IV.
Statuta D. Petri de Albalat, archiepiscopi Tarraconensis, pro ecclesia cathedrali Vicensi, facta in eius visitatione anno MCCXXXIX. (V. pág. 29.)
Ex arch. eccl. Vicensis.
P. miseratione divina Terrachon. archiepiscopus, venerabili fratri B. per eandem Vicen. episcopo, salutem, et sinceram in Domino karitatem. Cum essemus in Vicensi ecclesia personaliter constituti, eandem ex debito pastoralis officii visitantes, et de statu eiusdem inquirentes sollicite, quaedam invenimus digna reformatione iuxta canonicas sanciones et ordinationem, quam venerabilis pater I. Sabinensis episcopus apostolicae sedis legatus fecerat in eadem. Quopropter vobis praecipimus et mandamus, quatinus nullus canonicus, vel clericus alius cendadalum defferat rubeum vel viride (rojo o verde), nec aurum in calcaribus, frenis, et sellis, et pectoralibus; nec aliquis in dignitate vel sacerdotio constitutus capam manicatam induat, nec comam nutriat, immo rotundam gerat tonsuram capitis, secundum aprobatam consuetudinem clericorum. Volumus etiam, et mandamus, quod illi canonici, qui duas canonias intitulatas detinent, earum alteram infra mensem eligant, quam obtabunt; alioquin canoniis et beneficiis, quae ratione canoniarum possident, priventur, nisi privilegio Sedis apostolicae poterunt se tueri. Et mandamus quod diligens fiat inquisitio contra hereticos et clericos concubinarios, secundum quod provide fuit in Terrachon. concilio ordinatum. Super clericis non residentibus in ecclesiis fiat similiter inquisitio, et priventur eisdem, qui noluerint residere. Ordinationes vero venerabilium patrum I. quondam Sabinensis episcopi, et Sparagi bonae memoriae quondam Terrachon. archiepiscopi, vestro arbitrio duximus relinquendas, ut in executione ipsarum, secundum quod procedendum videritis, procedatis. Item praecipimus et mandamus, quod omnes canonici teneantur confiteri singulis annis proprio confessori, et in tribus anni sollempnitatibus publice recipiant corpus Christi. Item constituimus quod nullus habens administrationem vel dignitatem, beneficia ad administrationem vel dignitatem pertinentia alii quasi pro benefitio audeat assignare; propter quod post mortem vel translationem eiusdem suo successori possint vel debeant aliquatenus impediri. Et si quis in contrarium fecit vel fecerit, irritum habeatur et vacuum. Et hoc idem de beneficiis ad mensam episcopi pertinentibus, quae canonicis sunt collata, vel in posterum conferentur, observandum dicimus et mandamus. Praeterea, quia episcopus, sicut intelleximus, vacante sacristía maiori, archidiaconatu vel praecentoria maiori, mandat alicui habenti capellaniam vel beneficium, cuius collatio pertineat ad episcopum tantum, ut eidem renunciet antequam ei conferat sacristiam, archidiaconatum vel praecentoriam vacantem, et talis suo beneficio non renuntiaret, nisi crederet aliud, quod vacat, beneficium obtinere, quod quidem continere credimus speciem simoniae; talem consuetudinem reprobantes, quae censenda est potius corruptela, ne id de caetero fieri debeat, penitus inhibemus; de consensu episcopi et capituli statuentes, quod cum aliqua de praedictis dignitatibus vaccare contigerit, episcopus libere eam conferat, cui merito viderit conferendam, et canonicus illam recipiendo, beneficiis sive capellaniis, quae possidet, quarum donatio pertinet ad episcopum tantum, vel ad episcopum et capitulum in simul, sit ipso iure privatus; ita quod episcopus libere possit aliis illud conferre. Feriale vero, communi mensae canonicorum a suae institutionis principio assignatum, quod postea intelleximus inter aliquos in aliqua sui parte pro praebendis divisum, praecipimus integrari; quod circa ipsius divisionem hactenus fuerat attemptatum, decernentes irritum et innane. Insuper praecipimus et mandamus, quod in vigiliis Nathalis Domini et Pentecostes, omnium Sanctorum ac Beati Petri apostoli, evangelium et epistolam in altari maiori decantent canonici, sicut de sollempnitatibus IX. lectionum in vestra ecclesia extitit ordinatum. Horum autem executionem vobis, frater episcope Vicen., commendamus, rogantes atque praecipientes quatinus eam faciatis taliter in vestra ecclesia effectui mancipari, quod laus et fama inde redoleat apud homines, et aeternam retributionem a Deo promereamini, et gloriam in futurum. Dat. apud Vicum II. Nonas Augusti anno Domini M.CC.XXX. nono.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.