dilluns, 30 de gener del 2023

XXXIV. Donatio villae de Abella facta a Guillelmo Comite monasterio Lavascensi: an. DCCCCXCVII. (997)

XXXIV.

Donatio villae de Abella facta a Guillelmo Comite monasterio Lavascensi: an. DCCCCXCVII. (997) (Vid. pág. 114.)

Ex Cartor. monast. Lavacensis. fol. 19. b.

Magnum constat nobis divinum praeceptum domum Dei hedeficare, et de rebus meis honorare atque concedere. Ideoque factus in Dei nomine in anno Trabeationis Domini nostri Jhesu Christi in era millessima XXIIII. indiccione VII concurrentem luna VIIII. VII idus decembris anno XII imperii ego Guillermus filio Sungero prolis et gratia Dei Comes, et Stephania Comitissa expuncxit nobis Deus et Trina Maiestas ut aliquid de rebus nostris vel parentum nostrorum concedere debeamus Deo sicut et facimus scriptura elemosinaria ad Regina mundi gloriosa matrem Domini nostri Jhesu Christi almae virginis Mariae, vel Sancti Petri, et Sanctae Crucis et Sancti Laurenti cuius ecclesias fundatas sunt in sacro argisterium Lavavis quae est situs prope flumen Nocharia. Sic donamus ego Guillermus supra scriptum Comes et Stephania Comitissa ad supra dicto coenobio ipsa villa quae dicitur Abella, quod est prope ipsum castellum de Atonze cum suum alode que unquam ibi decima dedit, cum suis paschuis et rubturis atque pratis et silvis et instrumentis et cultis et incultis et exio et regressio et fontes et homines et omnia quae ibidem sunt vel qui adveniendi sunt, et quantum possent hedificare aut emere de medio, aut III. aut IIII., vel condirigere plena licencia eis concedimus. Omnia haec donamus ad servientes et militantes Deo, idest, serve Dei Abba, Johannes monachus, Ennecho monachus, Bradila monachus, Martinus monachus, Bardina monachus, et coeterorum fratrum monachorum vel clericorum quae sunt in monasterio Lavavis vel quae adveniendi sunt. Haec omnia conlata sit Deo omnique tempore pro amore Dei et remissionem peccatorum nostrorum et zabulo teterrimo effugiendum, et statum sanctae Dei Ecclesiae erigendum, ut remuneratione ad ethereo arbitrem ad ultimum consequi valeamus, et cum Sanctis omnibus porcionem accipiamus. Et est manifestum quod si ego Guillermus Comes aut de filiis meis aut alius Chomes, vel quilibet iuncta persona hominum, que hanc scriptura venerit contradicere aut disrumpere, in primis ira Dei incurrat super eum, et a liminibus Sanctae Dei ecclesiae et sanctam comunionem extraneus sit. Facta ista carta elemosinaria VII. idus decembris regnante Rodiberto anno XII, regnante Guillermo Comite. = Sig+num Guillermo Comite et Stephania Comitissa que hanc carta elemosinaria rogaverunt scribere, et testes ad roborandum firmare. = Sig+num Arnaldo, filio Unifredo. = Sig+num Raimundo, filio Barone. = Sig+num Guilimundo, filio Bonofilio. = Sig+num Jheremias, filio Altemiro. = Gondebaldus visor fuit. = Erimandus visor fuit. = Guillermus visor fuit. = Isarnus visor fuit. = Ennecho presbiter scripsit +. 

XXXIII. Facultas edificandi ecclesiam Sanctae Mariae de Lavaix Abbati Trasoaldi a Fridelo, Comite et Marchione concessa: an. DCCCVIII. (808)

XXXIII.

Facultas edificandi ecclesiam Sanctae Mariae de Lavaix Abbati Trasoaldi a Fridelo, Comite et Marchione concessa: an. DCCCVIII. (808) (Vid. pág. 112.)

Ex Cartor. monast. Lavascensis, fol. 74.

In Dei nomine et individuae Trinitatis qui est verus Deus: ego Fridelo Comes et Marchio propter nimiam caritatem qua dilexit nos Deus, et propter ammonicionem scripturatum et vitae sanctorum Patrum qui bene vivendo et in servicio Dei laborando et sua ad instruendas Dei ecclesias sive ad sustentaciones pauperum largiendo vitam meruere post mortem accipere: ideo compunxit me summa Divinitas et ammonicionem Trasoaldi, religiosi Abbatis qui ipse mihi monens petiit pro Christo qui precipit tribuere Omnipotenti, quod ego Fridelo, Comes et Marchio ad edificandam et instruendam ecclesiam Sanctae Mariae in loco qui dicitur Lavais juxta fluvium Nogarie, dedissem talem huic predicto monasterio libertatem ut quidquid in omni comitatu Pallariensium sive donativo sive comparacione vel pro quolibet lucro a me vel a parentibus vel successoribus meis acciperet, francum et ingenuum habeat in sempiternum. Et ideo ego Fridelo, Comes et Marchio, misericordia Dei compunctus, pro amore Dei et Sanctae Genitricis eiusdem et omnium Sanctorum, et propter remissionem peccatorum meorum, et propter spem remuneracionis vitae eternae et salvacionem animae meae et animarum omnium parentum meorum, scilicet etiam et pro nimio amore et magnis meritis praedicti Trasoaldi Abbatis dono et concedo pro me et pro omni progenie mea nata et ventura posteritate ad praedictum monasterium Sanctae Mariae de Lavais et omni ibidem conventui servientium monachorum praesentium et futurorum, sicut supra scriptum est et exquisitum. Ut omne quod Abbas praedicti monasterii, vel successores eius infra terminos comitatus Pallarensium jure de me, aut de parentibus, aut successoribus meis vel de aliquibus personis illis donando, vel ipsi comparando vel quolibet jure lucrando ad edificacionem ecclesiae vel ad sustentacionem suorum servientium adhibere poterint, liberum et francum possideant et ingenuum usque in sempiternum. Et tali institucione constituo quod nullus Comes ex proienie, aut Vice Comes sive baiulus sive vicarius vel quilibet nuncius successorum vel qualibet persona aliquid usurpando, neque vim faciendo vel gratis accipiendo in honore praedicti monasterii invadere audeat sine voluntate Abbatis praedicti monasterii et fratrum ibidem Deo servientium. Et si aliqua persona hanc cartam meae libertatis dirumpere voluerit cum Juda traditore in infernum partem recipiat. Facta carta mense madii regnante Rege Karlo, anno ab Incarnatione Domini DCCC.VIII. = Signum Fridelo Comitis. = Signum Egardoni. = Signum Rainulfi. = Signum Radiberti. = Signum Centullius presbiter qui rogatus hanc cartam scripsit die et anno ut supra. 

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...