Raymundus de Pennaforti in ordine fratrum Praedicatorum minimus salutem et Spiritus Sancti consolationem. Serenitatis vestrae, litteris diligenter inspectis, refero gratias, quantas scio et valeo, Patri luminum, largitori omnium gratiarum super tribus. Primum, quia vestra celsitudo mei pauperis vestri dignatus es recordari, infirmitatibus meis compatiens, et de salute requirens. Secundum quia tribulationes vestras, et earum radices, vestramque innocentiam mihi devoto vestro tam familiariter, tamque humiliter intimastis. Tertium quia ex ipsarum litterarum tenore patientiam vestram, et circunspectam discretionem intelligens confido, quod ille, qui scrutatur renes et corda, cujus sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, cui venti tentationum et mare tribulationum obediunt, ad cuius nutum tempestas in tranquilitatem convertitur, faciet misericorditer, et disponet quod universa et singula cooperabuntur vobis in bonum: et juxta desiderium vestrum, et meum, post laborem sequetur requies, tristitia, si qua fuit, vertetur in gaudium, et juxta mensuram dolorum erit mensura consolationum, quando Pater misericordiarum Deus absterget omnem lacrymam ab occulis Sanctorum, quando recipiet unusquisque secundum suum laborem multiplicatum praemium in retributione justorum. Utinam me faciat Deus participem illarum consolationum, quas desidero vos percepturos, cum in illa die remuneraturus est suos justus judex Dominus Jesus Christus. Super eo spetiali facto, de quo placuit vobis mihi scribere aliquid, si oportunitas se offeret, non videtur mihi quod sit necessarium per Dei gratiam, pro eo quod sicut intellexi a dilecto in Christo Petro Alberti (a) latore praesentium, devoto et fideli vestro, expeditum est negotium juxta votum. Fui tamen, et sum, et ero semper praestante Domino promptus ex animo, et paratus procurare secundum possibilitatem meam et gratiam quidquid honori vestro intelligerem expedire secundum Deum et nostri ordinis honestatem. Quod tamen ita simpliciter scribo vobis, non miretur vestra dulcis benignitas, sed parcat nobis et ascribat infirmitatibus meis, quae sunt, et fuerunt istis diebus longe solito graviores. Sit ipse, qui dat, per omnia benedictus. = Domino Regi secretum.

(a) Forte is Petrus Arberti, canonicus Barcinonensis, egregia doctrina clarus, qui Capituli sui procuratorio nomine concilio provinciali Tarraconensi 1248 interfuerat.

dilluns, 30 de gener del 2023

XLIV. Praeceptum Alphonsi V Regis Aragonum ministrandi Mossen Borra quaecumque vina voluerit: an. MCCCCXLVI. (1446)

XLIV.

Praeceptum Alphonsi V Regis Aragonum ministrandi Mossen Borra quaecumque vina voluerit: an. MCCCCXLVI. (1446) (Vid. pág. 147.)

Praeceptum Alphonsi V Regis Aragonum ministrandi Mossen Borra quaecumque vina voluerit: an. MCCCCXLVI. (1446)

Alfonsus Dei gratia Rex Aragonum, Siciliae citra et ultra Farum, Valentiae, Hierusalem, Hungariae, Maioricarum, Sardiniae et Corsicae, Comes Barchinone, Dux Athenarum et Neopatriae, ac etiam Comes Rossilionis et Ceritaniae. Quoniam virtus et sapientia vestra magnifici, nobilis et fidelis nostri Mossen Borra, multis Regibus, Principibus et populis omnibus grata et periucunda est; decet nostram maiestatem, cui charissimus estis, providere ut salus vestra sit ad laetitiam hominum vobis maxime diuturna; eo equidem magis quod iureiurando civitati Barchinonae promisisti incolumem reversurum, neque hic neque in via moritorum. Itaque cum vita hominum cibo potuque nutriatur, et horum altero videamus vos magna ex parte privatum, quia iam factus estis edentulus (sin dientes; desdentegat), et vix commode cibo uti valeatis, et quodamodo ad infantiam, que dentibus caret, deveneritis; putavimus materno affectu vos tamquam infantulum potu esse educandum; et quia aliud lac sugere non valetis, vino mero esse lactandum; nam optimum vinum lac senum vulgo apellatur. Atque ideo tenore praesentis, vobis dicto nobili Mossen Borra licentiam et plenariam facultatem impartimur, quod ab hac hora in antea, dum vixeritis, absque alicuius penae incursu, libere ac secure possitis, et vobis liceat bibere ac potare saepe, saepius et saepissime, multumque potenter, necnon vicibus geminatis, et plusquam oporteat, de die pariter et de nocte, quocumque in loco, et in quibuscumque horis quae vobis cedant beneplacito et voluptati, etiamsi non sitieritis, de omnibus et quibuscumque vinis, tam graeco, dulci, malvasia, montanago, bonafia, garnacha, vino de Calabria speciali, de Sancta Nocheta, Mantoa (Mantua, Mantova), moscato, et del fonello de Terracina, manaverro bono, falso amico, de Clayrano, de Benicarló, de Madramaña, de Madrigal, de Yepes, de Ocaña, de S. Martino de Valde Iglesias, de Madrid et de Carañena (Cariñena), quam etiam clareias et vino procas, et de aliis quibuslibet generibus vini; dumtamen non sit aquâ mixtum vel acetum, nec de quo Creator rerum et vini cum gustasset noluit bibere; quae si pura, dulcia et praetiosa sint, a vobis necnon a potentioribus compotatoribus vestris, quorum nomina iam vobis notiora sunt, diligentissime potari volumus. Ut autem vos, dictus nobilis Mossen Borra, valeatis praesenti nostra gratia plenius abuti, facultatem vobis plenariam elargimur, ut possitis creare et constituere unum et plures procuratores ac substitutos, qui vestro nomine, seu pro vobis, dumtamen vos satur potitandi fueritis (quod credimus eventurum raro) potitent, atque bibant de vinis praemissis, aut etiam melioribus et in maiori fama. Mandantes per hanc eandem nostro botillario maiori, aliisque botillariis et de officio botillariae, necnon paniceriis, cauponibus, salsariis et caballotis, ac etiam universis et singulis in vinis iurisdictionem habentibus, sub poena duorum mille florenorum auri, de quibus dimittant mille a Mossen Borra, et officiorum ipsorum, ac vini privatione, quatenus amodo ad praesentis ostensionem, et vestri simplicem requisitionem dent vobis per força ad gustandum, et si opus fuerit ad bibendum ea vina quae volueritis seu gutturi vestro placuerint; et contrarium non faciant, si praemissam cupiunt evitare poenam; immo vobis assistant opera, consilio, auxilio et favoribus oportunis. In cuius rei testimonium praesentem fieri iussimus, omnibus curiae nostrae sigillis munitam. Dat. in Castellonovo Neapolis die 30 decembris, anno a Nativitate Domini M.CCCC.XLVI. = Rex Alfonsus. = V. Botillarius maior. = Dominus Rex mandavit mihi Francisco Martorell.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...