diumenge, 22 de gener del 2023

XXVII. Novum decretum super jure monasterii Alaonensi in ecclesiam S. Joannis de Elins. an. MCLVIII.

XXVII. 

Novum decretum super jure monasterii Alaonensi in ecclesiam S. Joannis de Elins. an. MCLVIII. (Vid. pág. 117.)

Ex archiv. Fratr. Praedicat. Illerdens.

Hoc est translatum a quodam instrumento de verbo ad verbum bene et fideliter sumptum II. idus februarii anno Domini M.CCC.XX.II. cuius tenor talis est. Haec est memoria judicii quod judicavit Guillermus, Illerdensis Episcopus apud Rotam de contentione quae erat inter Abbatem Alaonis, Poncium et Raymundum Archidiachonem. Praedictus Raymundus Archidiaconus est conquestus de Abbate prefato Poncio dicens quod injuste auferret sibi dominacionem in ecclesia de Elins, videlicet stabilimentum, coenam, mensuraturas de ipso graner, pregariam, fidancias clericorum et placitos et prohibicionem in clericos et in ecclesia. Quibus quaerimoniis Abbas ita respondit. Ecclesia, inquid, de Elins cum omnibus suis pertinentiis et ecclesia de Nercia (vel Nercera) similiter Poncius bonae memoriae Barbastrensis Episcopus consilio et voluntate clericorum suorum in die dedicationis ecclesiae Sancti Salvatoris et Sancti Bartolomei de Calasanz dedit cum scripto monasterio Alaonensi et Abbati Bernardo et eius successoribus. Quam ecclesiam praefatam ex tempore predicte dedicationis usque hodie Abbates Alaonis et monachi tenuerunt et constituerunt ad suam voluntatem nullo inquietante absque ullo censu, excepto tempore quo Alegret, proditor de Castrassenas abstulit se ipsum et ecclesiam quam per manum Abbatis Alaonis tenebat, tradidit in manu Raimundi Auriol Archidiachoni. Quibus rationibus auditis Domnus Guillermus suprascriptus Episcopus in Rotensi locutorio presentibus canonicis scilicet Guillermo Bonifilii Priore, Ramundo de Montaga Archidiachono, Bernardo Amelii Archidiachono, Guillermo Sacristano, Petro Abbate Lavascensi, Otone canonico, Bernardo del Cepil, Pere de Tonera, Pere Mir de Josef et aliis multis ore proprio Episcopus judicavit ut ecclesia de Elins ab Abbatibus Alaonis ita juste adquisita et longo tempore possessa jure hereditario et perpetuo haberetur, et Abbates suo arbitrio et voluntate stabilirent ad honorem et servitium Dei. Archidiachonus autem tantum habeat ibi coenam semel in anno, scilicet tribus equitantibus et pueris suis. Aliter autem neque stabilimentum neque mensuraturas neque pregariam neque fidancias clericorum neque placitos neque prohibicionem in clericos nec in ecclesiam ullo modo requirat. Set si querimoniam habuerit de clericis, Abbas Alaonis faciat illi directum. Quod si Abbas noluerit illi directum facere, ipse Archidiachonus habeat potestatem suspendere clericos ab officio divino, sed ecclesia non prohibeatur hac ratione. De ecclesia autem si Episcopus aut Archidiachonus voluerit ut cesset ab officio aliqua justa ratione, aut excomunicare voluerint, non clericis in eadem ecclesia manentibus, sed Abbatem Alaonis suis litteris ammoneat, ut faciat cessare ecclesiam a divino officio. Hoc autem actum est anno Incarnationis Domini M.C.LVIII. apud Rotam peracto sinodo sabbato VIII. kalendas novembris. Raimundo Berengario Comite dominante in Barchinona et in Aragone et in Ripacurcia. = Bernardus Sacerdos rogatus scripsit et hoc signum + fecit. = Sig+num mei Petri de Orto, notarii publici Ariney qui hic pro teste me subscribo cum raso et emendato ubi dicitur Signum mei. = Sig+num mei Petri de Arenio, publici notarii eiusdem loci Arenii qui hic me pro teste subscribo. = Ego Dominicus Maço, notarius publicus Supetrae hoc transumptum scripsi et in formam publicam redegi cum esmendatis in prima linea ubi dicit anno, et in XVII. linea ubi dicitur ibi et meum sig+num feci.

XXVI. Judicatum pro monasterio Alaonensi super ecclesia S. Joannis de Elins: an. MCXLVIII. (1148)

XXVI.

Judicatum pro monasterio Alaonensi super ecclesia S. Joannis de Elins: an. MCXLVIII. (1148) (Vid. pág. 117).

Ex archiv. FF. Predicator. Illerden. 

Hoc est translatum a quodam instrumento de verbo ad verbum bene et fideliter sumptum II. idus februarii, anno Domini M.CCC.XX.II. cuius tenor talis est.
Haec est carta ecclesiae Sancti Johannis de Elins, quam Poncius, Barbastrensis Episcopus cum assensu clericorum suorum donavit cum omnibus suis pertinentiis ad Sanctam Mariam de Alaone in die quando dedicavit ecclesiam Sancti Salvatoris, Sanctique Bartolomei de Calasanz praesente et obsecrante Domno Petro Sancii, Aragonensium Rege. Hanc habuerunt et tenuerunt multis annis Abbates Alaonis quousque fuit in ecclesia illa clericus quidam nomine Alegret qui eam tenebat per manum Abbatis Alaonis, qui per suam culpam propriam a vicinis eiectus est de illo honore. In illis diebus Ramon Martin, qui erat Abbas de Benavarre, cum asensu Archidiachoni Raimundi Auriol injuste et sine consilio Abbatis introivit in supra scriptam ecclesiam, et adquisivit eam suis praecibus de parrochianis illius ecclesiae et stabilivit eam per unum clericum suum nomine Martin Paschal. Post mortem Ramundi Martini tenuit Martin Paschal illam ecclesiam multis diebus clamante Abbate Alaonis et monachis illis; et quia ad directum venire non poterant, facta sinodo apud Rotam in manu Guillermi Petri Episcopi clamaverunt se Alaonenses monachi de Martino Paschal qui violenter tenebat illorum ecclesiam, et ostenderunt 
cartam adquisitionis quam supra dictus Poncius Episcopus fecerat eis. Ex utraque autem parte auditis rationibus datum est judicium ut si potuissent monachi jurare quod de illa ecclesia aliquando fuerunt tenentes, Martini Paschal absolute rederet eis illam ecclesiam. Quod et factum est. Constituto die apud Benavar ante Epischopum parati fuerunt monachi ut facerent jusjurandum, Bertrandus Prior et Berengarius Sacrista, Dominicus elemosinarius, Martinus Bernard clericus. Tunc Martinus Paschal per laudamentum Episcopi dimisit illud jusjurandum, et redit ecclesiam de Elins ad monachos Alaonis, qui tunc sine Abbate erant. Postea Abbas qui … Poncius patenter recuperatam ecclesiam stabilivit per suos clericos Guillem Petri monachum et Johannem clericum in presentia Petri Ramon de Eril et Bernardi Guazerandi (Gaucerandi), Castellano de Elins et omnibus vicinis illius ecclesiae. In quam etiam ecclesiam Sancti Johannis predictus Abbas Alaonis Poncius possuit reliquias videlicet Sanctorum Martialis Episcopi et Confessoris et Tirsi Martiris et Sanctae Fidis Virginis et donavit unum oficiarium et misit januas in ecclesia et lapidem et corporalia quae omnia de Alaone secum detulit. Facta ista carta anno ab Incarnatione Domini M.C.XL.VIII. era M.CLXXX.VI. regnante Raimundo Berengario Comite in Barchinona et in Aragone, illo anno capta fuerat Almaria, Dodo erat Episcopus tunc in Osca, Bernardus in Caesaraugusta, Guillermus in Rota, Petrus de Stopaga Senior in Elins, Bernardus Gauzeran Castellano. Visores et auditores fuerunt Guillermus Bonifilii, Prior Rotae et Guillermus Sacrista, Guillermus Isarni judex, Matheus de Falz. Bernardus Sacerdos rogatus scripsit et hoc signum + fecit. = Sig+num mei Petri de Orto, notarii publici Ariney, qui hic pro teste me subscribo. = Sig+num mei Petri de Arenio, publici notarii eiusdem loci Arenii qui hic me pro teste subscribo. = Ego Dominicus Maça notarius publicus Supetrae hoc tramsuptum scripsi et in formam publicam redegi et meum sig+num feci.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...