divendres, 30 de desembre del 2022

LXXIII. Donatio cujusdam hereditatis ecclesiae Rotensi facta a Ranimiro Rege Aragonum, an. MCXXXIV. (1134)

LXXIII. 

Donatio cujusdam hereditatis ecclesiae Rotensi facta a Ranimiro Rege Aragonum, an. MCXXXIV. (1134) (Vid. pág. 202.)

A Xps. Ω

Sub Christi nomine et eius divina gratia ego Rannimirus Dei gratia Aragonensium Rex facio hanc cartam donacionis Domino Deo et Beatae Mariae semper Virginis qui est fundata in territorio de Terrantona et Sancto Vincentio Rotensis ecclesiae, et Beato Raimundo. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et propter amorem Dei et remedium animae meae et animabus patris et matris meae Rex Domnus Santius et Regina Felicia, fratrumque meorum Petrus et Ildefonsus Reges quibus sit requies, dono et concedo ad praenominata Beata Maria et Sancto Vincentio illa mea hereditate quod habeo in Sancto Vincentio qui est denante Palo herema et populata. Insuper dono Deo et Sanctae Mariae et Sancto Vincentio, et Beato Raimundo illos meos cluarios et illas casas de illo Poiolo cum quanta hodie habent et in antea adquisierint sive emtione sive et eschalido, excepto quod capud mansum non desfaciant, ut habeant et possideant liberum et franchum ipsi et posteritas eorum; ita ut non donent ullum novenum, nec faciant precharium. Hoc totum quod superius est scriptum dono Deo et ad Sancta Maria et ad Sancto Vincentio et Beato Raimundo et canonicis ibi Deo servientibus ad proprium alodem per facere inde totam lurem (lur : llur : su) voluntatem liberum et franchum per saecula cuncta, salva mea fidelitate et de omni mea posteritate. = Signum Regis (alpha como un pez) + (cruz) ω Rannimiri.

Facta carta in era M.C.LXXII in mense septembro in Sancta Maria de Terrantona, regnante me Dei gratia in Aragone, et in Superarbi, et in Rippacurtia, et electus in Barbastro, Dodus electus in Oscha, Garcia Episcopo in Caesaraugusta, et Michael Episcopo in Tirassona, Comes Arnaldo Miro in Boil, et in Fontetova, Vicecomitisa in Oscha, et Fertungo Galindiz Ferriz in Sancta Eulalia, Lop Fertungon in Albero et in civitate, Fertungo Dat in Barbastro et in Petraselez, Enneco Lopiz in Castro et in Napal.

Et ego Sancius de Petrarubea jussu Domini mei Regis hanc cartam scripsi, et de manu mea hoc signum + feci.

LXXII. Charta donationis facta S. Martino de Petrarubea ab Alphonso, 1110

LXXII. 

Charta donationis facta S. Martino de Petrarubea ab Alphonso, Rege Castellae, an. MCX. (1110) (Vid pág. 200.)

(N. E. Es el rey Alfonso I de Aragón, el batallador, emperador, rey de León, Castilla y Toledo por el matrimonio con Urraca I de León, Aragón, Pamplona : Navarra, Ribagorza y Sobrarbe).

In Christi nomine et eius gratia: ego Adefonsus Dei gratia Imperator facio hanc cartam donacionis et confirmacionis Domino Deo et Sancto Martino de Petra rubea qui est in facie ipsius castri. Placuit mihi libenti animo et spontanea volumptate et propter amorem Dei et remissio peccatorum meorum dono et concedo et auctorizo Deum et Sancti Martini et ad ipsa sua ecclesia et ad Sancio meo scribano omnibus suis directaticis ad ecclesiam pertinentibus, et cum hereditatibus suis, et cum omnibus hominibus qui fuerunt vel erunt ex progenie de Cumba Algaris et de Mennan (o Menuan, la n parece u, cosa que pasa muchas veces incluso en libros impresos) filius eius, ita ut amplius non abeant ibi partem nec hereditatem in hoc saeculo Banzo Martin (Banço más abajo) et uxori suae Mariae nec filiis suis, nec generacio eorum pro qua dixerunt ad Sancio et ad sui parentes quod ego abebam eis datam illam ecclesiam per suam hereditatem et omnibus hominibus de Sancti Martini et mencierunt (: mintieron); quia ego nunquam dabo eis nec aliis..... et francos homines ad milites et laicis hominis. Et propter hoc mandavi ad Petro Ximino mea justicia et ad Ximino Sangiç meo merino ut semper egecissent mulier de Banço Martin Domina Maria et filii sui et generacio eorum de ecclesia Beati Martini et de omnibus parrochianis suis et de suis directaticis et misisent ibi in supra dicta ecclesia Sancti Martini Sancio et ut faciant inde dominio et poteroso de ecclesia et de omnibus parrochianis suis supra dictis. Et ut amplius in hoc saeculo non abeant nullum alium seniorem nisi Deum et Sancti Martini et clericis ibidem Deo servientibus et ut abeat et obtineat et possideat Sancio ecclesiam Beati Martini cum omnibus directaticis suis omnibus diebus vitae suae ad servitium Deo et eiusdem ecclesiae, et post obitum suum ad cui ille voluerit dimittere ad parentem suum qui fuerit de sua progenie et generacione et sit fidelis et prudens ad servicium Deo et ad ecclesia Beati Martini, et ita faciant post eum omni progenie suae per secula. Et ego Adefonsus Rex et Imperator feci hoc totum propter amorem Dei et aucmentum praedictae ecclesiae Sancti Martini, et cum consilio Domni Bernardi Archiepiscopi Toletanae Sedis et Legatus Sanctae Romanae Ecclesiae, et Domni Raimundi Barbastrensis Episcopi sive Rotensis, et Domni Stephani Oscensi Episcopi, et aliorum bonorum hominum, ita ut amplius in hoc saeculo non abeat nullam possesionem nullus homo laicus per suam hereditatem in supra dicta ecclesia Sancti Martini. Et nullus homo vel femina qui hoc meum donum vel testamentum et de Domno Bernardo Archiepiscopo, et de Episcopis supra nominatis disrumpere vel minuere voluerit, sit a Deo maledictus et omnibus Sanctis suis... excomunicatus de supra dictis Episcopis et de aliis et extraneus sit a Corpore Christi et cum Datan et Abiron et cum Juda traditore sit damnatus in infernum inferiorem. Amen. Signum Adefonsi + Imperatoris. Facta hanc cartam in mense octuber in terra de Campos in villa quod dicitur Osorno, in ripa de Pisorga (Pisuerga) fluminis, in era MCXLVIII. regnante Domino nostro Jhesu Christo in coelo et in terra, et sub eius imperio ego Adefonsus Dei gratia Rex et Imperator in Castella et in Toleto, (falta León) in Aragonia et in Pampilonia, in Superarbi et Ripacurcia, Bernardus Archiepiscopus in Toleto, Raimundus Episcopus in Barbastro, Stephanus Episcopus in Osca, Aurelia in Toleto, Eneco Ximin in Socobia, Aurial Garçez in Castro Soriz, Caxal in Nagara (Nájera), Lop Lopiç in Calahorra, Lop Garçeç in Stella, Açenar Acenariz in Funes, Barbaça in Lusia, Castatig in Bel, Sancio Johannes in Osca, Ato Garçeç in Barbastro, Domno Redmiro in Monteson, Pere Ramon in Stata, Berenguer Gombal in Capella, Ramon Amat in Petrarubea, Comite Bernardo in Fontetoba, Pere Mir in Bonabar. =
Ego Petro de Aguero jussu Domini mei Imperatoris hanc cartam scripsi, et hoc signum + feci.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...