dilluns, 19 de desembre del 2022

XV. Cessio Hildesindi, Abbatis S. Petri Rodensis Mascharoni presbitero an. DCCCCXC. (990)

XV. 

Cessio Hildesindi, Abbatis S. Petri Rodensis Mascharoni presbitero an. DCCCCXC. (990) (Vid. pág. 46). 

Ex autogr. in arch. S. Petri Rodensis. 

In nomine Dni. Ego Hildesindus Presul vel Abba cum cuncta congregatione Sancti Petri cenobio Rodas, tibi Mascharoni pbro. Certum quidem et mani... (manifestum) quia venisti ad nos et expetisti nobis de vineas nostras, ut tibi daremus propter alium tuum alodem quem tu dedisti ad domum Sancti Petri in villa Molan... ipse vinee modiatas III in terminio de Riardo in locum quem vocant Reconchum, et alia vinea que fuit de Arsindo. Volumus enim atque tibi firmamus, ut ista omnia teneas et possideas in vita tua propter ipsum tuum alodem superius pretaxatum... Post obitum vero tuum remaneant ipse vinee cum omnia que ibi potueris adquirire vel augmentare ad domum Sancti Petri ab integro. Quod si aliquis tibi as vineas inquietare voluerit, non eas valeat vindicare, sed componat eas tibi in duplo, et in antea ista donatio firma permaneat. Facta scriptura donacionis II kal. julii anno III quod cepit Ugo regnare. Johannes gratia Dei Abba in vice domni. Hildesindi Episcopi. = Miro monacus et levita. = Atto mon. et sacer. = Livola monacus. = Obunbellus mon. = Dodo mon. = Seniofredus.  = Petrus mon. et sacer. = Garsias pbr. = Augo sacer. et mon. = Benedictus pbr. et mon. = Bernardus levita qui hanc scripturam fecit + die et anno quo supra.

diumenge, 18 de desembre del 2022

XII. Bulla Benedicti VII. Ugoni Comiti qui monasterii S. Petri Rodensis haereditates invaserat

XII. 

Bulla Benedicti VII. Ugoni Comiti qui monasterii S. Petri Rodensis haereditates invaserat (Vid. pág. 45). 

Ex autogr. in arch. S. Petri Roden. 

Benedictus Episcopus servus servorum Dei Ugoni Comiti et omnibus illis qui hereditatem Sancti Petri Rodensis invaserint. Si iram Dei pertimesceretis, et si quia suplicia vos expectant cognosceretis, nequaquam tu Ugo Comes castellum Verdariae cum suis pertinentiis, et alia praedia propria quae sunt monasterii, et vos alii invasores hereditatem monasterii invaderetis. Hinc orietur vobis cruciatus inenarrabilis, et gemitus infinitus, et nisi emendando vobismetipsis subveneritis, secunda morte plectemini. Unde moneo te, Ugo Comes, reddere ante festum Sanctae Resurrectionis proximae venientis jam dictum castellum cum omnibus quae eiusdem monasterii sunt fratribus ibidem degentibus. Similiter moneo vos qui aliquid haereditatis de jam dicto monasterio ab Ugone tenetis reddere, et vos coeteri invasores quorum nomina, si tacemus, Deus scit, similiter monemus reddere monasterio quae invasa habetis. Quod si tu, Ugo Comes, castellum emendare cum omnibus eiusdem loci infra hoc spatium, et qui aliquid de eo loco a te retinent, et vos omnes invasores haereditatum Sancti Petri Rodensis emendare monasterio nolueritis maledictos et excomunicatos atque anathematizatos vos esse Apostolica auctoritate scitote.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...