dilluns, 23 de gener del 2023

XXXIX. Constitutiones editae per reverendum patrem Dominum Petrum de Rege, Dei gratia Episcopum Illerdensem.

XXXIX.

Constitutiones editae per reverendum patrem Dominum Petrum de Rege, Dei gratia Episcopum Illerdensem. (Vid. pág. 155). 

Anno Domini M.CCC. primo, die dominica quae fuit nonas decembris, nos Petrus Dei gratia Illerdensis Episcopus, ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, Patris, et Filii et Spiritus Sancti, apud civitatem et ecclesiam Ilerdensem sanctam synodum celebrantes, praedecessorum nostrorum vestigiis inherentes laudamus, concedimus, approbamus et irrefragabiliter per omnia confirmamus constitutiones factas per predecessores nostros.

De cimbalo repicando quando in Missa majori elevatur Corpus Christi, et de indulgentia audientium qui flexis genibus dicunt Pater noster et Ave Maria. 

Cum creatura non habeat quid pro meritis suo respondeat Creatori, ad honorem Dei et Beatae Mariae semper Virginis matris eius cuius licet inmeriti sponsi sumus, sancta approbante synodo statuhymus et mandamus quod quando Missa major in ecclesiis celebrabitur et elevabitur Corpus Christi, rectores ipsarum ecclesiarum faciant majus cimbalum pulsari, seu etiam repicari. Quicumque vero ob eiusdem reverentiam Creatoris genua sua flexerint campanae sonitu intellecto sive in domo aut in via fuerit vel in campis, et semel salutaverint Beatam Virginem dicendo Ave Maria, etc. et semel dixerit Pater noster, etc. nos de Omnipotentis Dei misericordia eiusdemque Beatissimae Virginis et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eiusdem meritis confidentes, quadraginta dies de injuncta eis legitime penitentia per gratiam Sancti Spiritus misericorditer relaxamus. Adhicientes ad honorem ipsius Virginis gloriosae, ac etiam statuentes, quod de coetero quando recitabuntur horae Beatae Mariae post versum Hymni Memento salutis auctor, etc., dicatur iste versus: Maria mater gratiae, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege et in hora mortis suscipe. Gloria tibi Domine qui natus es de Virgine, etc.

De festis colendis.

Haec sunt festa quae rectores debent facere coli seu celebrari per suos parrochianos secundum constitutionem provintialis concilii Terrachonensis. Festum Circumcisionis Domini, Epiphaniae, Sancti Vincentii, Purificationis Sanctae Mariae, Mathiae Apostoli, Anuntiationis Sanctae Mariae et duorum dierum octabae Paschae, S. Marchi Evangelistae, Philippi et Jacobi, Inventionis Sanctae Crucis, Ascensionis Domini, feriae secundae octabae Pentecostes, Festum Corporis Christi, Barnabae, Johannis Babtistae, Petri et Pauli, Sanctae Mariae Magdalenae, Jacobi Apostoli, Transfigurationis Domini, Sancti Laurentii, Assumptionis Beatae Mariae, S. Bartholomei, Nativitatis Sanctae Mariae Virginis, Mathaei Evangelistae, Sancti Michaelis, Luchae Evangelistae, Symonis et Judae, omnium Sanctorum, S. Martini, S. Andreae, S. Nicholay, S. Thomae Apostoli, Nativitatis Domini, S. Stephani, S. Johannis Apostoli, et quaelibet parrochia festivitatem illius Sancti in cuius honore eius major ecclesia est constructa. Preterea juxta constitutionem Sanctissimi Patris Domini Bonifacii Papae octavi praecipimus quod praecipua festa XII. Apostolorum et quatuor Evangelistarum et quatuor doctorum ecclesiae Sanctae Dei, scilicet, Beati Gregori, Augustini, Ambrosi et Geronimi, conetur quilibet Sacerdos in sua ecclesia sub officio duplici solemniter celebrare.

Festa privilegiata de interdicto.

Insuper tempore interdicti a Domino Papa sive ab Episcopo vel alio quocumque positi quilibet rector ecclesiae sive sacerdos cum suis clericis potest et tenetur etiam cotidie celebrare Missam et alia divina officia dicere sicut prius submissa tamen voce, januis clausis, excomunicatis et interdictis exclusis, et campanis non pulsatis. Potest etiam audire confessiones tam a sanis quam ab infirmis, et eis dare Corpus Christi, nisi spetialiter sint et nominatim excomunicati, et tales numquam admitat sacerdos ad confessionem, nisi essent in mortis articulo constituti. In festivitatibus vero Natalis Domini, Paschae Resurrectionis Domini, et Pentecostes, ac Assumptionis Virginis Mariae gloriosae ob reverentiam dictarum festivitatum campanae pulsentur et januis apertis alta voce divina officia celebrentur nominatim excomunicatis prorsus exclusis, set aliis omnibus admissis juxta constitutionem Domini Bonifacii memorati. Ita tamen intelligendum quod in vesperis vigiliarum dictarum festivitatum incipiant pulsari cimbala, et apertis januis ecclesiarum vesperae solemniter dicantur, et simpliciter completorium, matutinae et in crastinum missae, et aliae horae usque ad finitum completorium solempniter celebrentur.

Quae secuntur tenetur scire quilibet sacerdos.

Ista quae secuntur tenetur scire quilibet sacerdos ut sciat docere populum sibi comissum. In primis tenetur scire decem precepta legis quae sunt haec. 

Decem praecepta legis.

Primum est non habebis Deos alienos. Secundum est non assumes nomen Dei in vanum. Tertium est memento ut diem sabbati, id est, diem dominicam sanctifices. Quartum honora patrem tuum et matrem tuam. Quintum non occides. Sextum non moecaberis. Septimum est non furtum facies. Octavum est non falsum testimonium dices. Nonum est non concupisces rem proximi tui. Decimum est non concupisces uxorem proximi tui.

Articuli fidei.

Tenetur etiam scire quilibet sacerdos de necessitate articulos fidei et secundum unum modum dicuntur duodecim propter XII. Apostolos qui per inspirationem Sancti Spiritus in unum congregati singuli singulos apposuerunt articulos. Beatus Petrus apposuit primum dicens: Credo in Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Andreas: Et in 

Jhesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum. Jacobus Zebedei: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine. Johannes: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Thomas: Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis. Jacobus Alphei: Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis. Philippus: Inde venturus judicare vivos et mortuos. Bartholomeus: Credo in Spiritum Sanctum. Matheus: Sanctam ecclesiam catholicam, Sanctorum comunionem. Symon: Remissionem peccatorum. Thadeus: Carnis resurrectionem. Mathias: Vitam eternam. Amen. Et secundum aliam distinctionem dicuntur XIIII. articuli. Septem qui pertinent ad divinitatem, et septem ad humanitatem. Illi qui pertinent ad divinitatem sunt hii. Primus est: Credo in unum Deum Patrem Omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Secundus est: Et in Jhesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum: Tertius est: Credo in Spiritum Sanctum. Quartus est: Sanctam ecclesiam catholicam, Sanctorum comunionem. Quintus est: Remissionem peccatorum. Sextus est: Carnis resurrectionem. Septimus est: Vitam eternam. Amen. Isti sunt septem qui pertinent ad humanitatem. Primus est: Qui conceptus est de Spiritu Sancto. Secundus est: Natus ex Maria Virgine. Tertius est: Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Quartus est: Descendit ab inferos. Quintus est: Tertia die resurrexit a mortuis. Sextus est: Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris Omnipotentis. Septimus est: Inde venturus est judicare vivos et mortuos. 

Septem sacramenta ecclesiae.

Septem sunt sacramenta ecclesiae quae quilibet sacerdos tenetur scire, et sunt ista quae secuntur. Primum est baptismus. Secundum confirmatio. Tertium ordo. Quartum eucharistia. Quintum matrimonium. Sextum poenitentia. Septimum extrema unctio. 

Dona Spiritus Sancti.

Septem sunt dona Spiritus Sancti, videlicet: Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini.

Peccata mortalia.

Septem sunt peccata mortalia, scilicet: superbia, invidia, ira, accidia, avaritia, gula, et luxuria.

Opera misericordiae. 

Septem sunt opera misericordiae cum quibus debet homo contra peccata mortalia se munire, scilicet: Visitare infirmos, cibare esurientes, potare scitientes, redimere captivos, vestire nudos pauperes, dare hospitium pauperibus, et sepelire mortuos. Ista predicta volumus quod sciat quilibet rector vel vicarius, et super ipsis possit instruere populum sibi comissum in predicationibus et hoc frequenter, quando ei videbitur expedire.

Quod clerici in ordinibus sacris constituti non audeant ludere in publico ad taxillos, aleas nec esquaquos. (escaques, escacs, ajedrez : damas)

Et quia nonnulli clerici propriae salutis obliti, plus eligentes infamiam quam famam discurrunt per plateas et vias publicas ludendo ad taxillos et ad aleas, et quod deterius est in ecclesiis quae domus orationis sunt; idcirco nos huic morbo obviare volentes et quia interdum plus ab aliquibus timetur peccuniae dispendium quam salutis, statuhymus quod nullus clericus civitatis vel diocesis Illerdensis in sacris hordinibus constitutus ludat in plateis vel viis ad aliquem ludum taxillorum, nec ad aleas, nec ad scacos. Et qui contra fecerit, solvat nobis qualibet vice pro poena X. solidos jaccenses. Et qui luserit in ecclesia vel eius ciminterio ad texillos (taxillos) vel ad aleas, solvat XX. solidos. Illi autem qui tales lusores nobis revelaverint, tertiam partem habeant dictae penae. 

Quod clerici non audeant accipere quaestoriam aliquam.

Preterea statuhymus quod aliquis clericus beneficiatus seu in sacris ordinibus constitutus non audeat ire in questam seu quaestoriam alicuius Sancti vel Sanctae Dei, hospitalis aut pontis, seu alia quacumque. Contrarium vero facientes sint ipso facto excomunicati. Beneficiati autem eo ipso beneficiis quae obtinent, sint suspensi.

Quod omnes curati habeant constitutiones synodales, alias punientur. 

Et quia aliqui sacerdotes sunt valde negligentes circa observationem constitutionum sinodalium, quas non sine gravi et suarum periculo animarum servare contempnunt, ad excusandas excusationes in peccatis dicunt se non habere predictas constitutiones, in virtute sanctae obedientiae et sub poena excomunicationis mandamus omnibus et singulis archipresbyteris quod hinc ad festum Resurrectionis Domini habeant omnes constitutiones synodales, et cum visitaverint suos archipresbiteratus instruant clericos, quomodo debeant eas observare. Et nichilominus injungimus omnibus et singulis clericis curam animarum habentibus quod ad longius hinc ad festum Pentecostes dictas constitutiones habeant, aliter eos fortiter puniemus. Et si aliquae constitutiones inventae essent quae non essent in hac compilatione, non adhibeatur eis fides, nec sinodales constitutiones esse credantur. Quicumque autem eas habere vel corrigere voluerit, inveniet librum penes Decanum Illerdensem, vel penes scriptorem nostrum.

XL. Constitutiones Domini Poncii de Aguilanido Dei gratia Episcopi Illerdensis.

XL.

Constitutiones Domini Poncii de Aguilanido Dei gratia Episcopi Illerdensis. (Vid. pág. 157.) 

Anno Domini MCCC. octavo, die lunae quae fuit quinto idus decembris nos Poncius Dei gratia Episcopus Illerdensis in nostra cathedrali ecclesia sanctam sinodum celebrantes ad instar predecessorum nostrorum laudamus, aprobamus et irrefragabiliter per omnia confirmamus constitutiones factas per predecessores nostros.

De indulgentiis associantium Corpus Christi ad infirmos.

Quia sacratissimo corpori Domini nostri Jhesu Christi debet a Christi fidelibus quantacumque potest reverentia exhiberi, licet ad hoc omnes Christiani voluntari esse debeant, ut inde ad exhibendum ei reverentiam se praebeant magis promptos, quot ad majorem gratiam se noverint assecutos, de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli eius meritis confidentes omnibus vere poenitentibus et confessis qui in civitate vel diocesi nostra sacerdotem portantem Eucharistiam ad comunicandum infirmum in eundo vel redeundo associaverint, viginti dies, et si cum brandone vel cereo accenso ipsum sacerdotem comitati fuerint XL. dies, de injuncta sibi legitime poenitentia per gratiam Sancti Spiritus misericorditer relaxamus.

De indulgentiis salutationis virginis Mariae ter in pulsatione crepusculi dicendae.

Insuper ad honorem Beatissimae Virginis gloriosae, sancta approbante sinodo, sthatuhymus, quod singulis diebus per ecclesias parrochiales civitatis et diocesis nostrae post completorium in crepusculo noctis de die cum pulsetur seu repiquetur cimbalum aliquantolum per tres pausas, et quilibet fidelis audiens ubicumque fuerit flectet genua, si tamen ei possibile fuerit et honestum, et salutet ter Beatam Virginem dicendo Ave Maria etc., ob eius reverentiam et honorem, ut ipsa quae advocata nostra est intercedat apud Dominum nostrum Jhesum Christum filium suum pro cuncto populo christiano, et ipsum ab omni malo custodiat, et eidem salutem corporis et animae conferre dignetur. Nos vero de Omnipotentis Dei misericordia, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, ac eiusdem Virginis gloriosae Matris confidentes omnibus vere poenitentibus et confessis qui praemissam reverentiam eidem gloriosae Virgini exhibuerint, ut eam ut premittitur salutaverint, XL. dies de injuncta sibi legitime poenitentia per gratiam Sancti Spiritus misericorditer relaxamus. Adhicientes ob honorem ipsius Virginis quod quando horae Beatae Mariae recitabuntur, post quamlibet horam canonicam dicatur Ave Maria, antequam horae ipsius Virginis incipiantur. 

Qualiter clerici civitatis et diocesis posunt testari. De mazmodina Episcopo relinquenda.

Item cum ex preteriti temporis experientia simus certi quod multi de Prioribus saecularibus, Abbatibus, rectoribus et clericis beneficiatis in civitate et diocesi Illerdensi faciunt de fructibus seu redditibus beneficiorum suorum vendiciones, obliguant aliquibus proinde debitis fructus et redditus supra dictos et quando faciunt emptiones aliquas de bonis patrimonialibus seu dictorum beneficiorum faciunt sub alterius nomine confici instrumentum, ad hoc ut de bonis predictis possint testari, vel saltim illa bona possint tempore mortis dividere, vel de ipsis quaesito colore aliquid ordinare, et hoc redundet in praejudicium animarum dictorum Priorum, Abbatum, rectorum aut clericorum beneficiatorum, et dampnum beneficiorum ipsorum non modicum et jacturam, cum contingit ecclesias seu beneficia ipsa vaccare post mortem eorundem remanent in magnis quantitatibus obligata, et tempore quo ipsi Priores, Abbates et clerici beneficiati moriuntur ne dum per extraneus set per familiares et consanguineos depraedantur, et quod verecundum est et inhumanum quodam modo aliquotiens in paleis relinquuntur; idcirco Nos Poncius Dei gratia Illerdensis Episcopus volentes tanto periculo animarum Priorum, Abbatum, Rectorum et clericorum beneficiatorum predictorum ac ecclesiarum et beneficiorum ipsorum paterna sollicitudine providere, ac ipsis Prioribus, Abbatibus, rectoribus et aliis clericis beneficiatis civitatis et diocesis presentibus et futuris facere gratiam spetialem, de fratrum nostrorum consilio, et sancta approbante sinodo statuhymus quod omnes Priores saeculares, Abbates, rectores et clerici beneficiati in civitate et diocesi nostra presentes et futuri de coetero solutis debitis et ecclesiarum seu beneficiorum suorum, et relicta provisione competenti futuris successoribus eorum usque ad collationem fructuum seu reddituum, si fructus vel redditus tempore mortis eorum pro majori parte fuerint jam collecti, et relicta seu legata nobis vel successori nostro Episcopo Illerdensi unam maçmodinam in recognitionem gratiae supra dictae, possint de bonis mobilibus ex propria industria, vel etiam intuitu ecclesiarum seu beneficiorum suorum vel aliter qualitercumque usque ad diem mortis adquisitis et de bonis etiam inmobilibus non intuitu ecclesiarum seu beneficiorum set intuitu personae adquisitis, et pro persona nec pro ecclesia seu beneficio emptis testari libere et ordinare, prout secundum Deum et animae suae saluti cuilibet videbitur faciendum, constitutione aliqua in contrarium edita non obstante.

Quod rapientes bona clericorum sunt excomunicati.

Statuentes etiam ut quicumque de cetero aliquid de bonis Prioris, Abbatis, rectoris aut clerici beneficiati nostrae diocesis preterquam manumissores sui vel illi quibus ipse hoc comiserit tempore mortis vel post mortem eorum ceperit, rapuerit, occupaverit seu absconderint et qui eis in captione et rapina, occupacione et absconsione tali dederit auxilium consilium vel favorem, excomunicationis sententiam incurrant ipso facto, qua numquam absolvi valeant, donech illa restituerint, vel de ipsis satisfecerint competenter. Item ex uberioris dono gratiae nos Episcopus remittimus omnibus Prioribus, Abbatibus, rectoribus et clericis civitatis et diocesis nostrae ratione concubinantium predictorum et a sententiis excomunicationis vel suspensionis, si quas ratione predicta incurrerunt, eos absolvimus juxta formam ecclesiae consuetam. Injungentes cuilibet tali morbo laboranti et confessori suo confiteatur peccatum suum et ab eo poenitentiam recipiat salutarem et super irregularitate, si quam inde contraxerint inmiscendo se divinis officiis sicut prius auctoritate nobis in hac parte comissa duximus misericorditer dispensandum. Item cum diabulo instigante a paucis citra temporibus acciderit in diocesi nostra quod aliqui rectores seu vicarii curam animarum habentes, fuerint in abbatys suis nequiter interfecti, et aliqui capti, aliqui liguati ad partes alias ducti, a quibus dentes evulsi fuerint, pro redemptione sua tenerentur dare magnam pecuniae quantitatem, et hoc factum fuerit per parrochianos seu per alios ipsis parrochianis consentientibus seu scientibus, et ipsos non defendentibus sancta approbante sinodo statuymus ut quicumque per se vel per alium ceperit et interfecerit Priorem, Abbatem, rectorem seu capellanum alicuius ecclesiae curam animarum habentem omnibus feudis et aliis beneficiis quae obtinent ab ecclesiis civitatis et diocesis nostrae sint eo ipso privati, et descendentes a talibus malefactoribus usque ad quartam generationem ad aliquem gradum clericatus non possint aliquatenus promoveri, nec beneficium aliquod in dictis civitate et diocesi consequantur. Si vero aliqui de parrochianis ecclesiae cuius ille Prior, Abbas, rector seu capellanus fuerit in predicto maleficio consenserint vel sciverint, et Prelatum vel capellanum suum curam animarum habentem non defenderint, poenae subjaceant supra dictae, cum facientes et consentientes puniri debeant pari poena. Si vero universitas parrochianorum inculpabilis fuerit, tanto tempore sit eo ipso interdicta, donech Prelato, rectori seu capellano predicto vel ecclesiae loco eius sit de tanto facinore et injuria satisfactum. Salvis omnibus aliis poenis canonicis, et constitutionum provintialium quibus per hoc non intendimus in aliquo derogari. Predictas constitutiones omnes preter illam de remissionem poenarum concubinatus praecipimus sub poena excomunicationis per rectores ecclesiarum civitatis et diocesis servari et publicari in ecclesiis singulis diebus dominicis et festivis.


ÍNDICE DE LAS COSAS MÁS NOTABLES. 

Se omite. Empieza en la página 327 del pdf.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...