diumenge, 22 de gener del 2023

XV. Berengarii de Eril Episcopi, et Capituli ecclesiae Illerdensis constitutio de numero canonicorum

XV. 

Berengarii de Eril Episcopi, et Capituli ecclesiae Illerdensis constitutio de numero canonicorum, et de excludendis a Capitulo canonicis honorariis, an. MCCXXXII. (1232) (Vid. pág. 63.)

Ex autogr. in arch. eccl. Illerden. 

Quia ea quae geruntur, oblioni de facili traduntur, nisi continua hominum memoria teneantur, vel scriptis autenticis annotentur, idcirco nos B. Dei gratia Episcopus, et R. Suavis Prior, et totum Capitulum Hylerdensem per nos et succesores nostros habita comuni deliberatione et consilio pleno, videntes et intelligentes et plenarie cognoscentes utilitatem comunem maximam, et etiam evidentem ecclesiae nostrae propter nimias instancias Principum et Baronum, ac etiam civium nostrorum, qui apud nos instant cotidie pro recipiendis canonicis, quorum precibus annuere semper non possumus, ut vellemus, cum facultates ecclesiae non sufficiant, et ideo scandalum et etiam detrimentum non modicum paciamur, statuimus et firmamus spontanei et devoti ad honorem Dei et gloriosa Virginis matris eius, ac etiam utilitatem ecclesiae nostrae, inherentes vestigiis antecessorum nostrorum, XXV. canonicorum numerum in ecclesia Ilerdensi inter personas ecclesiae et canonicos simplices, praeter venerabilem patrem Episcopum nostrum, qui ab antiquo IIII. percipit portiones. Ita quod illi XXV. cum reverendo patre suo Episcopo, qui pro tempore fuerit, ordinent et statuant tam de recipiendis canonicis, quam de portione continua, et aliis factis comunibus, prout eorum discretioni melius visum fuerit ordinandum. In posterum nichilominus statuentes, quod numerus pretaxatus nec possit, nec debeat aucmentari, nisi ipsius ecclesiae facultates in tantum excrescerent, propter quod esset canonicorum numerus merito aucmentandus; et tunc Episcopus et Capitulum habita deliberatione diligenti, Deum habentes prae occulis, faciant prout noverint faciendum ad honorem Dei et utilitatem ecclesiae Illerdensis tam de aucmentanda portione continua, quam de canonicorum numero nichilominus aucmentando. Sane licet nos aliquando recipiamus Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Praelatos et clericos vel etiam laycos in socios et in fratres ecclesiae nostrae, causa reverentiae et honoris, concedentes eis portionem victualium sicut uni ex nostris, non tamen propter hoc eos taliter recipimus, quod eos ad nostra Capitula necessario admittamus, nec vocem habeant in Capitulo nostro tanquam illi XXV. canonici, qui jus habent in temporalibus et spiritualibus ecclesiae nostrae in tractandis factis nostris comunibus, immo eos excludimus, ut debemus, juxta canonica instituta. Firmiter statuentes, quod tota potestas ordinandi, disponendi omnia comunia negocia ecclesiae nostrae spectet ad illos XXV. canonicos tantum cum reverendo patre Episcopo Ilerdensi, qui pro tempore fuerit in ecclesia Ilerdensi. Electio etiam Episcopi, vaccante ecclesia, spectet tantum ad illos XXV. qui ab antiquo recipi debent tantum et canonicari in festo Assumptionis Beatae Virginis Mariae, videlicet VIII diebus ante festum, et VIII. post. Ita quod cum contigerit aliquem decedere, vel etiam ad ecclesiam aliam sublimari etiam vel transferri infra annum, semper in dicto termino numerus compleatur per Episcopum et Capitulum, ut est in nostra ecclesia antiquitus observatum; non admissa apellatione vel contradictione alicuius juxta canonicas sanctiones: omnes unanimiter firmiter statuentes quod praedicta omnia et singula inviolabiliter perpetuo observentur. Quod est actum VII. kalendas marcii anno Domini MCCXXXII. = Sig+num Berengarii Ilerdensis Episcopi. = Sig+num R. Suavis Ilerdensis Prioris. = Sig+num Magistri Arnaldi Ilerdensis Archidiachoni. = Ego P. Vitalis Ripacurcensis Archidiachonus ss. = Ego Bñg. Benasensis Archidiaconus ss. +. = Sig+num Petri fratris Domini Regis Aragoniae. = Sig+num Petri de Zarocha (Sarroca, ça roca) Ilerdensis. = Ego B. Vitalis canonicus Ilerdensis sub+scribo. = E+go Bertrandus Godini canonicus Ilerdensis ss. = Sig+num Bernardi de Çaclusa Praecentoris Ilerdensis. = Ego Magister Petrus de Albalato Ilerdensis Sacrista ss. (a: Qui paulo post Illerdensis Episcopus audit, ac postea Tarraconensis Archiepiscopus.). = Bernardus de Juneta Ilerdensis canonicus hoc firmo et hoc + pono. = Sig+num B. Reposter Ilerdensis canonici. = Sig+num Bernardi de Callidis. = Sig+num G. de Acuta Ilerdensis canonici. = Ego P. Succentor et canonicus Ilerdensis subscribo, et hoc sig+num pono. Johannes de Montesono subdiachonus scripsit cum litteris supra positis in II. linea, et hoc sig+num fecit.

XIV. Constitutio cibaria ecclesiae Illerdensis, an. MCLXVIII (1169).

XIV.

Constitutio cibaria ecclesiae Illerdensis, an. MCLXVIII (1169). (Vid. pág. 63.) 

Ex Libro viridi eccl. Illerden. fol. 20. b.

Quoniam rerum gestarum series ad hoc fidei litterarum comittitur, ne illarum veritas memoriae posterorum subtrahatur, idcirco ego Guillermus Dei gratia Illerdensis Episcopus modum et mensuram quam deinceps in comuni mensa clericorum nostrae Sedis firmiter teneri et conservari comuni consilio et assensu ipsorum decernimus et statuimus, scripto comendamus. In primis itaque Prepositos tam praesentes quam futuros quos perpetuo canonicorum servitio destinavimus, diligenter haberi commonitos obtamus illis obnixe precipientes, quatinus tam diligenti sollicitudine et benignitate his deserviant atque ministrent ut sine scandalo vel impedimento aliquo divinis laudibus unanimi studio possint invigilare. In panis itaque et vini mensura hic modus de coetero conservetur. De faneca una frumenti bene purgata XV librae fiant, quarum singulae singulis canonicis dentur in prandio. In coena vero detur unicuique libra semis. Migera autem vini sinceri IIII. clericis detur in die. Servientibus autem dentur cibaria prout necesse fuerit. In Dominicis diebus, in III. feria et V., et in festivitatibus in quibus ecclesiam nostram Prosam cantare consuevit, dentur duo genera carnium, nisi forte jejunia occurrerint. In majoribus festis, videlicet, in Natalis Domini cum tribus sollempnibus diebus subsequentibus, in Epiphania, in Purificatione Beatae Mariae, in Dominica illa in qua cantatur Circumdederunt me, in tribus diebus Dominicae Resurrectionis, in Ascensione et tribus diebus Pentecosten, in Nativitate Beati Johannis Babtistae, et in festivitate Apostolorum Petri et Pauli, in Assumptione Beatae Mariae, in festo Beati Agustini, et in Nativitate gloriosae virginis Mariae, et in Consecratione ecclesiae nostrae, in festo omnium Sanctorum, et in Dominica illa in qua cantatur Ad te levavi administrentur tria genera carnium, insuper pigmenta et nebulae. De carnibus vero ita statuimus, ut carnes unius arietis dentur X. canonicis. Perna porci salsa si valeat XVIII. denarios, detur VI. clericis. Si duos solidos valeat, VIII. clericis detur. Si vero III. solidos valeat, XII. canonicis detur. Recens caro porci si valeat II. solidos, VIII. clericis detur. Si tres solidos valeat, XII clericis detur, et sic deinceps. Mediatas vaccae XXIIII. clericis detur. Quando comedent gallinas si fuerint parvae sive novellae, singulae singulis canonicis dentur cum carne salsa. Si vero fuerint annuales et obtimae, una duobus canonicis detur. Quando anseres comedent, novellus anser (ánsar) duobus clericis detur cum carnibus salsis. Si vero fuerint maioris aetatis et obtimus, IIII. clericis detur. In II. feria, IIII. et VI. in sabbato dentur singulis canonicis V. ova cum sufficienti parte casei, et  unum ferculum de herbis cum condimento quidem. In Dominicis diebus, in tertia feria et V. et in festis Adventus Domini et Quadragessimae dentur tria fercula. Primum de herbis, secundum de leguminibus sive de granis, tertium de piscibus  et hoc juxta providentiam maioris Prepositi sive Prioris claustralis et canonicorum. In aliis vero diebus jejuniorum detur primum ferculum de herbis, secundum de leguminibus, tertium de granis. Haec autem um olei sufficientia administrentur. A principio autem aestatis usque ad finem autumpni de fructibus arborum, vineae et orti maioris praepositurae eiusdem Prepositus canonicis sanis inquam sive infirmis, prout oportunitas sive necessitas exegerit, pacifice administret. Statuimus etiam ut in refectorio nostro nullus comedat vel serviat, nisi sit clericus. Ut autem haec prout a nobis assignata et constituta praesens pagina testatur a Prepositis et canonicis nostrae irrefragabiliter conserventur nos eandem paginam signo nostro munimus et firmamus, perpetuisque temporibus firmum haberi praecipimus. = Sig+num   Guillermi Illerdensis Episcopi. = Sig+num Raymundi Illerdensis Archidiaconi. = Sig+num Petri Prioris Claustrensis. = Sig+num Petri de Aura. = Sig+num Guillermi de Medietate. = Sig+num Olivarii. = Sig+num Boneti de Avellana. = Sig+num Bernardi de Claromonte. = Sig+num Martini Guillermi. = Sig+num Petri de Tonaria Archidiaconi. = Sig+num Magistri Seguini. = Sig+num Gombaldi de Camporrellis. = Sig+num Arnaldi de Accuta. = Sig+num Petri de Talliatello. = Sig+num Magistri Guillermi. = Sig+num Raymundi Illerdensis capellani. = Sig+num Petri de Gallinario. = Sig+num Petri Sancti Vincentii. = Sig+num Petri de Sagarra. = Sig+num Raymundi Sancti Andreae. = Sig+num Magistri Guidonis. = Sig+num Guillermi Repositari. = Actum est hoc Dominicae Incarnationis anno C.LXVIII. post millessimum, ordinante venerabili ac liberali Guillermo praenominatae Sedis Episcopo, illustri Ildefonso Rege Aragonensium in Aragone, Barchinonae, Dertosa, Illerda et in Provintia regnante nonas madii, indictione II. era M.CC.VI. = Arnaldus scriptor et canonicus Sanctae Mariae Illerdae hanc cartam scripsit et hoc signum + fecit.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...