dilluns, 23 de gener del 2023

XXXIII. Constitutiones editae per Dominum fratrem Guillermum de Barberano bonae memoriae Illerdensem Episcopum.

XXXIII.

Constitutiones editae per Dominum fratrem Guillermum de Barberano bonae memoriae Illerdensem Episcopum. (Vid. pág. 143.)

De residentia personali Rectorum et Vicariorum perpetuorum.

Quia licet in consilio generali et per Dominum Sabinensem salubriter fuerit constitutum ut qui parrochiales habent ecclesias non per alios set per ipsos deserviant in eis in ordine quem ipsorum cura requirit, multi enim statuta ipsa non sine gravi suarum et comissarum sibi animarum periculo servare contempnunt; igitur nos frater Guillermus miseratione divina Illerdensis Episcopus salutem animarum celantes de consilio fratrum nostrorum monemus omnes parrochiales ecclesias habentes seu etiam vicarias perpetuas habentes ut in ipsis ecclesiis personaliter deserviant, et si qui absunt non de nostra licentia, ad eas infra duos menses post huiusmodi constitutionis promulgationem revertantur, continuam facturi residentiam in eisdem: alias nos juxta praedictae constitutionis tenorem, tales ecclesiis vel vicariis quas obtinent decernimus ipso jure privatos, nisi eos abesse contigerit de nostra licentia spetiali. 

Quod rectores recipiant ordines infra certum terminum.

Monemus et omnes rectores parrochialium ecclesiarum qui non sunt sacerdotali ordine constituti, ut cum nos ordines celebrare contigerit, ad ordinem sacerdotalem asdendant, nisi super hoc a nobis licentiam habuerint spetialem. Alioquin post trinam monicionem a nobis factam a suis beneficiis noverint se suspensos.

Quod clerici beneficiati in sacris ordinibus constituti, tenentes publice concubinas incurrant poenam L. mazmodinarum.

Ad hoc quia interdum plus aliquibus pecuniae timetur dispendium quam salutis, et nonnulli clerici propriae salutis obliti et spirituales poenas contra se editas contempnentes, concubinas tenere publice non formidant, ex quo et laycorum scandalum et periculum sequitur animarum. Nos itaque huiusmodi quibus possimus volentes remediis obviare, de consilio fratrum nostrorum statuimus, ut clerici beneficiati in sacris ordinibus constituti qui post hanc constitutionem depraehensi fuerint predicto vicio laborare, quinquaginta maçmodinas nobis et successoribus nostris solvere teneantur.

Qui cultellum contra aliquem extraxerit, solvat L. solidos.

Statuimus ut si quis clericorum irato animo cultellum extraxerit contra aliquem quinquaginta solidos pro pena nobis solvere teneatur.

De ornamentis deauratis et superfluis.

Prohibentes sub atestatione divini judicii, ne quis sellas deauratas aut picatas nisi unius coloris, frena vel calcaria daurata facere de cetero aut portare presumat. Presenti constitutione statuhimus ut nullus Prelatus habens curam animarum in ecclesia ubi preesse dinoscitur sine nostra spetiali licentia portionarium aliquem clericum vel laycum in ecclesia sua instituat. Quod si facere contra presumpserit, ipso facto noverit se excomunicationis sententia innodatum.

XXXII. Summa processus electionis F. Guillelmi de Barberá, Prioris conventus Praedicatorum Barcinonen. in Episcopum Illerdensem.

XXXII.

Summa processus electionis F. Guillelmi de Barberá, Prioris conventus Praedicatorum Barcinonen. in Episcopum Illerdensem. (Vid. pág. 142.) 

Ex Tabul. Illmi. Archiep. Tarraconen.

Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, mense septembri, vacante ecclesia Illerdensi, cum canonici de electione concordare non possent, compromisserunt in duos eorum, quos ad Sedem Apostolicam transmisserunt, ut de voluntate et consensu Domini Papae Episcopum eligerent. Cumque hoc esset in derogationem juris Metropolitani, ad quem electio devoluta videbatur nihilominus, volens deferre appellationi per Capitulum Illerdense ad ipsum Dominum Papam interpositae, misit nuntium suum ad curiam Romanam supplicans Domino Papae et Cardinalibus, quod jus sibi competens salvare dignarentur. Cumque super hoc inter syndicos Capituli, et dictum nuntium Archiepiscopi esset coram Sanctissimo diutius altercatum, Dominus Papa habito super his consilio, scripsit eidem Archiepiscopo, et Fr. Raymundo de Peñaforti, et Fr. Michaeli (de Fabra) Praedicatorum ordinis in hunc modum.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fratri Archiepiscopo Tarracon. et dilectis filiis Raymundo de Pennaforti, et Michaeli, doctori theologiae, fratribus ordinis Praedicatorum salutem et Apostolicam benedictionem. Illerdensis ecclesia Pastoris regimine destituta, cum dilecti filii, Capitulum eiusdem, vocatis Roten. canonicis et omnibus aliis, qui debebant et poterant interesse, praefixa electioni die convenissent in unum ad habendum de futuri Pontificis substitutione tractatum, et in unam non possent concordare personam, tandem duos canonicos ex se ipsis ad Sedem Apostolicam transmiserunt, conferentes illis unanimiter potestatem ut vice ipsorum omnium et nostro consilio et assensu personam idoneam eligerent in Pastorem. Illis autem in nostra praesentia constitutis, fuit pro te, frater Archiepiscope, propositum coram nobis, quod dicti canonici ad eligendum admitti aliquatenus non deberent, cum tam ipsi quam praedictum Capitulum eligendi facultatem propter lapsum temporis amisissent, propter quod erat ad te potestas provisionis huiusmodi devoluta. Cum autem super his coram nobis et fratribus nostris fuerit aliquamdiu disceptatum, nos de ipsorum consilio, prudentiae vestrae auctoritate praesentium duximus commitendum, ut cum vos in hac parte plenius considerare possitis circunstancias universas, et scire merita personarum, de persona idonea ipsius ecclesiae, vel alterius, si digna non reperiatur in ipsa, provideatis eidem: contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione post posita compescendo, non obstante si ordini vestro, dilecti filii Raymunde et Michael, a Sede Apostolica sit indultum, quod per litteras ipsi fratres eiusdem ordinis se de causis intromittere non teneantur inviti, nisi de indulgentia huiusmodi plenam fecerit mentionem. Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse, tu, frater Archiepiscope, cum eorum altero ea nihilominus exequaris. Dat. Lugduni nono kalendas januarii pontificatus nostri anno quinto.

Nos igitur Petrus Dei gratia Tarraconensis Archiepiscopus, Fr. Raymundus de Pennaforti, et Fr. Michael, habito super his diligenti tractatu, consideratis statu Illerdensis ecclesiae, et meritis personarum sexto nonas martii de persona fratris Guillelmi de Barberano, Prioris fratrum Predicatorum Barchinonae, viri religiosi, providi et honesti, cui morum honestas, litterarum scientia et alia merita suffragantur, eidem ecclesiae duximus providendum. Et sic omnes tres scripserunt Capitulo Illerdensi, ut consentiret electioni praedictae eorum. Et sic octavo idus martii confirmatus est, et juravit Tarrachonae in manu Domini Archiepiscopi obedientiam, etc.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...