divendres, 2 de desembre del 2022

Tomo 13, apéndice de documentos, 21-30

XXI.

Donatio Guitardi Archilevitae ad ecclesiam Gerundensem: anno DCCCCXCV. (Vid. pág. 82.)

Ex Cartor. curiae episc. Gerunden. 319.

In nomine Domini ego Guitardo Archilevita donator sum domum Sancta Maria Sedis Gerunda. Manifestum est enim quia placuit amicis meis, et promptissime placent, ut pro remedium animae meae et remedium animae avunculi mei Lobathoni condam cartam donationis fecissem ad tibi jam dicta Domini nostri Jhesu Christi genitrice Sancta Mariae de domibus meis in quo nunc habito et dego sicuti et facio. Dono namque tibi per huius donationis indaginem ipsas meas domos noviter constructos quae ego habeo infra muros de Gerunda civitate (pone civi-vitate) justa cellarium atque cenaculum episcopale qui mihi advenit per mercedem largitionis quod michi fecit predicto avunculo meo bonae memoriae quondam Lobatono cuius memoria in benedictione sit semper, seu per quamcumque voce. Quae affrontat ipsum mansum vel donum (domum) cuncta sui officinia de parti orientis in via et platea quae pergit ad Gerundella, de meridie similiter in via et in platea predictae civitatis, qui ambit ea, de occiduo in casas de Goltredo levita, et Guifredo sacerdote, de circi in coquina et curte et solario episcopale. Quamtum istas affrontationes totidem includunt cum solos et superpositos, cum guttis et stilliciniis, cum curtibus et diversis officiniis atque hedificiis sic dono ea omnia ad tibi supralibata virgine Sancta Dei genitrice Maria ab omni integritate simul cum exiis et regressiis earum, exceptus ipsa xenodochia quae ad pauperum ac peregrinorum hospitia supralibato avunculo meo Lobatom jussit construere, et est manifestum. Quae vero predicta domo universaque eius pertinentia quae supra resonat quae tibi gloriosa dono atque concedo, de meo jure in tuo trado; ita ut in diebus vitae meae teneam cum et possideam quiete et secure, et sine aliqua inquietudine quamdiu vixero. Et post obitum meum remaneat ad tibi prelibata virgine Sancta Maria cum omni integritate, et quicquid exinde servi tui voluerint gerere, et facere, plenissimam in omnibus licentiam habeant et perfluant, quemadmodum et de aliis munificentiis Sedis tuae pertinentibus. Quod si ego donator aut ullus aliquis homo qui contra hoc venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vendicare, sed componat aut componam tibi supra taxata omnia in quadruplum, prout Patres Sancti sanxerunt, et in antea ista donatio firma permaneat omnique tempore. Acta donatione XIII kalendas februarii anno VIII regnante Hugone Rege, qui Dux fuerat pridem. = Guitardo qui ista donatione feci et firmare rogavi. = Arnulfus ac si indignus gratia Dei Episcopus et Abbas +. = Aiz Archipresbiter ss. = Eredarius ss. = Bonushomo levita scripsit + die annoque prefixo.

XXII.

Judicatum pro ecclesia Gerundensi, anno MII. (Vid pág. 88.)

Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. = fol. 186.

Antiquitus enim sanceitum (sancitum) est, et in precedentium Patrum sententiis reperimus scriptum ut judex de re discursa juditia conscribat, suaque manu roboret, ne fortasse qualibet affaturum ex hoc intentio moveatur. Quapropter ego Soniffredus (con ff) judex, et Guillermus et Sendendus (Senderedus?) Judices, imperando Bernardo, gratia Dei Comite scriptura notitiae statuimus, qualiter modo venit Odo Episcopus Sanctae Mariae Gerundensis ecclesiae una cum suorum katerve (caterva, multitud) clericorum in Castrum Bisulunum (Besalú) ante supra scripto Comite ante suosque regni proceres, id est, Adalbertus, Abbo, Dela, Madamiro, Abbates, laycorum presentia Miro Vicecomes, Auriol (Oriol), suoque filio Johanne Adalbertus filius Fredoloni, et Adalbertus (pone Abaldertus) Cassioni, Amadrico, Sonifredo, Rogario, Bonifilio, Miro, Menardo, Ardimando, Arnal, Tebet, et item Senfredo, Stephano Sayone (saio y Sagone más arriba, pero referidos al nombre propio Leopardo; sayón) et ante supra scriptos Judices vel caeterorum bonorum hominum ibidem consistencium suam ingenti promit quaerelam de parrochia Sancti Petri qui est situs in Monte Accuto (Montagut, monte agudo). Et de parrochia Sancti Foelicis, cuius domus est fundata in villa Beiuta quod predictus Comes tenet et clamat ut has ecclesias cum omni eorum decimas et primitias vel oblatione fidelium debent esse proprie de predicta Sede, et in ejus jure manere perhenniter. Predictus Comes libenter ieum audivit et diligenter inquisivit utrum debent esse predictae ecclesiae cum omnia quae ad eas pertinent de prefata Sede, an suus directus per ulla sua adquisitione aut per voce suorum parentorum. Has igitur voces requisitas ego supra scriptus Bernardus audivi auctoritates prefatam Sedem timui transgredere precepta sanctorum canonum et recognovi meminitas ecclesias cum omnia que ad eas pertinent plus esse directum Domino Deo suaeque genitricis Mariae et de predicta Sede vel supra scripto Odoni Episcopi quam meum, aut de nulla potestate supra scripti Odoni Episcopi et canonicis eius qui ibidem (pone ibiden) aderant, id est, Guillermo Archilevitae, et Argivuto primi scrinii, necnon et Agalberto, et Adalberto, Anusto, videlicet et Raymundo Galindo quoque et Bonefilio, Soniofredo, scilicet et Gondemaro Donuntio quamvis et Guillermo et Sperandeo et Berengario Petrone et Alexander, ut deinceps nec ego nec ullus vivens homo nec ulla potestas secularis supra scriptas ecclesias omnia quae ad eas pertinent de jure praefata Sede subtrahere aut violare presumat. Et qui haec facere presumpserit aut ista scriptura nostrae diffinitionis violare conaverit aut invalidam eam fieri voluerit, hoc quod repetierit inane fiat, et omnipotens Deus una cum Sanctis suis ei resistat, et insuper ista supra nominata omnia a supra scripta Sede in quadruplo componere cogatur et canonica dampnatione subjaceat, et in antea ista notitia vel diffinitione firma et inconvulsa permaneat in evo. Acta est igitur haec notitia vel diffinitione II nonas junii anno VII regnante Roberto Rege. = Sig+num Bernardus + gratia Dei Comes qui hanc notitiam vel diffinitionem firmavi et testibus ad roborandum tradidi. = Sig+num Miro Vicecomite. = Sig+num Oriol. = Sig+num Arnal. = Sig+num Mir. = Sig+num Adalbertus. = Sig+num alium Adalbertum. = Sig+num Menardus. = Sig+num Ardeman Adalbertus. = + Sonifredus. = Sig+num Abo Aba caenobii Sancti Laurentii. = Miro ss. = Stephanus ss. = Ego Guillermus Judex huius edictionis tactu necessitate oculorum signoque impressionis corroboro +. = Sonifredus Judex ss. = Adalbertus sacerdos et Abba ss.

XXIII.

Notitia judicati pro ecclesia Gerundensi, anno MIV. (Vid. pág. 88.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerunden.

In judicio (falta el cuerpo de la i, sólo está el punto) Bernardi gratia Dei Comiti, seu et de Judices qui jussi sunt judicare, id est, Soniefredus et Senderedus judices in presencia Wadamiro, Adalberto, Wifredo, Abbone Abbates (Abo Aba más arriba) et Wilielmo Archilevita, laichorum presencia Arnal, Mironi Vicecomite, Gauzefredo, Senderedo, Pontio clerico, Tassioni, Richardo, Stephano, Salone et aliorum multorum bonorum hominum ibidem consistentium: in istorum namque supra dictorum presencia veniens Oddo, Episcopus Sanctae Sedis Mariae Gerundensis aecclesiae cum suis clericis in Kastro Bisulduno ante predicto Comite vel Judices supra scriptos inter multas alias quaerelas querelavit se de parrohechias (parrochias) de Torteliano et de Argelagario et de ipsas aecclesias qui in jam dictas villas sunt fundatas in honore Sanctae Mariae. Unde arserto (asserto) vel mandatarius predicta Sede extitit Arnulfus AEpiscopus Ausonensis, Abba Sancti Felicis et petivit homines, id est, Oriol et fratri suo Bonefilio et Wilielmo de ipsa parrochia de Saturnense, et de ipsa aecclesia de Sancta Cecilia, eo quod injuste abstraxissent predictas aecclesias cum illorum parroechias, et cum omnia ad eas pertinentibus de jure prelibata Sede. Responderunt isti nominati Oriol et Bonefilius et Wilielmus quod centum annos et amplius inter illos et illorum parentes tenuerunt eas jure hereditario sine blandimento de ullo AEpiscopo Sedis Gerundensis: unde supra scripti Judices interrogaverunt (parecen dos palabras, in +) suprascripti Oddoni AEpiscopi, si possit ostendere ullam scripturam aut ullum inditium unde possint cognoscere si est directus predicta Sede, an non. Respondit Oddo Episcopus: possim utique. Et ostendit veridicam scripturam de diffinitione (con una sola f en el texto) quae fecit Wigo AEpiscopus bonae memoriae inter Abbone levita et Flavio presbitero. Unde supra scriptus Abbo tenebat per jus prelibatae Sedis et donitum praefati Wigoni proprii AEpiscopi jam dictis ecclesiis de Torteliano et de Argelagario et de Saturnense cum aiacentiis et apenditiis earum et cum decimis et primitiis earum et flavius similiter ipsa de Talexano. Et isti suprascripti heredes responderunt umquam non tenuisse ullus AEpiscoporum supra scripta Sedis supra scriptas parrochias in jure suo nec eas dedisse alicui. Prelibati vero judices adhuc interrogaverunt supra scriptum Pontificem, si potebat probare per testes idoneos quod suprascriptus Wigo vel successores sui tenuissent jam dictas parrochias. Idcirco suprascriptus Oddo profert sua testimonia, id est, Arnulfum AEpiscopum (a partir de aquí las AE serán ae minúscula) qui et mandatarium et Wilielmum Archilevitam eiusdem pagi, qui proferunt se jurare quod illos videntes et audientes tenuit eas Abbo levita supra scriptus, et recognovit eas per directum de Sancta Maria supra scripta Sede et per donitum de Mirone aepiscopo. Denique supra scriptus Oriol, et Bonefilius et Wilielmus ut vidimus jam dictam scripturam et tam verissima testimonia una cum consilio et licentia domni Bernardi Principis praefati atque cum consultum praefatorum judicum non accepimus sacramenta sed recognoscimus supra scriptas ecclesias cum illorum parrohechias et cum omnes res ad easdem ecclesias pertinentes plus debet esse de aepiscopo scripta Sede per directum, quam de nos aut de heredibus nostris sive de ullo homine jure hereditario. Ob iit recognoscimus nos et exvacuamus in vestrorum hominum presentia vel juditia quod neque nos neque ullus de heredibus nostris vel aliqua si... persona umquam audeat violare vel disrumpere vel inquietare supra scriptas parrochias de jure Sanctae Mariae Sedis Gerundensis, et qui haec facere presumpserit hoc quod petierit non valeat vindicare, sed libram auri componat, et in antea ista... (exvacuatione o recognitione) one firma permaneat omni tempore. Facta recognitione vel exvacuatione XIII kalendas marci, anno VIII regnante Rodberto Rex. = Sig+num Oriol. = Sig+num Rechards. = Sig+num Bonefilius. = Sig+num Richelde qui hanc recognitione vel exvacuatione firmavimus. = Sig+num Wilielmus.

XXIV.

Carta cessionis Comitis Bisuldunensis in favorem Episcopi Gerundensis super juribus villae de Bascara, anno MLXVI. (Vid. pág. 108.)

Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerund. fol. 205 b.

In nomine Domini ego Bernardus gratia Dei Bisuldunensis Comes propter amorem Dei et Sanctae Dei genitricis Mariae, paccata atque sopita omnium quaerimoniarum lite diffinio, dono atque trado Omnipotenti Deo et Beatae Mariae Gerundensis seu etiam tibi Berengario Episcopo eiusdem Sedis omnes usaticos et albergas, et quidquid amodo juste, aut injuste inerant mihi in dominicatura quam dicunt Baschara, et in pertinenciis eius omnibus, et quae ibi fuerunt patris mei atque Comittum retroactis temporibus, ut libere et quiete, predicte Presul, habeas prefatam dominicaturam quemadmodum et mei successores amodo et usque in eternum. Et non sit fas ulli Comitum post me sequentium quidquam mali vel inquietudinis ibi exercere, set semper in jure Dei, eiusque matris potentialiter et honorabiliter consistere. Quod similiter esse factum recognosco a G. Comite Bisuldunensi fratre meo et decessore. Quod si ego predictus Comes Bernardus aut ullus antecessor (successor) meus hoc infringere temptaverimus, non hoc valeamus facere, sed usquequo ad condignam satisfactionem venerimus, excomunicationi subditi simus, et postea haec diffinitio firma et stabilis permaneat omni tempore. Facta scriptura diffinitionis IX kalendas novembris anno VII regni Philippi Regis. = Bernardus + gratia Dei Comes. = + Riambaldus levita qui hanc diffinitionem scripsi die et anno quo supra.

XXV.

Concilium Gerundense habitum anno MLXVIII. (1068) (Vid. pág. 110).

Sinodus habita aput Gerundam jussu domni Alexandri Papae, ubi sua vice praefuit Hugo Candidus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Presbyter residente domno Guifredo Narbonensi Archiepiscopo cum caeteris Episcopis et Abbatibus subterius comprehensis, a quibus constituta sunt haec quae infra continentur.

Anno Dominicae Incarnationis millessimo LXVIII. sub praesentia domni Remundi, Barchinonensis Comitis et domne Almodis Comitissae quorum cura et instantia haec Sinodus congregata est.

I. In primis condempnaverunt ibi detestabilem simoniacam eresim non solum in graduum ordinibus, sed etiam in ecclesiasticis honoribus: videlicet ut non attribuantur muneris vel obsequii saecularis praetio sed bonae vitae et sapientiae merito. Et sicut turpis gratiae lucrum proibetur in sacerdotii capite, ita abdicetur a tocius clericalis honoris corpore. Sicque quod gratis accipitur secundum Dominicam sententiam gratis detur, ita ut nullus clericus vel laicus vendat vel emat ecclesiasticum honorem. Et nullus teneat ecclesiastica ornamenta qui sit laicus, neque sit inde Sacrista aut Baiulus.

II. Deinde constituerunt ut ecclesia quae plus non habet de decimis quarta pars ei reddatur ad opus presbiterorum et clericorum. Et ut ex omnibus rebus quae possidentur tam de operibus manuum quam ex agricultura seu de molendinis sive de ortis et arboribus, et ex omnibus animalibus primiciae et decimae reddantur.

III. Item excomunicando sancxerunt ut incesti omnibus modis separentur. Deinde habeant licentiam in eundi melioris coniugii.

IIII. Item constituerunt ut illi qui suas uxores dimiserunt et alias acceperunt, suas recuperent, si vivae fuerint et alienas dimittant; et nisi hoc fecerint, sint ita excomunicati tam incesti quam isti ut nullus christianus eis Ave dicat, nec cum eis manducet neque bibat, in ecclesia simul non orent; si infirmati fuerint, non visitentur nisi pro satisfactione; et si mortui fuerint sine Paenitentia et comunione, non sepeliantur.

V. Item judicaverunt de clericis arma ferentibus ut arma dimitant et quaeque illicita cum his commiserunt, digne defleant. Quod si agere noluerint, de choro exeant et cannonicam perdant et omne beneficium ecclesiae amittant. Si vero haec relinquere noluerint, praelibatae sententiae de incestis subiaceant.

VI. Clerici si lectores fuerint et uxores duxerint, in lectoratu permaneant et in choro, sed non in congregatione canonica.

VII. A presbitero usque ad subdiachonum, si uxorem duxerint aut concubinam retinuerint, de coro exeant, et omne beneficium ecclesiae perdant, et cum laicis in ecclesia maneant. Quod si inobedientes extiterint, sententiam de incestis incurrant.

VIII. Illi autem clerici qui arma et uxores dimiserint, securi et quieti et sinc ullo pavore permaneant. Nullus res eorum diripiat, nec eis aliquam iniuriam faciat, sed et ipsi et res eorum semper sint in pace et in tregua Domini per omnes dies.

VIIII. Clerici et monachi alterius regionis non recipiantur sine comendaticiis literis sui Pontificis. De usurariis clericis et de ministris laicorum aut desinant aut deponantur. Clericus a maiori ordine usque ad minorem non sit aleator neque venator.

(falta la IX)
X. Ad finem huius denunciamus capituli, ut illi persistant in supradicta excomunicatione qui predia cannonicarum seu monasticarum diripiunt congregationum.

XI. De terris vero seu possessionibus ecclesiastici juris quae ab Episcopo sive a clero laicis hominibus aliquo modo dantur sanctientes, statuere ut post obitum Episcopi, Abbatis aut clerici qui illas dedisse dinoscitur, libere et solide revertantur ad ecclesiam cuius dominii easdem fuisse constiterit. Quoniam injustum est eorum post mortem quoquo pacto exequi dationem qui non valent prelibatas res ecclesiae dimittere per successionem nec a laicorum filiis, eredibus sine succesoribus possesiones ecclesiae post mortem parentum vel propinquorum, quamvis ab eisdem parentibus longe possesas illorum voce censuerunt juste unquam potuisse vel posse repeti aut consequi, quia res Deo dicatae non debent a laicis ereditario jure possideri.

XII. De terris autem quas a Christicolis detestanda Judeorum emit aut emerit perfidia, statuere ut omnis decimatio earum ita illi daretur ecclesiae in cuius parroechia aeedem terrae sitae sunt vel fuerint, quemadmodum si a Christianis colerentur, quoniam injustum est ecclesiam eas decimas amittere seu amississe quas constat antequam Judei huc advenirent, illam habuisse. Quapropter unde amittit primicias et oblaciones, saltem exinde habere debet decimationes. Hugo Candidus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Presbiter et Legatus his sinodalibus gestis vice domini mei Papae ss. = Guiffredus Narbonensis Archiepiscopus ss. = Guilelmus Auxensis Archiepiscopus ss. = Berengarius Gerundensis Episcopus ss. = Guilelmus Urgelensis Episcopus ss. = Guilelmus Ausonensis Episcopus ss = Berengarius Agatensis Episcopus ss. = Salomon Rotensis Episcopus ss. = Guilielmus Comeniensis Episcopus ss. = Seguinus monachus et presbiter agens vicem Durandi, Tolosani Episcopi ss. = Guibertus Clericus agens vicem Uzeticensis Episcopi ss. = Frotardus Tomerensis Abbas ss. = Dalmacius Crassentis Abbas ss. = Andreas Sancti Cucufatis Abbas ss. = Renardus Sancti Martini Categonensis Abbas ss. = Oliva Sancti Petri Gallicantus Abbas ss. = Amatus Sancti Salvatoris Bredensis Abbas ss. = Tassio Sancti Laurentii Abbas ss.

Item praelibatus Cardinalis cum praefatis Episcopis seu Abbatibus sive Principibus et tocius terrae magnatibus confirmavit necnon et laudavit pacem et treguam Domini sicut erat aprehensa in episcopatu Gerundensi. Et addidit in eadem tregua dicta consensu omnium atque jussit, ut parimodo teneretur a Dominica octavis Pascae usque ad octo dies post Pentecosten.

Si quis vero inobediens fuerit his predictis constitucionibus aut transgressor earum, excomunicationi anathematis subjaceat, quoadusque resipiscat et ad satisfactionem inde cannonice veniat.

XXVI.



Concilium
ibidem habitum anno MLXXVIII. (Vid. pág. 110.)


Item
altera Sinodus Gerundensis celebrata temporibus Gregorii Papae
instante Episcopo Amato eius Legato.
Anno Dominicae Incarnationis
LXXVIII post millesimum (1078) convenit in Jerundensem
ecclesiam Sancta Sinodus Episcoporum vel Abbatum, ubi vice domni
Gregorii Papae praefuit Amatus Episcopus Sanctae Romanae Ecclesiae
Legatus, a quo cum coeterorum conibentia sunt plurima sanccita
secundum cannonum decreta, de quibus referentur pauca, ne nostri
decidant memoria.

I.
Primitus enim constituit de his qui assistunt altari in administrando
Corpore et Sanguine Dominico videlicet sacerdotibus, levitis sive
subdiaconis, et qui in clero deputati excellentiori devoverunt se
vitae, ut in nullo contubernio comunicent mulieribus. Si quis vero,
quod absit, de coetero palam nubserit, vel concubinam duxerit, gradus
sui et honoris periculo subiaceat et a coro exeat, quoad usque
cannonice satisfaciat.

II.
Item decrevit ut nullus Episcoporum aliquem clericum in ecclesia sua
audeat per pecuniam sublimare sive promovere vel ecclesiasticos
honores vendere. Ille vero qui emerit non solum sit alienus ea
dignitate quam peccuniis adquisivit, sed etiam proprio gradu et
excomunicacioni subcumbat, donec quod male obtinuit, dimittat.

III.
Item promulgavit ut nullus presbiterorum, diaconorum, subdiaconorum
filius in eadem ecclesia possideat paternos honores; et idem
clericorum filii ad alciores gradus non promoveantur. In acceptis
autem gradidus maneant, nisi vita illis obstiterit.

IV.
Item etiam filii clericorum tam laici quam clerici nullo modo
possideant ecclesiasticos honores quos patres eorum pro beneficio
ecclesiae abuere vel retinuere. Qui pretermiserit, excomunicetur.

V.
Decrevit etiam ut clerici arma ferentes, nisi dimiserint arma, sint
alieni a Corpore et Sanguine Domini et ab ingressu tocius ecclesie et
Christianorum sepultura et omni comunione ecclesiastica; numquam
amplius in Christi Ecclesia ad maiores honores sive gradus, si
rebelles perstiterint, sublimandi.

VI.
Item constituit ne clericus barbam vel comam nutriat vel coronam
capitis (tonsura, corona de la cabeza) abscondat non radendo vel
parvam faciendo (no afeitando o haciéndola más pequeña), tamquam
erubescens quod in ereditaria Christi sorte sit electus, neque
ulterius induat militaria indumenta diversis

variata
coloribus (que no lleven indumentaria militar de varios o variados
colores).

VII.
In consanguinitate coniuncti (coyunda), nisi digna satisfactione

separentur,
separati ab Ecclesia et Corpore Christi maneant.

VIII.
Concubinarii vero et usurarii (concubinarios y usureros) nisi
resipiscant excomunicentur.

IX.
Sancxerunt etiam ut omnium terrarum decimacio quas execranda
infidelium Judeorum saevicia excolebat ita illi exiberetur ecclesiae
in cuius parroechia aeedem terrae sitae sunt, quemadmodum si a
Christianis colerentur.

X.
Item statuere ut si quae ecclesiae per peccuniam sunt consecratae vel
a simoniacho, a legitimo cannonice consecrentur Episcopo. Si qui
etiam Clerici peccuniam prebendo vel a simoniacho sunt ordinati,
eodem modo a catholico ordinentur Episcopo: non enim in his fit
reiteratio sed ipsa consecratio, quoniam nihil precesserit quod ratum
haberi queat.

XI.
Clerici autem alterius regionis non recipiantur sine proprii
Pontificis litteris.

XII.
Scimus quidem laicis aecclesias non competere, sed ubi illis ex toto
auferri non possunt, saltem oblationes missarum aut altarium seu
primicias laycis omnino prohibemus. De cimiteriis autem et sepultura
et baptisteriis exaccionem fieri omnino prohibemus.

Amatus
Episcopus Sanctae Romanae Ecclesiae Legatus is sinodalibus gestis
vice domini mei Papae ss. = Berengarius Jerundensis Episcopus ss. =
Berengarius Ausonensis Episcopus ss. = Raimundus Elenensis Episcopus
ss. = Raimundus Rotensis Episcopus ss. = Petrus Carcassonensis
Episcopus ss. = Umbertus Barcinonensis Episcopus ss. = Guillermus
Commeniensis (Comeniensis más arriba : Comenge) Episcopus ss. =
Fulco Archidiaconus agens vicem Urgelensis Episcopi ss.



XXVII.



Acta
consecrationis ecclesiae S. Joannis de Lauredo (Laureto : Lloret),
anno MLXXIX. (Vid. pág. 112.)
Ex translato coevo (pone cooevo,
co+oe+vo) in arch. eccl. Gerund.



Anno
Incarnationis Dominicae millessimo LXXVIIII, era millessima CVIII
indictione VII (a: certe II.) venit domnus Berengarius Sanctae Sedis
Jerundensis Episcopus ad consecrandam eclesiam in honore Sancti
Johannis constructam in comitatu scilicet Jerundensis in castro que
dicitur Laureto. In qua die consecrationis dono ego Sicardis femina
et filiis meis Uzalardus atque Bernardus clericus simul cum Oto
noster castellanus ad diem dedicationis huius ecclesiae
propter remedium animae nostrae et parentum nostrorum decimas et
primicias de ipsa terra nostra erema quem adduximus in cultum, et
modo tenemus in dominicum nos et nostri rustici qui ruperunt ipsam
terram. Hoc est ipsa mata ubi est constructum ipsum castrum et
prefatam ecclesiam. Terminus autem huius dono ita se habet: ab
orientali parte terminatur in vinea Saturnini que dicitur, a meridie
parte terminatur in litus maris, ab orientali quoque parte
concluditur in rivum qui discurrit de Laureto, a parte aquilonis
terminatur in Valle marina, sive in ipsa gaerneda et ipsa mata sicut
concluditur ab omni integritate donamus et concedimus decimas et
primicias. Item donamus nos prefata ad jam dictam nostram ecclesiam
ipso campo qui est ad ipsa buadella ab integre in dominicum. Et ego
jam dicta Sicardis dono de mea complantatione quarteratam I vineae,
sicut est terminata et designata et est manifestum. Quae vero
predicta donatio de nostro jure tradimus et concedimus prefatae
ecclesiae ut omnipotens et misericors Dominus qui est pius et
misericors dimittat nobis peccata nostra in presenti seculo et in
futuro, ipse qui Publicanum justificavit, et mulierem peccatricem
justificatam surgere fecit, et Latroni in cruce pendenti paradisum
promisit.
Sub eo modo donamus nos et concedimus predicta omnia
prefatae nostrae ecclesiae ut neque nos, neque posteritati nostri aut
aliquis vivens homo de prefata omnia nihil inde minuat nec auferat.
Et si quis temptaverit facere, ira Dei incurrat, et a liminibus
sanctae Dei ecclesiae extraneus existat, et cum Juda traditore
particebs fiat, et ista prefata donatio inconclusa permaneat. Quae
est facta X. kalendas februarii anno XVIIII. regni Phylipi
Regis. = Sig+num Sicardis feminae. = Sig+num Otto, qui ista donatione
pro meo animo fecimus et firmamus firmarique rogamus. = Bernardus
Sacerdos scriptor et exarator qui haec scripsi et sub die + et anno
quo supra. = Actum est hoc VI. nonas julii anno Domini MCCXVIII.
=
Sig+num Geraldi de Montebarbato. = Sig+num Guillermi de Ilice. =
Petrus Ypodiachonus qui hoc translatum (pone tranlatum, falta la s de
trans) tanlatare vidit. = Petrus presbiter qui hoc tranlatum
fideliter transtulit et scripsit die et anno quo supra +.






XXVIII.

Consecratio
ecclesiae S. Mariae de Aredo in dioecesi Gerundensi. anno MLXXVIII.
(Vid. pág. 112.)

Ex
autogr. in arch. eccl. Gerunden.



Anno
Incarnationis Dominicae sexsagesimo nono post millesimum, era
millesima centesima quarta decima, indictione V. venit domnus
Berengarius Sanctae Sedis Gerundensis Episcopus ad consecrandam
ecclesiam in honorem Sanctae Mariae constructam in comitatu scilicet
Jerundensi, in loco qui dicitur Valle Aradis. In qua die
consecrationis dedit Bernardus Gaucefredi ex omni parte jam dictae
ecclesiae cimiterium habens XXX legitimos passus ex suo alodio sub
tali defensione et quietudine, ut aliquis homo cuiuscumque ordinis,
honoris vel aetatis ibi aliquam violentiam quocumque tempore non
inferat, set ob honorem et reverentiam prefatae ecclesiae salvo
munimine consistat. Et jam dictam ecclesiam atque alodium donat
predictus Bernardus Sanctae Mariae Sedis Jerundensium taliter
ut per singulos annos exeat redditus inde, libram unam cerae ad jam
dictam Sedem, et Archidiaconem eius. Preterea subdidit prelibatus
Praesul prefatam ecclesiam sub ditione et apenditione Sanctae
Christinae Aradis taliter ut eiusdem clerici cantent eam, et ut ab
odierno die et tempore non amittat aliud de suo honore quod modo
habet et habere debet propter jam dictam hanc ecclesiam. Haec donatio
predictae ecclesiae vel cimiterii eiusdem tali modo fit, ut jam
dictus Bernardus vel posteritas eius teneat et possideat haec omnia
omni tempore sine ulla inquietudine vel sine ulla alicuius hominis
contradictione in servitio solius Dei, et eius Jenitricis preter hoc
solo sensu supra scripto. Hacta haec dos pridie kalendas januarii
anno VIIII. X Philipi Regis Regni. = + Berengarius Dei gratia
Gerundensis Episcopus +. = Poncius levita +. = + Raimundus
Archilevita +. = Sig+num Bernardi Gaucefredi. = Sig+num Matfredi. =
Sig+num Arnalli Dalmacii. = Sig+num Berengarii Reimundi. = Petrus
monachus et presbiter qui hanc dotem scripsi cum litteris rasis et
super positis vel emendatis die et anno prefixo.

XXIX.

Carta
testamenti D. Bernardi Umberti Episcopi Gerundensis. anno MCX (1105).
(Vid. pág. 121.)

Ex
autographo in arch. eccl. Gerund.

Haec
sunt conditiones sacramentorum quarum seriem hordinavi ego Petrus
Sacrista atque Judex praesentibus sacerdotibus Bernardo et Petro et
aliis clericis Guillermo et Pontio de extrema voluntate Bernardi
Gerundensis Episcopi qui olim defunctus est in Jherosolimitano
itinere. In huius Judicis praesentia et praephatorum hominum notitia
nos testes Arnallus et Bernardus testificamur extremam voluntatem jam
dicti Bernardi Episcopi qui fuit condam. Quapropter nos praedicti
testes verum pariter dantes testimonium ab eo rogati juramus in Deum
et super altare Sanctae Anastasiae quod situm est in ecclesia Sanctae
Mariae Sedis Gerundae, quia nos
 
vidimus
et audivimus praesentes, quando praedictus Bernardus Episcopus volens
pergere in jam dicto itinere Sancti Sepulcri in sua plena memoria ac
loquela hordinavit suam extremam voluntatem et hordinationem suarum
rerum per suum firmum testamentum, per quod constituit essent sui
helemosinarii et manumissores, videlicet Raimundus Abbas Sancti
Felicis Gerundae, et Raimundus Archilevita, et Petrus Sacrista atque
Berengarius Archilevita seu Pontius Otonis.

quibus
iniunexit distribuere omnia quae habebat per ordinationem praefati
testamenti, sicut ipse, disposuit, ita dicendo. Primum dimitto ad
kannonicam Sanctae Mariae Sedis Gerundae solide et libere quartam
partem ecclesiae de Pineda et condaminam de Ulmo, et mansum de
Cathola cum universis suis pertinentiis. Ad Sanctum Petrum Sedis Vici
dimitto alodium meum de Tonna cum solario de Guadel ut habeat eum
solide et libere post mortem Raimundi Ugonis nepotis mei ipsa
canonica praefatae Sedis. Dimitto namque ad Sanctum Ququfatem de
Vales
ipsum meum alodium de collo Sapatelli quod fuit de
Girberga. Et dimitto ad Sanctum Martialem Montis signi ipsum meum
alodium de Villasecca cum suis pertinentiis quod emi de Isarno
Seniofredi, excepto uno manso quem dedi Sancto Andreae de Suureda, et
medietatem villae Sancti Celedonii quam prefato Sancto Martiali
dimitto cum alodio de Rimaion quod fuit Mironis Bonefilii. Dimitto
vero ad Sanctum Paulum de Maritimis ipsam fexam de alodio quae est
juxta prefatam condaminam de Ulmo. Ad canonicam Santae Mariae
praefatae Sedis dimitto medietatem ipsius Castri de Lored cum ipso
honore qui ei pertinet sicut mater mea dimisit et concessit in suo
testamento prefatae Sedis cannonicae. Ad Gaucefredum nepotem meum
dimitto ipsum mansum de Calela (Calella) cum alodio orti Saviniani et
Montis Sancti, et Fontis rotundi, et cum duobus mansis in Monte
calvo, sive cum alodio de Cantalobs, et alodio de Garsoves. Ad
Sanctum Petrum Gallicantus dimitto ipsum alodium de Vilar. Dimitto
namque ad Guillermum Umberti nepotem meum ipsum alodium de Materon et
de Valle Moccosa et de Caseles cum ipsa ruvira, eo tenore ut Arnallus
Guillermi de Cartiliano habeat alodium de Caseles per Guillermum
Umberti ad fevum per ipsum castrum Gerundelle. Et Episcopus Gerunde
recuperet solide et libere tertiam partem tascharum Sanctae Mariae
episcopalis et ipsum fevum de Ventanag.

Ad
Canonicam Sancti Felicis Gerundae dimitto ipsum meum alodium de
Perduds cum duabus baiuliis quas ibi habeo sub tali conditione, ut
donet XXXVIIII solidos platae finae ad pensum aecclesiae
Sancti Juliani Montis signi. Ad canonicam Sanctae Mariae prefatae
Sedis Gerundensis ipsum meum alodium de Stagneolo cum omnibus
baiuliis solide et libere dimitto. Ad ecclesiam Sanctae Mariae
episcopalis dimitto par unum bovum, et dimitto tertiam partem totius
mei mobilis ad ipsum porticum Santae Mariae Sedis. Aliam terciam pro
meis debitis. Tercia quae restat suprascriptis manumissoribus meis.
Et dimitto alium meum honorem qui advenit michi per laxationem
fratris mei Guillermi Umberti et per vocem patris mei, excepto hoc
quod superius testatus sum pro anima mea sanctis Dei aecclesiis,
Gaucefredo nepoti meo suprascripto, si Guillermus Umberti obierit
sine filio legitimi coniugii. Fuit factum prescriptum testamentum VII
idus augusti anno II regni Ludoivici Regis. Firmatum fuit a
supradicto conditore Bernardo manu propria nomen suum scribendo et a
reliquis firmatoribus, scilicet, Raimundo Archilevita, et Bernardo
levita, necnon et Pontio Otonis levita. Scriptor Arnallus levita.

Nos
supradicti testes testificamus et juramus in Deum et in supra dicto
juramento quia sicut superius scriptum est, ita a supranominato
testatore Bernardo Episcopo ordinatum est et firmatum, nobis
videntibus et audientibus per extremam voluntatem suarum rerum. Latae
conditiones VI idus aprilis anno III regnante Ludovico Rege. Qui
supra dictum testimonium dedimus et jurando firmavimus. = Petrus
Sacer qui has conditiones rogatus scripsit + die et anno praefixo.

XXX.

Homagium
Umberti de Basilia Episcopo Gerundensi: anno MCXIII. (Vid. pág.
125.)

Ex
Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. fol. 146 b.

Juro
ego Umbertus de Basilia filius qui fuit Ode faeminae tibi Berengario
Gerundensi Episcopo quod ab ista hora in antea fidelis ero tibi de
tua vita et de tuo corpore et de omnibus membris quae in tuo corpore
habentur et de ipso castro de Juliano (pone Jullano) et de potestate
ipsius castri quam dabo tibi quantasque vices tu predicte Episcope
eam michi demandaveris per te aut per tuum nuntium aut nuntios. Et de
omni honore quem ecclesia Sanctae Mariae Gerundensis Sedis habet vel
habere debet sicut superius scriptum est, sic tenebo, fatiam et
attendam sine engan. Totum tibi predicte Berengarii Senior meus per
Deum et haec sancta acto sacramentali VII kalendas marcii anno VI
regni Leudovici Regis. = Sig+num Umberti qui hoc sacramentum feci,
firmavi, firmarique rogavi.= Sig+num Reamballi. = Sig+num Dalmatii
Bernardi. = Sig+num Gauberti Guillermi. = Sig+num Bernardi de
Palatio. =
 
Sig+num
Berengarii Arnaldi de Fuxano. = Guillermus Levita qui hoc rogatus
scripsi + die annoque prefixo.

dimecres, 30 de novembre del 2022

Tomo 13, apéndice de documentos, 11-20

XI.

Praeceptum in gratiam Wigonis Episcopi Gerundensis: anno DCCCCXXII (Vid. pág. 47.)

Ex Lib. virid. Capit. ecclae. Gerunden. fol. 181 b.

In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis Karolus divina propitiante clementia Rex Franchorum. Regalis mos est fideles suos donis multiplicibus honorare. Idcirco noverit omnium sanctae ecclesiae fidelium presentia sive futurorum industria, quoniam accedens ante presentiam nostram venerabilis Gerundensis Ecclesiae Guido nomine expeciit a nostra mansuetudine ut fidelibus suis quasdam res quibus proprio jure utuntur, precepto nostro confirmaremus. Cuius petitionem benigne suscipientes concedimus quibus fidelibus suis videlicet Archidiachono suo Sonifredo et fratribus suis Gothmaro, Giberto, Esguto, Ingelberto et sororibus eorum Gerbergie et Adaltrude. Praecipimus etiam ut quidquid adquisitum habent, vel Deo propitio adquirere potuerint tam ex donatione quam ex aprisione vel comparatione seu per comutationem infra fines Gozie vel Hispaniae precipientes que jubemus ut nullus Comes vel aliqua potestas praefatas res inquietare audeat vel aliquid eesum exinde presumat arripere, tam ex hiis quam ex omnibus quaecumque potuerint adquirire, set libere teneant atque possideant ipsi et omnis eorum posteritas, nemine inquietante. Et ut haec nostrae largitionis munus per succedentia tempora firmius habeatur attentius observetur manu propria subter firmavimus et anulo nostro impressione jussimus sigillari. = Signum Karoli + Regis gloriossimi. = Notarius ad vicem Archiepiscopi Summi Cancellarii recognovit. Datum Nonas Junii, inditione decima, anno XXX regnante dompno Karolo, reintegrante XXV., largiore vero hereditate indepta XI. Actum Turno feliciter. Amen.

XII.

Depositio testium pro rebus ecclesiae Gerundensis: anno DCCCCXXV. (Vid. pág. 48.)

Ex Libr. virid. Capit. ecclae. Gerunden. fol. 55.

Condiciones sacramentorum atque exordinationes Quigone Sedis Gerundensis Episcopo, Mirone Comite seu et Marchio Segarie et Ennegone Vicecomites seu in praesentia de Judices qui jussi sunt judicare, id est, Trassorario, Teuderico, Leopardo Judicum et iterum Leopardo Sagone, et in presentia Seniofredo Archipresbitero, et Petrone Archidiachono, Seniofredo et Gondemare et Abrone, Altemiro, Quintiliane, Fruilane et Senderedo sacerdotes et in presentia laycorum, id est, Datone, Quirino, Quingilane, Amelio, Valado, Lugelane, Cenifredo Somario, Isarno, Suniegilde, item Trassovado. Endaleco et aliorum bonorum hominum qui cum ipsis ibidem aderant. Testificant testes prolati quos profert Autatus qui judex est subditus vel assertor de supradicto Episcopo Adalane, Ansulfo, Berane, Ascarico, Odilane et Baldovico, Flavio, Teudorico, Manaquiso, Elderico, Bono, Petrone, Altemiro, Quadamiro, Soniario, Juliane et Ruderico, Mirabile propter causam unde intentio vertitur inter eos. Haec sunt nomina testium qui hoc testificant sicut et jurant, id est, Mirone presbitero, Gaugone, Tubias, Odila, Sunialdo, Guilemundo, Teumondo, Placido, Undila, Trassemiro, Quademiro, Trassovado, Ascarico. Nos praedicti testes in unum damus testimonia. Juramus in primis per Deum Patrem Omnipotentem et per Jhesum Christum Filium eius, Sanctum quoque Spiritum quem in Trinitate unus et verus Deus sive per reliquias beati Cipriani confessorem et martyris Christi cuius, basilica sita est in comitatu Bisuldunense in villa Expondeliano, supra cuius sacrosancto altario ubi has condiciones manibus nostris continemus vel jurando contangimus, quia nos suprascripti testes (pone tester) scimus et bene in veritate notum habemus et presentialiter (pone presentialites, intercambio de letras entre testes y presentialiter) eramus et occulis nostris vidimus ipsas vineas, unde supradictus Obtadus petunt jam dictos homines a me quam ipsas vineas fuissent complantatas, vidimus ipsas terras tenentes et possidentes condam Teuthario Sedis Gerundensis Episcopo bonae memoriae per suum preceptum, quod condam Lodovicus et Karolus fecerunt condam Gumeratio (Wimara) et Gondemaro Sedis Gerundensis Episcopos de villa quam vocant Baschara cum suis villaribus cum illorum fines, sicut in supradictos preceptos resonant, quae est ipsa villa cum suos villares in comitatu Bisullunense; et post obitum Teutarii vidimus ipsas terras tenentes et possidentes a quodam Servo Dei Episcopo per terminos de supradicta villa de Baschara et Cassamola quia affrontat ipsa villa a parte orientis in termino Empuritano et pervenit ad ipsa archa de Oriolus villa, et de ipsa archa pergit per ipsam viam merchaderiam, deinde per ipsum limitem qui est in ipsa serra supra domum condam Trassoarii, deinde per ipsa vinea quam retinueram qui est vinea infra jam dicto terminio, et descendit usque in ipso rivo, deinde vadit inter domos ubi Quadamirus habitat, et aliam domum ubi Soniarius habitat. Deinde vadit per ipsas fixorias quae supradicti Judices fixerunt in supra dictorum presentia usque ad vineam Belloni, et latus ipsa vinea ascendit usque ad summam ipsa serra. A parte occidentis affrontat in summa serra (somosierra) quae dividit inter Bascharam et villam quam vocant Gallinarios (Galliners) et vadit ipsa serra usque ad ipsa archa antiqua et de ipsa archa antiqua quae dividit inter Baschara et Parietes et descendit usque ad campos de Vifredo presbitero, et descendit usque in flumen Fluviani in medium aquae atque inde vadit per Fluviani usque ad terminio de Impurltano. Quantum isti supradicti homines intra jam dictos terminos domos et curtes hedificaveruntvineas complantaverunt contra voluntatem vel jussionem supradictorum Episcoporum injuste et contra legem hoc fecerunt, et hodie plus debet esse supradicta villa Baschara cum suis villaribus et cum illorum terminio, sicut superius resonat, supradicto Guidone Episcopo ad regendum more episcopali quam de jam dictos homines aut de ullum alium hominem. Et ea quae scimus recte et fideliter testificamus atque juramus per supra nixum juramentum in Domino. Facta condicione quinto kalendas marcii anno XX. VIII. regnante Karolo Rege, filio Lodovici. Sig+num Adalane. = Sig+num Datone. = Sig+num Berane. = Sig+num Aschario. = Sig+num Obdilane. = Sig+num Udovigo. = Sig+num Teuderico. = Sig+num Mangrio. = Sig+num Elderico. = Sig+num Bono. = Sig+num Petri. = Sig+num Sfreericus = Sig+num Gadamiro (: Wadamiro). = Sig+num Suniario. = Sig+num Mirabile. = Sig+num Miro presbiter. = Sig+num Sunialdo. = Sig+num Gaugus. = Sig+num Ansulfus. = Sig+num Teudemandus. = Sig+num Placido. = Sig+num Mundila. = Sig+num Trasemiro. = Sig+num Trasovadus. = Sig+num Badovinus. = Qui hunc juramentum juravimus. = Soniofredus Archipresbiter ss. = Laufredus subdiachonus ss. = Petrus Archilevita ss. = Benedictus presbiter ss. = Venerellus presbiter ss. = Ferrecinctus presbiter ss. = Vistremirus presbiter ss. = Quintilia presbiter ss. = Vinifredus presbiter ss. = Fredaricus presbiter ss. = Goderandus presbiter ss. = Quintilla presbiter ss. = Leopardus saio (Sagone más arriba) ss. = Sovadus Judex ss. = Segarius ss. Vicecomes. = Ennego Vicecomes ss. = Quedredus qui hunc juramentum recepi. = Aderichus subdiachonus qui hanc condicionem scripsi et subscripsi die et anno quo supra.

XIII.

Donatio causa testamenti ad ecclesiam Gerund. anno DCCCCXXX (930). (Vid. pág. 48.)

Ex autogr in arch. ecclesiae Gerunden.

In nomine Domini ego Wigo Sedis Jerundensis Episcopus, et Adalbertus, et Rechosindus, et Senderedus, et Raifredus, et Eldfredus sacerdos qui sumus elemosinarii vel advocati de condam Endiconi. Certum quidem et manifestum est enim quia sic precepit nobis condam Endiconi quando venit ad extrema voluntate unde juditium obligatum habemus infra metus (metas) temporum ut scripturam fecissemus de suum alaudem ad domum Sanctae Mariae qui est sita in civitate Jerunda, sicuti et fecimus de ipsa Sovereta, et de villare qui fuit de condam Dacone, id est, Ascleto (o Aseleto) quod habebat vel quod debebat habere per suum directum per quacumque voce. Haec omnia supra scripta sic tradimus in potestate de supra dicto domo Sanctae Mariae ab omni integritate cum exia et regressio earum. Quod si nos super scripti tutores aut filiis nostris aut ullus de successoribus de super dicto condam Endiconi qui contra hanc ista scriptura venerit ad inrumpendum, non hoc valeat vindicare, sed conponat aut conponam ista omnia super scripta in duplo, et in antea ista carta donationis firmis stabilis permaneat omnique tempore. Facta carta donationis XIIII. kalendas aprilis anno I quod Carolus Rex obiit. Elderedus Presbiter tutor qui hanc donatione feci et subscripsi. Senderedus tutor qui hanc donatione feci et ss. = … Retcosindus filius Wirigildi tutor qui hanc donatione feci et ss. = Petrus levita ss. = Richaredus ss. = Gildericus ss. = (acaba aquí)

XIV.

Carta comutationis inter ecclesiam Gerundensem et Raynilden feminam: anno DCCCCXLIX. (Vid. pág. 54.)

Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. fol. 147 b.

Textus legalium scripturarum insonat ut de ecclesiasticis rebus proprio consentiente Episcopo vel clericis uniuscuiusque ecclesiae comutatio nostrae ecclesiasticae fiant, quatinus et congruus honor ecclesiasticus resultet, et qui comutat, minime graviter videatur se sustinere dispendio. Igitur ego in Dei nomine Gothmarus humilis Gerundensis ecclesiae Episcopus prospitiens juxta petitionem nobilissima foemina Raynilde nomine qualiter a nobis petit comutari terram sibi a nobis pro alias una cum consensu canonicorum nostrorum vel reliquorum bonorum hominum assensu prebentes decrevimus hanc scripturam comutationis nostrae equo (aequo) animo fieri, atque legaliter roborari. Dono itaque in hac comutatione terras quae sunt in comitatu Gerundensi in appenditio Sancti Johannis in terminio de Villamagni quae fuerunt de quondam Bagarani quem ipse proprio suo bono animo eidem contulit ecclesiae. Et affrontat ipso unus campus de oriente in terra de Ennegone et de suos parentes vel heredes, de meridie in terra Trasengontia, de occiduo in terra Ennegone presbitero, de circii in terra Ademiro. In alio loco affrontat in ipsa terra, de oriente in terra Adroario, de meridie in terra Trasegontia et de occiduo in terra de Ayzo, de circio in terra Adroario. Has igitur terras que infra istas affrontationes resonant, pro tua comutiatione tibi perpetualiter habenda vel possidenda atque dominanda trado, ut in Dei nomine amodo et deinceps tam habendi quam comutandi seu vendendi, necnon et donandi cuicumque volueris licentiam et potestatem tam tu quam successores tui perpetualiter habeas. Similiter autem ego supradicta comutatrix pro hac comutatione quam a vobis recipio dono ecclesiae Sanctae Mariae et vobis dompno Gothmaro Episcopo atque universis ecclesiae ipsius canonicis vestrae videlicet dictioni subditos terras cum earum affrontationibus quas habeo in comitatu Gerundensi, in terminio de Domennio, in locum quem nuncupant (pone aucupant) Brugaria (Bruguera) vel Monte Eudone et veniunt michi istas terras per meam comparationem vel per meum decimum. Et affrontat ipsa terra de oriente in terra de Bonissimo, de meridie in rivo qui inde discurrit, de occiduo in terra de Frumivia, de circii in via quae inde discurrit. Et alia terra affrontat de oriente in strata quae pergit ubique, de meridie vel de occiduo in terra Mulayreno, de circii in torrente qui discurrit. Et alia terra affrontat de oriente et de meridie in terra Sancti Petri, de occiduo in ipsa strata, de circii in terra Sancti Petri. Haec autem omnia sicut superius nominata pro ipsa comutatione quam a vobis recipio dono has terras apud earum affrontationes domui Sanctae Mariae et vobis dompno (pone dompo) Episcopo supra nominato trado atque transfundo (pone tranfundo) et perpetualiter habenda concedo ut ab hodierno die et in posterum liberam exinde habeatis potestatem habendi possidendi, nec non et juxta ecclesiasticam consuetudinem gubernandi. Ex hac autem comutatione duas scripturas fieri jussimus, ex quibus una vobis nostra manu clericorum nostrorum firmatam tradimus, aliam vero supradictae Raynilde vel supradictae vel ceterorum bonorum hominum roborata recipimus. Si quis autem contra hanc scripturam nostram comutationis venire, vel aliquid molestum agere et ipsam scripturam irrumpere conaverit, hoc quod repetit et vendicare non valeat, set insuper sint tibi culpabiles et heredibus tuis tam ego Episcopus quam succesores mei et persolvere tibi et heredibus tuis has terras cum omnibus ad illas pertinentibus in duplo quantum ad eo tempore valere potuerint. Similiter obligo Raynilde supradictae ipsas terras quas a vobis comutatione trado, ut si hanc scripturam comutationis meae tam ego quam aliqua persona aut filiis aut filiabus meis aut heredibus emissa irrumpere voluerint, haec vindicare non valeant, set ipsas terras quas a vobis in commutacione trado vel succesoribus vestris vobis omnia in duplo restituere cogantur. Concreta est igitur haec commutationis scriptura die kals. marcii anno XIII. regnante Lodovico Rege, filio condam Karoli. in Dei nomine feliciter. Amen. = Sig+num Raynildes qui istam comutationem feci et firmare rogavi. = Sig+num Durando. = Sig+num Fruilla. = Sig+num Lunares. = Sig+num Gerundensis. = Si+gnum Udalaricus. 

XV.

Acta consecrationis ecclesiae S. Columbae in pago Gerundensi anno DCCCCL (Vid. pág. 55.)

Ex vet. transl. saec. XII. exarato in arch. S. Petri de Cercada.

Innovandis ministrorum sacris universorum catholicorum congruit devotioni, ut ad supernorum civium gloriam omnibus concupiscentibus desiderantes, quatinus institutis sublimibus celestis premia mancipatis effectibus comitantur. Horum morem ab origine matrisque et sponsae sanctae ecclesiae imitati sunt cuncti Xpi. amantes sanctique consortes hominum qui edocati operibus copiis in sancta ordinatione ecclesiastica insudare, ipsamque ecclesiam sublimare et agumentare (augmentare ?) satagere. Denique sequentes hanc formam convenit nos ita sublimia inspicere, ut ima respuentes ad coelestem patriam toto anisu huius tendere studeamus. Iccirco (: idcirco) Gotomarus opitulante Deo ecclesiae Gerundensis Praesul una cum consensu ecclesiasticorum religiosorumque virorum commitantibus fidelibus veniens ad consecrandas ecclesias, quae sunt constitutae in nomine Sanctae et Individue Trinitatis ano Incarnationis Domini DCCCCL. indicione X. quorum vocabula hae sunt videlicet in honore Sancte Columba Virginis, et Sancti Michaelis Archangelis, et Sancte Cecilia Virginis, et Sancti Johannis Babtista, Sancti Petri Apostoli, in eorum adoptionis gratiam uti desideramus premia, in comitatum Gerundensem in locum que dicunt valle Sancte Columba (vall Santa Coloma). Notum est ad fidelibus ut invitatus proprius Presul ad consecrandam baselicam supra nominata, quae ab antiquis temporibus fuit edificata et a nefandis paganis fuit destructa, quae dicunt Ungulis (ungla, ungles; uña, uñas), et ab isto homine nomine Ennegone et a filio suo Gichafredo reparata propter amorem Dei, et pro redemptione animae eorum, et pro propriorum innocendo eorum delictis. Ideoque ego Ennego supra nominatus dono ad huius die dedicationis templum campo I. que dicunt Ario tapido cum suis affrontationibus, et vineas II. in locum que dicunt ad ipsos nespolarios cum illorum affrontationibus. Et ego Wigila dono predicta ecclesia campos II. iusta ipsa ecclesia cum affrontationes. Et ego Andefredus presbiter et Eribertus donamus campo I. prope ecclesia, et vinea modiatas II. in locum que dicunt ad ipso Godregilde, et ipsa kasa iusta ipsa eclesia cum ipsa nostra ereditate quod debemus hereditare in ipso campo quod est iusta ipsa ecclesia. Et ego Ansulfus presbiter dono inter vinea et terra modiatas IIII. in locum que dicunt ad Ribastor tegada.

Igitur Gotmarus gratia Dei Episcopus prelibatas ecclesias tanta religione prenocens ad fideli meo Gischafredo tota animositate gaudio consequenda dono istas ecclesias Sancta Columba, et Sancto Andreo dono ad fideli meo atque concedo propter reparationis istius ecclesiae; et ad ecclesias supra scriptas dono decimis et primiciis et oblationes fidelium de valle que dicunt Sancta Columba, et ipso villare que dicunt de Arvionso, et de Altaneo, et ipsa moledeira, et ipso villare quod (fuit) de Salama, et ipso villare quod fuit de Leo, et ipso villare quod fuit de Wistremiro, et villare quod fuit de Gonderigo, et Bagastrano, et Canedello, et Muxiago, et Turdeirola, et ipsas pennas, et Vallorci. Gotmarus humilis Sancte Gerundensis ecclesie identidem dono omnibus decimis, et primiciis, et oblaciones fidelium ad ecclesia sancte Columba cum villa et villarunculis ad eorum rebus pertinentibus dono ipsa ecclesia Sancto Andreo que est sita in Castagneodo dono ad Sancta Columba cum fines vel termines vel agacentias (adjacentias) earum secundum canonica et instituta sanctorum Patrum predecessorum cum octoritate (auctoritate) omnipotenti firmata. Et constituens hoc compositum cum episcopali censura ut nulli liceat violari in postmodum hoc nostri dotis decretum; sed omni tempore inconvulsa et inviolabile maneat firmum. Reditum vero eorundem ecclesiis statuimus per singulos annos modios in. unum de segale, et alium de ordio, et alium de vino, sinodum et crisma acceptionis. Digesta est autem hec dotis confirmatio pridie kals. februarii anno XV. regnante Lodovigo Rege, filio condam Lodovigo (Caroli). + Gondemarus sancte ecclesie Ierundensis humilis Episcopus. = Sig+num Adalbertus presbiter. = Sig+num Perandeo (Sperandeo, Spera in Deo) presbiter. = Sig+num Tassius levita. = Sig+num Ennego presbiter. = Sig+num Audesindus presbiter. = Sig+num Andofredus presbiter. = Sig+num Audesindus presbiter. = Sig+num Teudesindus Archiptr (: Archipresbiter). = Sig+num Enego. = Sig+num Senderedus presbiter. = Sig+num Aribertus. = Sig+num Vigila. = Sig+num Erriarius presbiter, qui an (hanc) dote donatione scripsit et sub die et anno quod supra.

XVI.

Donatio ad eccl. Gerund. ex testamento Wifredi Comitis Bisuldunensis: anno DCCCCLVIII (Vid. pág. 59.)

Ex autogr. in arch. eccl. Gerund.

In Dei nomine ego Sonifredus Comes, et Olibane Comes, necnon et Avane Cometissa, et Servo Dei levita, qui sumus manumissores vel donatores. Certum quidem manifestum est enim quia precepit nobis condam Wifredi Comiti ut scripturam donationis fecissemus ad Domino Deo et Sancta Maria Ienitricis (genitricis) Domini que vocabulum est in Sedis Iherunda (Gerunda, Jerunda, Ierunda) de omnem suam heriditatem (hereditatem) quod habebat infra terminio de comit. Besuldunensis in villa que vocitantur (vocitatur) Calvos vel infra eius termines, et ipsum alodem quod merebat habere in valle Basso in villa Balbor (f. Balbos) vel in ipsa Pinna; et karta exinde fecissemus, sicuti et facimus. Et donare ibidem fecissemus parilios II de boves et equas in. Qui nobis advenit hec omnia, quod superius insertum est per manumissoriam de condam Wifredi Comiti, sicut ille nobis * imiuenexit vel ordinavit per suum verbum, vel per suum testamentum quod ille iussit fieri et firmavi (f. firmari): et nos iudicium exinde obligavimus ad *serie conditionis ordinante iudices. Sic donamus iam dictos alaudes, sicut superius insertum est, ad Domino Deo, et Sancta Maria Sedis Iherunda, sive et in manus domno Arnulfo Pressul (: praesul : episcopo, etc) vel cannonici vel successores ipsius Sedis, quemadmodum ibidem serviunt, vel deinceps Deo servituri erunt, ut deincebs teneant, et possideant, et usque in perpetuum vindicent, propter Deum et remedium anime de condam Wifredi Comiti, cum illorum affrontationes, sicut in suas scripturas resonat, cum exio vel regressio earum. Quod si nos jam dicti donatores, manumissores, aut ullus quislibet homo, qui contra hanc ista donatione venerit ad inrumpendum (falta la n), non hoc valeat vindicare, set componat in vinculo ipsum alaudes in quadruplum, sicut lex cannonica docet cum illorum inmelioratione: et hoc quod repetit, vindicare non valeat: et in avantea (: antea : avant : adelante) istius scripture donationis in omnibus obtinet firmissimam roborem. Facta istius scriptura donationis idus januarii anno IIII regnante Leutario Rege, filio condam Ludovici Regi.

Soniofredus Comes ss. = Oliba Comes ss. = Servus Dei levita ss. qui pariter ista scriptura donacionis fecimus, et testes firmare rogavimus. = Sig+num Langoardus (Langobardus). = Sig+num Morgadus. = Sig+num Sesemundus (Sisemundus: Sisemundo). = Wadamirus presbiter qui hanc scriptura donacionis scripsi et... die et anno quod supra.

XVII.

Acta consecrationis ecclesiae de Biania: anno DCCCCLVIII. (Vid. pág. 59.)

Ex autogr. in arch. S. Petri Roden. = Marca ap. n. 94.

In nomine Domini Dei eterni anni DCCCCLVIII. IIII. idus januarii feria I. veniens vir reverentissimus domnus Arnulfus Sanctae Jerundensis ecclesiae humilis Episcopus ad consecrandas ecclesias quae sunt sitas in comitatum Bisuldunense in locum quae nuncupant Vallebiania justa (: juxta) flumen Fluviano. Et sunt ipsas ecclesias in onore Sancti Stephani Martir, et Sancti Mikaelis Arcangelis, et Sancti Johannis Babtista quem rehedificavit Wisandus levita cum fratribus suis, id est, Oliba et Sonifredus, et Morgadus, et suo nepoto Wandalgaude. Cunctorum fidelium devocioni congruit, ut ad celestem patriam toto desiderio anelent, quatenus sancti monitis inerendo coelestium bonorum pociantur effectibus. Hunc igitur secuti sunt morem ab exordio sanctae ecclesiae omnes religiosi sanctique viri qui in ipsa ecclesiastica edocati piis operibus insudare et ipsa ecclesia et nutrire et augmentare satagerunt. Horum itaque forma sequentes oportet nos ita celestia inspicere ut ad caduca respuentes ad sublimia manencia toto adnisu tendere valeamus. Denique in Dei nomine habent ipsas ecclesias de ministerio ecclesiastico albas in. amictos II. stolas in. kasullas II. manipulos in. kalicem I. cum sua patena, facestergulos duos cum sirga, Misales in. Leccionarios II. et alios Misales minores II. et Sposito I. Et ego Teudericus presbiter dono Antiphanario (antifonario) I. Et ego Wisandus suprascriptus dono ad ipsas ecclesias aulodo (alaude) quem habeo in ipsa parroquia (falta una r), id est, kasas cum curtes et ortos et ipsos arbores quod ibidem sunt, et terras quod emit de Trasovado et de uxore sua Chintilone et ipsos II. kampos quae ego emit de Belone, sicut in ipsas meas scripturas resonant. Et ego Teudericus presbiter cum fratre meo Aurucio donamus kampum I. quod est super ipsas ecclesias; afrontat de oriente in ipsa via quod pergit a domum Sancti Stephani ipsa nostra porcione. Et ego Poncius et uxor mea Fachilo donamus kampum I. in ipsa Molaria. Habet afrontacione de orientis in terra Sancti Stephani. Et ego Wisandus levita et Wandalgaudes et Amelius quod sumus elemosinari de Vingilane condam donamus de vinea semodiata I. in locum quae dicunt Kabriolo. Et ego Amelius dono pecia I. de terra ad ipserir a Betedone; afrontat de orientis in ipso semitario quod inde pergit. Et ago Ato cum uxor sua Persona donamus kampo I. ad ipsa revoira quod afrontat de oriente in terra de nos donatores. Et ego Walberts dono campos II. quod sunt justa ribulo Fluviano, et afrontat de orientis in terra de Sancta Maria de Riopullo propter remedium animae me et remedium animae seniori meo Mironi Levita. Et ego Argemirus cum uxore nomine Quindiberga, et Giskafredus cum uxore Flamulia donamus clauso I. cum suis arboribus; afrontat de oriente in ipsa estrada. Et ego Froila, et Eldovadus, et Leopadria et Animia donamus campo I. in locum quae vokant Moleira ipsa nostra porcione quod afrontat de oriente in ipso torrente. Et ego Ermemirus et uxor sua Ermetructe (Ermetruit) donamus terra quod est ad ipsas fontes afrontat de oriente in terra de Cixilo vel heredes suos. Et ego Mazanella cum filio meo Sesuvigius et Visaleigo donamus terras in ipsa Kalmo (Çacalm) quod afrontat de oriente in terra de Gargila vel suos heredes. Et ego Frulia cum filio vel filia terra in ipsa Kalmo quod afrontat de oriente in terra de Sonifredus. Et ego Barone et uxor sua * Scruunia, et ego Mesendus et uxor sua Arcedonia donamus kampo I. in campo longo (Campllonch) quod afrontat de oriente in terra de Teudaleigo ipsa nostra porcione. Et ego Wisandus presbiter et frater meo Bradila, et Guisila donamus terra in ipsa plana (: ÇaplanaZaplana) de Sancti Stephani quod afrontat de oriente in ipso torrente ipsa nostra porcione. Et ego Oriolus et Saborido, et Maskarone (Mascaró, como el segundo apellido de Próspero de Bofarull) donamus de vinea sls. V. in locum Solano quod afrontat de oriente de nos donatores. Et ego Vidale et Trasovado donamus de terra semodiata I. quod afrontat de oriente in ipsa estrada. Et ego Adroavo, et Argesindo, et Ermegilde, et Sonifredus, et Alaricus, et Giscafredus, et Alsendus donamus terra in ipsa plana quod afrontat de oriente in ipsa estrada. Et ego Lupus dono de terra sls. V. in ipsa Moleira, afrontat de oriente in terra Olibano. Quapropter et ego Arnulfus gratia Dei Episcopus dono atque concedo ad ipsa ecclesiae supra scripta decimas et primicias et oblaciones fidelium de villas quae nominant. (Cetera desunt abscissa carta).

XVIII.

Carta condonationis novique stabilimenti facta a Mirone Episcopo Gerundensi: anno DCCCCLXXX. (Vid. pág. 73.)

Ex Cartor. curiae episc. Gerund. pág. 71.


Antiquitus sancitum est, et in praecedentium Patrum sententiis reperimus scriptum ut circa victas personas ac presertim paupertate depressas severitatem legis aliquantulum debeamus temperare. Quia sicut ipsa lex fertur, si in toto proprietas juditii adtenditur, proculdubio mansuetudo deseritur. Idcirco ego Miro Sanctae Sedis Gerundensis ecclesiae Antistis una cum consilio et conibentia nostrorum cetu clericorum ob amorem Dei et mercedem donpni Gauzfredi Comitis qui nobis justitiam dignatus est fieri de hominibus qui habitant in villa quae dicitur Palaz, qui scripturam falsissimam in eius juditio protulerunt in contrarietatem scriptae Sedis et ipsum alodem qui dicitur Palaz evaserunt de dictione prefatae Sedis; propter honorem et mercedem supradicti Comitis nostraeque legis censura qua merebamini eis indulgemus. Insuper et ipsum alodem quem de potestate praefatae Sedis evaserunt eis beneficiamus. Sub ista videlicet racione, ut de ipsas terras taschas non donent, nec de ipsas vineas quartum nec medium. Caeteras vero functiones et redibitiones persolvent, quemadmodum caetera praedia prefatae ecclesiae solvere consueverunt. Oblias quoque in octabas Natalis Domini persolvant, aut costolatio unum cum ancha aut capones II et eminas singulas de ordeo et focatias duas triticeas et eminas singulas de vino per singulos annos vendere aut donare aut commutare ipsum alodem non presumant, nisi inter se commanentes ipsius villae. Seniorem exterum aut mundanum sibi non eligant nisi aut a me aut a successoribus meis fuerit largitum atque concessum. Quod si aliter fecerint statim initio suae transgresionis careant huius alodii benefitium. Statuimus etiam ut nullus successorum nostrorum eis censum alium augere audeat. Facta haec scriptura VIII. idus marcii anno XXVI. Lothario rege cessante (a). = + Miro gratia Dei Episcopus ss. = Barone levita ss. = Miro subdiaconus ss. = + Otho levita ss. = Servus Dei presbiter ss. = Petrus Archilevita = Senifredus subdiachono ss. = Umbertus Archilevita ss. = Leuta ss. = Arnulfus + clericus ss. = Wigo diachonus ss. = Adalbertus presbiter ss. = Aimericus levita ss. = Oliba levita ss. = Teudericus presbiter. = ... presbiter ss. = Miro Presbiter ss. = Amalricus subdiaconus = In Dei nomine Tridiarius presbiter et cantor qui hanc scripturam scripsi et ss. sub die et anno quo supra.

(a) Certe regnante; nam post mortem Lotharii, statim agnitus est Rex Ludovicus V eius filius, denuoque Hugo Capetus, quorum chronologiam in his regionibus tabelliones indesinenter usurparunt.

Certe regnante; nam post mortem Lotharii, statim agnitus est Rex Ludovicus V eius filius, denuoque Hugo Capetus, quorum chronologiam in his regionibus tabelliones indesinenter usurparunt.


XIX.

Scriptura commutationis factae a Gotmaro Episcopo Gerundensi cum Guilmundo: anno DCCCCLXXXV. (Vid. pág. 79.)

Ex autogr. in archiv. eccl. Gerunden.

Textus legalium scripturarum insonat unde ecclesiasticis rebus proprio conscientie Episcopo vel clericis uniuscuiusque ecclesiae conmutationes terrae ecclesiasticae fiant, quatenus et congruis honor ecclesiasticus resultet et qui commutat minime gravi videatur se sustinere dispendio. Igitur in Dei nomine ego Gotmarus humilis Gerundensis ecclesiae Episcopus perspiciens justa petitionem Guilmundi qualiter a nobis petiit commutari sibi terra pro terra et vinea qui est ipsa terra in comitato Gerundense in locum que vocant super rocha una cum consensu cannonicorum nostrorum vel laycorum bonorum virorum in eadem civitate comorantibus justis eius praecibus asensu prebente decrevimus hanc scripturam comutationis meae equo animo fieri atque legaliter roborari. Donamus itaque in ac commutatione tibi Guilmundo terra de Sancti Andreae Apostoli qui est situs in locum que dicunt super rocha, et canonici eiusdem Ecclesiae quam ipse proprio suo bono animo eidem contulit ecclesiae. Qui affrontat ipsa terra jam dicta de Sancto Andreo qui est situs super rocha de parte orientis in terra Durando et habet dextros XXXII, de meridie in terra de me Guilmundo commutatore et habet dextros XVI, et de occiduo in terra Durando et habet dextros XVIII, et de circi afrontat in ipso torrente qui inde discurrit et habet dextros XXV. Hanc igitur terra sicut infra (pone infar) istas IIII afrontationes includunt pro tua comutatione perpetualiter habenda vel possidenda atque dominanda trado, ut in Dei nomine amodo et deinceps tam habendi seu vendendi cuicumque volueris licentiam et potestatem habeas tam tu quam successores tui vel heredes tui perpetualiter. Similiter ego Guilmundus comutator pro hac comutatione, quam a vobis recipio dono ecclesiae Sancti Andreae Apostoli jam dicto et vobis domno Gotmare Episcopo atque universis ecclesiae ipsius canonicis vestra videlicet dicioni subditis terra et vinea qui mihi advenit per ex comparatione, qui est in comitato (pone con-mitato) Gerundense in locum que dicunt Monte super rocha. Qui afrontat ipsa terra et vinea de parte orientis in terra Anansilo femina et habet dextros XXVI, et de meridie in terra Durando et habet dextros XXII, de occiduo in terra de jam dicto Durando et habet dextros XXXII, de circi in terra de Johanne presbitero et habet dextros XXXVI. Haec autem omnia sicut supra nominata sunt pro ipsa commutatione que ego Guilmundus a vobis recipio de terra cum exio vel regressio suo qui est ipsa terra in jam dicto loco super rocha de jam dicto Sancto Andreo sic dono ego Guilmundus atque comuto (: conmuto) jam dicta terra cum jam dicta vinea qui in jam dicto loco est ad jam dicta ecclesia Sancti Andreae Apostoli, et vobis domno Gotmare Episcopo trado atque transfundo et perpetualiter abenda (habenda) concedo, ut ab odierno (hodierno) die et in posterum libera exinde habeas potestatem abendi (habendi; tres ejemplos del no uso de la hache en poco texto), possidendi necnon et juste ecclesiasticam consuetudinem vendendi seu commutandi. Ex hac autem commutatione duas scripturas fieri jussimus ex quibus una nostra manu firmo et clericorum nostrorum firmatam tibi tradimus, aliam vero a te vel ceterorum bonorum hominum a te recipimus firmatam (.) Si quis autem contra hac scripturam nostrae commutationis venire vel aliquid moleste agere vel ipsam scripturam inrumpere conaverit, hoc quod repetit vindicare non valeat, sed insuper simus tibi culpabiles tam ego jam dictus Episcopus quam successores mei et persolvere tibi ipsa terra in duplo quantum ad eo tempore valere potuerit. Similiter obligo me ego Guilmundus pro ipsa terra et solidos C. quam vobis pro ac commutatione trado, ut si anc scripturam commutationis meae tam ego quam aliqua persona a me emissa inrumpere voluerit, hoc quod repetit vindicare non valeat, sed potius ipsa terra et vinea quam vobis in commutatione dedi omnia vobis vel successoribus vestris in duplo restituere cogamur. Concreta est haec scriptura commutationis IIII. nonas junii anno XXXI. regnante Lothario Rege, filio condam Ludoici. = Gondemarus hac si indignus Episcopus ss. = Oliba Archilevita ss. = Arnulfus Archilevita ss. = Argemirus presbiter et Sacrista ss. = Wibertus Archilevita ss. = + Wilelmus levita +. = Haefredus Archilevita ss. = Adalbertus presbiter ss. = In Dei nomine Richarius Presbiter ss. = Meinardus levita qui ac commutatione scripsi et subscripsi die et anno quo supra.

XX.

Judicatum pro Hildesindo Episcopo Helnensi: anno DCCCCLXXXVII (Vid. pág. 80.)

Ex Cartor. 2.° S. Petri Roden. fol. 10.

In juditio Borrello Comite seu de Judices qui jussi sunt causas audire et dirimere vel legibus diffinire, id est, Wilielmus et Honestus et Atodes, quem alium nomen vocant Bonutionem in presentia Gotmar Sanctae Sedis Gerundensis ecclesiae Episcopo, seu in presentia Adalberti, Sintilde, Mironi, Argemiri, Senderedi, Ferrocinti, Fredarii, Teudessindis sacerdotes, diaconorum presentia Oliba quem alium nomen vocant Lobatone Archidiaconus, Wibertus Archidiaconus, Wilielmus Archidiaconus, Armericus, Arnultus, Arnulfus, Aliarius, Lobatone, Menardus, Teredus diachonus, laicorum vel vicariorum presentia, Seniofredo Vicecomite, Gauzfredo, Wiscafredo, Sentuldo, item aliud Wiscafredo, Suniario, et aliorum multorum bonorum hominum qui cum supra scriptis ibidem aderant. In istorum supradictorum presentia Hildesindus Sanctae Sedis Elenensis ecclesiae Episcopus, et Abbas ex caenobio Sancti Petri Rodas cum suis monachis ante domnum Borrellum Comitem ingenti detulit quaerelam de alode qui est in comitatu Gerundense in locum quae nuncupant Olivares, vel in eius termines. Quod quidam clericus nomine Stephanus jussit venundari a nepote sua Geriberga C. solidos et jussit a suis elemosinariis ut ipsum precium contulissent ad Sedem beatissimi Apostoli Petri Romae, ubi eius corpus venerabiliter tumulatus quiescit. Jussit etiam praedictus Stephanus a Teuderico presbitero suo elemosinario, ceterisque suis elemosinariis, ut si jam dicta Geriberga ad jam dicta ecclesia Sancti … (Petri) Roma proprium pretium deferre non fecisset, in nomine jam dicti Apostoli ad caenobium Sancti Petri Rodas ipsum alodem quem nominant Olivars per scripturam donationis tradidissent. Jam dicta vero Geriberga ipsum pretium a jam dicta ecclesia non transmisit, et jam dictum alodem simul cum marito suo Dursaco injuste et absque lege dum vixit retinuit, et filiabus suis injuste possidendum relinquid. Qua de re praedictus Episcopus et Abba, simul cum ipsis monachis quaerelatus, predicti Judices ante dommum (: domnum, dompnum, dominum) Borrellum Comitem talem dederunt sententiam, ut Teudericus presbiter qui fuit elemosinarius jam dicti Stephani, ipsam scripturam quod debuerat facere ad praefatum caenobium sine nulla retardatione eam faciat, et filiae jam dictae Geribergae de jam dicto alode qui nominant Olivars, se evacuare non differant. Idcirco ego Teudelindes quae alio nomine vocant Bellaiza et Wisla filiae qui sumus jam dictae Geribergae, recognoscimus hoc quod negare non possumus, et facimus nostra professione simul et exvacuatione. Et hodie plus debet esse jam dictus alodus qui nominant Olivars cum ipso molino de praefato coenobio Sancti Petri Rodas quam de nobis, aut de nullum hominem; et vera est nostra professio vel evacuatio. Facta haec scriptura recognitionis vel evacuationis die VII. kalendarum junii anno II. Leudevico Rege regnante, filius qui fuit Leutharius Regis. = Sig+num Todlendi quae alium nomen vocant Bellaize. = Sig+num Wislae quae nos de predicto alode penitus evacuamus. = Sig+num Wibertus Archilevita. = Sig+num Wilielmus. = + Suniarius ss. = Sig+num Joannes. Sig+num Riculfus. = Ego Guillermus Judex huius edictionis tactu necessitate occulorum signoque inpressionis corroboro +. = Deusdedit diachonus qui hac professione vel evacuatione cum ipsas litteras superpositas in duobus versiculis scripsi et + die annoque praefixo.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...