dilluns, 30 de gener del 2023

XXXVIII. Donatio ecclesiae de Siurana ab Episcopo Caesaraugustano facta monasterio Sanctae Mariae Alaonis: an. M.L.XXVII. (1077)

XXXVIII.

Donatio ecclesiae de Siurana ab Episcopo Caesaraugustano facta monasterio Sanctae Mariae Alaonis: an. M.L.XXVII. (1077) (Vid. pág. 125). 

Ex autogr. in arch. monast. Alaonen. 

In nomine Domini: ego Julianus gratia Dei Episcopus Caesaraugustae Sedis gratis animis et bona voluntate dono et concedo ecclesiam Sanctae Mariae de Siurana tibi Bernardo, Abbati Alaonensi et successoribus tuis et ecclesiae tibi comissae Sanctae Mariae Alaonis, ut habeatis et possideatis eam libere perpetuo jure. Quae ecclesia olim edificata et constructa esse peribetur a quodam Domino Rouvano, quia ibi sanata filia eius a gravi infirmitate qua tenebatur, contulit hereditatem possidendam huic ecclesiae supra dictae intra terminos Gavase vel Peralte quae modo possidere videtur. Nunc nos praedictam hereditatem vel possessionem huic ecclesiae praedictae vel ibi Deo servientibus et tibi Bernardo Abbati et succesoribus tuis possidendam stabilimus perpetue. Set quia modo destructa esse videtur, et combusta a Sarracenis invenitur, condolemus huius destruccionis. Sic trado eam tibi Bernardo et successoribus tuis perpetuo possidendam, ut rehedificetur monastico ordini quia est intra episcopatum nostrum, et sub curam nostrae religionis. Actum est hoc, et haec descripcio facta est in secundo anno post consecrationem Sancti Michaelis de Gauase (Gavase, Gavás o Gabás), et Sancti Martini de Nercha sub era M.C.XV. = Sig+num Saturnini praesbiteri. = Sig+num Dominici, fratris eius. = Sig+num Johannis, praesbiteri de Gavase. = Sig+num Pasqual, fratris Romani. = Sig+num Petri Romani filiis Bagim. = Sig+num Habib, praesbiter et Judex de Nercca (Nercha más arriba). = Sig+num Cipriani. = Sig+num Cidel. = Sig+num Ferriol quorum praecibus haec donacio facta est. = Ego Julianus Episcopus confirmo et laudo hoc donum et hoc signum + pono. = Gotmen, praesbiter et scriba jussu Juliani Episcopi hanc cartam scripsit, et hoc signum + fecit.

XXXVII. Donatio ecclesiae de Prullans monasterio Lavascensi facta.

XXXVII.

Donatio ecclesiae de Prullans monasterio Lavascensi facta. (Vid. pág. 116).

Ex Cartor. monast. Lavascensis, fol. 31 b. 

Haec est diffinicio de illa ecclesia de Prullans quae fecit Rodlan et mater sua et fratres eius ad Martino Abbate Sanctae Mariae Lavascensis ecclesiae. Ipsa ecclesia fuit facta per praeces quae fecit Dompnus Berengarius ad Dompno Preposito, et ille consentivit eam facere in tali convenientia; ut illa ecclesia de Prullans fiat sub jussione ecclesiae Castro Sancto. Et postea venit Rodlan violenter abstulit eam. Et post hoc venit Abbas Martinus in Castro Sancto et habuit placitum cum eis de ipsa ecclesia, et illi exvacuaverunt eam in manu de illo Abbate. Et ille Abbas convenit ad Rodlan et matri suae atque fratribus eius ut faciat ipsa ecclesia cantare dominicis diebus et festas annales, exceptis IIII. festis Beatae Mariae et Nativitas Domini et Ramis Palmarum et die Sancto Paschae et Pentecosten, et die Natalis Domini et Paschae et Pentecosten vadant comunicare infirmos et infantes. Et est manifestum: quod si ego Rodlan aut fratres mei aut aliquis homo vel foemina qui ista carta inquietare voluerit, in duplo componat, et ista firmis permaneat. Facta ista carta VII. kalendas aprilis anno Christo regnante in Paliarensis Bernardo Comite, et Artallo qui erat in vinculis. = Sig+num Rodlan et fratres eius et mater qui ista carta rogaverunt scribere et testes firmare et sua signa facere. = Sig+num Berenguer Allomar. = Sig+num Dalmaz Isarn. = Sig+num Gozeth, testes sunt. = Petrus sacerdos scripsit +. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...