dijous, 30 de juny del 2022

Tomo 4, apéndice 3, Bonifacii Ferrer, Valentini, carthusiâ

III.

V. D. Bonifacii Ferrer, Valentini, S. Vincentii Ferrer germani fratris (hermano carnal y hermano en la religión, aunque de diversas órdenes, cartujano Bonifacio y predicador Vicente), et quondam magnae domus carthusiae prioris, opuscula quatuor inédita. 


1. Quare carthusienses non comedant carnes. 

2. De miraculis, et sanctis in carthusiâ.

3. De approbatione, et confirmatione carthusiae.

4. De caeremoniis in carthusiâ. 


ADMONITIO PRAEVIA. 

Sequentia quatuor opuscula Bonifacium Ferrerium auctorem haud dubium habent. Priora quidem tria nonnulli Gersoni adscribunt, quod iisdem titulis distincta inter ejus opera reperiantur. (Tom. II. part. V edit. Antuerp. 1706.). Re tamen vera, quae modo lectori sistimus, nostri Bonifacii esse constat. Ac primum illud quidem, quod de esu carnium apud carthusienses agit, si cum Gersoniano ejusdem argumenti conferatur, immane quantum ab illo distat. Nam dum Gersonus, carthusianis devotissimus, eorum hac in causâ apologiam magno argumentorum pondere agit, Bonifacius hic noster, idem opus simplici duorum miraculorum enarratione conficit. Nempe ille exteros homines, ac versutos quidem ejus ordinis calumniatores aggrediebatur; hic vero simplices sodalium suorum animos informare curabat, et ab esu carnium penitus arcere. Hujus praeterea opusculum vix decimam Gersoniani partem habet. Itaque suum quisque opus adornavit, nihil ab altero mutuatus. 

De secundo autem ac tertio opusculis aliud esto judicium. Quippe ex utriusque scriptoris collatione liquidò apparet Gersonum Bonifacii opellas suum in usum contraxisse, ac schedas quidem inter adversaria repertas, pro genuinis ejusdem foetibus habitas fuisse. Quod, praeter orationis ordinem, ac styli analogiam, suadet tertii opusculi exordium, ubi nostri MS. auctor in negotiis sui ordinis procurandis ob instantem generalis capituli celebrationem valde occupatum sese prodit, quae Gersoni convenire quis putet? 

Innuit quoque ibidem quartum opusculum se conscripsisse, quod est de caeremoniis in carthusiâ, ac unà cum tertio mittere; atqui quartum illud indubitatum D. Bonifacii opus est; quidni et tertium? Verum ut ut haec omnia deessent, praesto sunt doctissimorum virorum quam plurima testimonia, duplex opusculum, secundum nempe, et tertium, Bonifacio attribuentium, ac Gersoni abjudicantium. Nam praeter Sutorem (de vita carthusiana), Madariagam (in vita S. Brunonis), Trithemium, et Possevinum, insigne est Teoph. Raynaudi testimonium, qui (Trinit. Patriarcharum punct. XI. num. 17.) de S. Brunone agens quem vocat Stylitam mysticum, post innumera SS. pontificum in ordinem carthusiensium charitatis pignora enarrata: Audisti, ait, quot pontífices carthusiense institutum exornaverunt, et privilegiis amplissimis communiverunt. Quis crederet futuros, qui effutirent ordinem carthusianum non esse à sede apostolicâ approbatum? ita ut opus fuerit Bonifacio Ferrerio, S. Vincentii germano, lucubratione quadam, Gersoni falso adseriptâ, eam insulsitatem depellere? Et haec quidem de tertio opúsculo. 

De secundo veró, cur scilicet infrequentia sint apud carthusianos miracula, haec habet (punct X. §. 2. n. 2.) Exstat de eodem argumento opusculum Bonifacii Ferrerii¡, germani S. Vincentii, perperam adscriptum Gersoni, ejusque secundae parti insertum. 

His omnibus addere non pigeat Bonifacium nostrum anno 1410 ab Gallis perpetuò recesisse, ac 1417 obiisse, duodecim nempe ante Gersonis obitum annis. Quid quod anno 1425 in carthusiâ Portae coeli apud Edetanos, eidem tamquam vero auctori omnia haec opuscula adjudicata exstabant, cùm scilicet omnium codd. MSS., quae ibidem asservabantur, catalogum edidit D. Petrus Ferrer, ejusdem domus prior? At perierunt illa, vel furto sublata, vel bellorum incursionibus aliò asportata. Nobis autem exemplar quoddam nancisci licuit ex carthusiâ Vallis Jesu Christi prope Segobricam, unde illa subjectis notulis emendata publici juris facimus. 

I.

Quare carthusienses non comedant carnes. 

Quia dicunt nonnulli religiosi, et seculares admirantes quare monachi carthusienses in infirmitate constituti, non comedunt carnes, sicut monachi sancti Benedicti, et aliorum sanctorum patrum, et ob hoc obloquuntur contra sanctum ordinem: ideo sciant tales, et diligenter attendant, et omnis fidelis devotus christianus, quòd non sine divino nutu, presertim propter duo miranda quae operatus est Deus in Magnae carthusiae domo, ostendit hoc ordinatum esse, et per summum rom. ecclesiae praesulem approbatum: quorum miraculorum primum tale est. Pro ponentes S. Bruno, et sex socii ejus mundum, et pompam ejus deserere, et nudi nudum sequi Christum, in eremo venerunt ad virum venerabilem S. Hugonem episcopum Gratianopolitanum, et sibi eorum propositum propalarunt, qui auctoritate, quâ fungebatur summi pontificis, tradidit eis sanctum habitum, et in illum magnum montem ubi vidit septem stellas fulgentissimas de coelo cadentes, aedificavit eis cellulas juxta morem sanctorum, antiquorum patrum, in quibus per spatium temporis Deo servierunt, et edebant tunc carnes, quas praefatus pontifex eis ministrabat, et necessaria corporis. Consueverat dictus episcopus semper in adventu, et quadragesimâ visitare dioecesim suam, et secundâ feriâ post dominicam quinquagesimae recomendans se orationibus sanctorum virorum recedebat, et revertebatur feriâ quartâ sanctâ, et faciebat coenam, et mandatum cum ipsis. Accidit quadam vice in dominicâ quinquagesimae, persoluto divino officio, et factâ horâ prandendi, B. Bruno, ut consueverat, benedixit mensam; quâ benedictâ, dixit B. Bruno, quod non aliàs dixerat: Attendamus nobis, fratres carissimi, quia antiquus hostis nos decipit. Nos ad hoc venimus in eremum ad faciendam poenitentiam, sicut Paulus primus eremita, Antonius, Hilarion, Macharius, Arsenius, et alii sancti patres, qui carnes non manducabant. Nos diebus carnis semper edimus carnes, et comedimus carnes, quas iste S. vir nobis abundanter ministrat, et alia necessaria, et servamus ipsum; et similia verba dixit. Responderunt alii quatuor qui erant ex aliâ parte mensae, et dixerunt: Sumus nos majores, et meliores apostolis, quibus praecepit Dominus: In quamcumque domum intraveritis &c. edentes quae vobis apponuntur? S. Bruno, et duo socii, qui juxta ipsum erant, tenebant contrarium; et sic usque ad vesperas disputaverunt, argumentantes pro, et contra super esum carnium. Tandem fatigati, et lassi propter longam disputationem, inclinaverunt se utque ad terram, et dormierunt usque ad feriam quartam sanctam. Redeunte vero episcopo, statim direxit nuntium ad sanctos viros, ut solitus erat, significans eis de suo redditu. Et appropinquans nuntius ad januam quae aperta remanserat, et videns ipsos dormientes juxta mensam, et carnes fumantes, scandalizatus est valdè, et cum magnâ indignatione reversus est ad episcopum, et ei retulit quae vidit. Episcopus non credens misit alium nuntium, qui reversus dixit sicut et primus. Adhuc direxit tertium nuntium. Qui reversus, dixit sicut primus et secundus nuntius. Respondens episcopus dixit: nisi oculis propriis videro, non credam. Et statim equitavit, et ascendit in montes. Et aproximans januae, et videns ipsos dormientes, et carnes fumantes, credidit quae dixerant, et fortiter scandalizatus est. Et ponens pedem in limine Cellae, mox B. Bruno, et socii expergefacti sunt, et reverenter salutaverunt episcopum, et devotas gratias sibi retulerunt de tantis bonis, quae eis ipse fecit, et facit &c. Dixit autem episcopus sancto Brunoni: pater, quae dies est hodie? (en valenciano: quín día es hui, huy) Respondit S. Bruno: est dominica quinquagesimae. Et ait episcopus: et quare tardastis tantum ad manducandum? B. Bruno particulariter omnia sibi narravit, ut dictum est. Tunc episcopus dixit clam magistro domus, ut perpenderet diligenter, si sunt illae carnes quas in dictâ quinquagesimâ elapsâ ministravit eis; qui diligenter intuens, et carnes integras inveniens, dixit episcopo, quod illae carnes sunt, quas ipse missit eis. Tunc dixit eis episcopus: noveritis, fratres carissimi, quod hodie est feria quarta sancta; et praecepit asportari carnes. Quas cùm ipse vellet levare, versae sunt in pulverem. Quod videns episcopus, mox genua flexit ad pedes eorum, et petiit veniam ab eis de falso judicio, quod contra eos conceperat. Etiam tota familia fecit simile. Et ab illo die dicti sancti patres determinaverunt de caetero non comedere carnes, et sic factum est. Postea haec fama sanctitatis dictorum SS. patrum dispersa est per totam regionem: ita quod multi singulares, et solemnes viri Spiritu Sancto inspirati intraverunt ordinem carthusiae, et cum adjutorio praedicti episcopi aedificaverunt magnum monasteriun in loco ubi quatuor cellulae constructae fuerant. Et post modicum tempus circa suburbana montis et in circuitu quamplurima monasteria constructa sunt. Interea fama sanctitatis praedictorum SS. patrum divulgabatur in omni loco. Et audiens summus pontifex, qui Romae tunc praesidebat, famam sanctitatis sapientiae et scientiae S. Brunonis, cum consilio cardinalium fecit eum accersiri ad se. Et veniens cum duobus conversis, qui fuerunt socii ejus à principio, rogavit eum papa, ut moraretur secum ad regendam sanctam matrem ecclesiam. Qui nesciens inter seculares habitare, modico tempore moratus est. Et suggerente Spiritu Sancto cum dictis duobus conversis perrexit Calabriam, quae tunc erat infidelis, et idolis serviens: et cum adjutorio divinae gratiae, et signis et virtutibus multis, eos ad fidem catholicam convertit. Et multi Spiritu Sancto inspirati facti sunt monachi, et manserunt cum ipso, habitantes in speluncis petrarum. Post circulum verò dierum frater sancti Brunonis comes magnus ab angelo monitus, de Alammaniâ venit Calabriam ad videndum fratrem suum B. Brunonem, et viso eo gavisus est, et fecit unum monasterium nostri ordinis, in quo B. Bruno cum monachis, quos receperat, multo tempore habitavit. Quod monasterium adhuc durat, et appellatur monasterium S. Stephani de lo Bosco, et distat a civitate Mileti per unam dietam, in quo monasterio corpus ejus requiescit, sed in quo loco penitus ignoratur. Ostenditur ciphus ejus, in quo quicumque infirmus biberit sanatur à quacumque infirmitate; quod monasterium tenent nunc monachi sancti Benedicti. Secundum miraculum tale est. Quidam juvenis nobilis genere, et magnus clericus, et devotus in domo Magnae carthusiae factus est monachus, qui sic laudabiliter vixit in ordine usque ad senectutem, quòd meruit habere spiritum profetiae, et infirmatus est. Quadam die, dicta missâ conventuali prior visitavit ipsum: cui dixit infirmus: pater, ego arenti animo cupio comedere carnes: rogo vos ministretis mihi. Prior putans eum propter senectutem et infirmitatem non esse in suo sensu, non curavit. Post tertium verò diem venit prior ad visitandum eum: et monachus dixit sibi haec verba: vos forte putatis quod extra me loquor: gratiâ Dei in meo sensu sum: pridie vos rogavi, ut daretis mihi carnes, et non curastis: sed volo vos scire quod de hac infirmitate ego moriar, et in die judicii reddetis mihi rationem coram summò judice. Prior vero sciens eum esse sanctum, hiis auditis valdè pertimuit: et convocato conventu, narravit eis omnia quae dixerat infirmus; et placuit conventui ut darentur sibi carnes. Tunc prior, et conventus accesserunt ad cellam infirmi. Et dixit prior: reverende Fr., conventui placet ut edatis carnes. Quas carnes desideratis? Respondit infirmus: unius perdicis (una perdiz; perdiu). Statim prior injunxit uni juveni novitio nobilis generis de Gratianopoli, et discípulo dicti infirmi, ut iret ad venatores et peteret unam perdicem ex parte prioris. Novitiua autem, tum propter obedientiam, tum propter charitatem magistri sui sine morâ perrexit. Et ut citiùs pergeret, et perficeret quod sibi injuctum fuerat, transivit per fluvium, et non per pontem, et tunc non perpendit, et portavit perdicem, et tradidit priori, qui portavit eam infirmo, et dixit: ecce perdicem (esto parece una broma del “ecce homo” al estilo de Boccaccio con la grulla y la pata): quomodo vultis, ut praeparerur? Respondit infirmus: volo eam assam, et benè lardiatam. Tunc erat quidam monachus in cartusiâ, qui steterat cum uno cardinali, et sciebat benè praeparare; quem rogavit prior, ut pro consolatione ipsius infirmi praepararet diligenter dictam avem in suâ cellâ; quod et factum est. Et vocatis priore, et conventu, prior benedixit mensam. Qua benedictâ, et perdice de veru stractâ, infirmus per fenestram suspexit in coelum, et cum lacrymis dixit: Domine Jesu Christe, qui de sinu Patris de coelis in terram descendisti, et in gloriosae virginis Mariae utero humanam carnem sumpsisti, et in patíbulo sanctissimae crucis pro salute humani generis mori voluisti, exaudi me miserum peccatorem, te verum Deum et hominem suppliciter exorantem, quatenus si haec temptatio comedendi carnes, quam usque nunc habui, absque te est, placeat tibi Domine ut cum gratiarum actione comedam; sin autem, digneris piisime Domine qui habes imperium vitae, et mortis, huic creaturae tuae quae mei causâ occisa est, redire vitam, et vadat per viam suam, ut omnes fratres mei hic astantes, et tibi famulantes apertè cognoscant, quòd non est tuae voluntatis ut comedant carnes etiam in infirmitate. Qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Et respondentibus dicto priore, et conventu, amen, dicta avis cum magno volatu mox recessit videntibus omnibus, et admirantibus, et gratias Deo agentibus, qui in coelo, et in terra facit mirabilia solus. Et istud secundum miraculum confirmavit primum, et primum et secundum confirmaverunt tertium, et suadaverunt animos monachorum illorum, qui viderunt magnalia Dei; et ab illâ hora finaliter determinaverunt non gustare carnes, nec in infirmitate, nec in sanitate, et hoc per apostolicam sedem approbatum est, et confirmatum. * Resipiscant ergo clandestinâ musitatione musitatores adversus s. ordinem cartusiensem injustè musitantes, et per haec, quae hic sub compendio scripta sunt, clarè, et apertè cognoscere possunt, quod miraculosè et non sine divino nutu esus carnium cartusiensibus monachis, etiam in infirmitate est prohibitus. Explicit. Amen. Domine, cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam. 

II. 

Incipit libellus editus à reverendo patre domino Bonifacio Ferrer, priore cartusiae, ostendens quod ad probandam sanctitatem, et puritatem ordinis cartusiensis non est necessarium quòd dictus ordo habeat sanctos canonizatos, vel quòd in eodem ordine fiant miracula, sicut fit in ceteris ordinibus approbatis. 

Nullus debet dubitare de sanctitate et puritate ordinis sancti cartusiensis, cujus vitam Dominus noster Jesus Christus ante omne miraculum, et ante omnem praedicationem eremum quadraginta dies,.... post baptismum suo exemplo in multis jejuniis, et vigiliis et temptationibus consecravit, ut clam attestant evangelia. Idem B. Joannes Baptista, Elías, Eliseus, et multi alii prophetae et sancti. Idcirco ista sit brevis, et efficax responsio pro illis, qui hoc petunt, qui forte supra tectum non confidant aliqui. Vobis autem quibus datum est nosse mysterium regni Dei et non in parabolis, latius aliquid declaro. Super quod sciendum est, quod miracula communiter fiunt ad probandam sanctitatem illius qui ea facit, quando aliquod dubium insurgere potest circa sanctitatem ejus. Vel fiunt ad vincendam, et confutandam infidelitatem alicujus, vel aliquorum. Ubi autem per scripturam sacram, vel evidentiam constat de sanctitate illius personae, rarò per illumfiunt miracula, quia jam habet aliud genus probationis de sanctitate suâ. Et istud idem dicunt juristae, quòd ubi uno modo legitimè constat de intentione partis, non requiritur, nec exigitur, immo esset superfluum aliud genus probationis, ut in cap. I. ext. de probationibus. Et ideo martyres, de quorum sanctitate nullus dubitat, rara miracula fecerunt, specialiter in vitâ. Confessores autem de quorum sanctitate non erat indubitata certitudo, fecerunt plura, et majora miracula, et in vità, et in morte. Et ex hoc dubio antiquitus confessores usque ad Silvestrum papam non colebantur publicè ut sancti. Et ex hoc nullus fuit nominatus, vel positus in canone missae, cùm tamen mulieres corruptae, sed martyres, fuerunt appositae, sicut Perpetua et Felicitas. Et inter istos confessores fuit alia diferentia. Nam illi qui pollebant magnâ scientiâ et doctrinâ, et multa scripserunt ad fidei illuminationem, pauciora, immo quasi nulla miracula fecerunt, praecipue in vitâ, quia habebant probationem suae sanctitatis in eminentiâ doctrinae: sic Augustinus, Gregorius, et similes. Unde cum in canonizatione S. Thomae de Aquino opponeretur quòd non fecerat miracula in vitâ, vel non multa: fuit dictum per papam, non curandum; nam tot miracula fecit, quot quaestiones determinavit et scripsit. Inter confessores fuit alia diferentia: nam aliqui vixerunt in eremo in asperitate vitae perseverantes in pugnâ contra vitia, et temptationes elongati ab hominum conversatione usque ad mortem. Et quia isti sunt testimonium sanctitatis ex verbo Dei dicentis: si quis vult post me venire, abneget semeptisum &c. et iterum: qui non odit patrem suum, et matrem suam &c.; non opportet eis addere per miracula aliud testimonium sanctitatis ad probandum, immo esset detrimentum circa testificationem divini verbi asserentis tales, et talem vitam ducentes esse sanctos. Ideo Paulus primus eremita, qui tamen inter sanctissimos reputatur, non legitur miracula fecisse, nisi de corvo portante sibi escam, nec hoc fuit magnum, ut deducerem si non essem longus in verbis. Et licet aliqui fecerint miracula in vitâ suâ, ut Antonius, tamen pauca, et in liberatione obsessorum a daemone. Istud fuit speciale in valde paucis, nec ad probationem sanctitatis eorum, sed ut firmaretur in fragilibus fides, et ut alii débiles, et minus credentes, qui petunt miracula sicut isti qui vobis dixerunt, roborarentur in devotione, et traherentur ad serviendum Deo, et propter aliquos casus speciales. Sed de aliis ducentibus vitas similes qui fuerunt inimitabiles; nam aliquando sub uno patre fuerant decem millia, aut quindecim millia monachorum; non leguntur miracula fecisse, vel non plura, nec est fas dubitare eos fuisse sanctos. Nec canonizatio addit aliquid ad sanctitatem, nec antiqui sancti fuerunt per ecclesiam canonizati: sed devotio populorum, et testimonium vitae eorum fecit eos ut sanctos publicè venerari. 

Alii autem confessores, qui regebant populum, et conversabantur cum eis in activâ, quia non habebant alia clara testimonia; immo erat materia dubitandi circa eos propter vitam communem, et communionem et administrationem rerum temporalium, et saecularium: tales amplius miraculis claruerunt, sicut Martinus, Nicolaus decoratus innumeris miraculis, B. Blasius, et multi alii, qui non habuerunt alias probationes suae sanctitatis, videlicet, nec martyrium, nec eminentiam doctrinae, nec austeritatem vitae, elongantes se a conversatione hominum, et seipsos abnegantes. Et ex hoc, B. Joannes Baptista nullum miraculum fecit in vitâ, ut dicitur Joan. 10. cap. in fine: et tamen ex sola austeritate vitae reputabatur ab omnibus populis sanctior quàm Christus Dominus, qui tot, et tanta mirabilia est operatus in conspectu omnium populorum, nec quaesierunt a Joanne unquam miraculum sicut a Christo Domino. Quia propter vitam communem quam ducebat propter exemplum nostrum, haesitabant de suâ sanctitate. Beatissima etiam virgo Maria numquam in vitâ suâ fecit miraculum, nec apostoli in evangeliis, vel epistolis fecerunt mentionem de ejus sanctitate, et vitae excellentiâ. Et scitis quare? quia habebant aliud evidentissimum genus probationis. Sufficiebat enim quod scripserunt istud verbum de eâ, videlicet, quod est mater Dei. In hoc enim verbo expresserunt omnem excellentiam et supereminentiam totius puritatis, et sanctitatis super omnem creaturam spiritualem, et corporalem; nec esset fidelis, immo improbus, et perversus, qui in probationem ejus sanctitatis, miraculum quaereret. Nec miracula máxima, et innumerabilia, quae per eamdem B. Virginem fiunt, probant in viris catholicis ejus sanctitatem, vel aliquid addunt ad eam; quare hoc quaerere ut crederetur, esset infidelitas, sed probant immensam charitatem, et pietatem, quam habet erga nos, eam invocantes, venerantes, et credentes. 

Videtis ergo, quod ubi aliud genus probationis praecedit, miracula superfluunt, nisi, ut jam dixi, ex aliquo speciali casu, qui non derogat regulam, sed confirmat, immò ostendit ciare quòd debilior probatio, et infirmior est per miraculum; quare alia genera probationis sunt quasi innumerabilia et certissima. Primò testimonio divinae scripturae, quae non potest mentiri. Et ideo cum quaererent pharisaci a Joanne Baptista admirantes de suâ  sanctitate, quis esset, non produxit miraculum, sed scripturam: ego vox clamantis &c. Secundò austeritas vitae cum abrenunciatione omnium temporalium et perseverantiâ usque in finem, est inexpugnabile genus probationis sanctitatis, ut in scripturis sanctis valde late habetur. Quia ergo est tollere crucem, et sequi Christum, et istud non est nisi justorum, et sanctorum, ut in psalmo; aperite mihi portas justitiae, et virtutum, et sanctitatis, ingressus in eas confitebor Domino; et laudabo eum perseveranter; haec porta Domini, justi intrabunt in eam: quia talis vita dumtaxat cum perseverantiâ, est electorum Dei. Et infra hoc dicit B. Bernardus: coelum, et cella vicina sunt, quod agitur ibi, agitur hic &c. Et subdit: de cellâ enim nunquam, aut raro fit transitus nisi ad coelum; nam cella diutius non potest retinere nisi illos, qui sunt de clectis (electis) Dei &c. Probatio autem per miraculum est valde defficiens, quia etiam per malos miracula fiunt, ut dicitur in cap. I. ext. de reliquiis, et veneratione sanctorum. Domino etiam attestante qui ait: Nonne in nomine tuo prophetavimus? nonne daemonia ejecimus? Quibus dicitur; Amen, amen dico vobis, nescio vos. Judas enim proditor multos daemoniacos curavit, et filii judaeorum, quamvis increduli, similiter fecerunt. Et propter hoc Apostoli volentes eos prohibere, fuerunt reprehensi a Christo Domino. Item est probatio valde calumniabilis per incrédulos, sicut fuerunt Magi Pharaonis, et Simon Magus, et alii multi reprobi tempore Apostolorum, et faciet Anti Christus cum suis sequacibus. Videtis ergo quod miracula non sunt efficacissima signa sanctitatis. Sed aliqui petunt miracula a sanctis ad curiositatem solum, ut videant aliqua nova, sicut si peterent ab istis, qui magicis artibus videntur facere aliqua miracula. Et hoc modo petentes habuerunt responsum a Christo Domino: Generatio prava, et adultera signum petit. Hoc eodem modo volebat Herodes cupiens videre Christum ex multo tempore, qui tamen non meruit unum verbum de ejus sanctissimo ore audire. Concludendo ergo, quis sanae mentis posset dubitare de sanctitate incolarum ordinis cartusiensis, qui relinquentes voluntariè mundum, patrem, matrem, agros &c. abrenunciantibus omnibus pompis, divitiis, et mundanae gloriae; includunt se infra unam mansiunculam, in fame, et siti continuè laudantes Deum, sustinentes humili corde temptationes, prout placet Creatori eos visitare, et sic finientes suos dies; desiperet qui aliter saperet, et contradiceret Apostolo, qui ad haebreos XI. cap. dicit, quod talibus dignus non erat mundus. Repugnaret etiam verbis Spiritus Sancti, qui per David de talibus dicit in Ps. Quam magna multitudo dulcedinis, quam abscondisti timentibus te. Et si vis scire, qui sunt, sequitur; abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum &c. Et talis qui diceret, vel dubitaret in contrarium, non videretur bene credulus in verbis evangelicis, et propheticis, quae omnia plena sunt de sanctitate talis vitae. Et si vellet talis adhuc de suo dubio saciari ad litteram de miraculis nostri ordinis sciunt magni et famosi viri, qui exquisierunt. Inter alios ille Petrus abbas antiquus Cluniacensis, qui composuit volumen valde autenticum de miraculis; qui quando venit ad miracula nostri ordinis, sic dicit: in illo sacro ordine multa miracula facta sunt, sed pauca, quae hic pono ab eis potui cum magno labore habere, quia tanquam humiles, nolentes in talibus gloriari, excusant, et celant &c. Et ideo quando episcopatus non dabantur ad instantiam, minas, et suggestiones principum, vel promovendorum, et aliàs quia hoc modo non credidissent nostri apud Deum habere jus vel facere fructus suos; tunc fuerunt multi episcopi in ordine nostro. Et quia tunc propter illa, quae superius dicta sunt, indigebant de miraculis, omnes claruerunt multis miraculis. Sicut S. Hugo Linconiensis in Angliâ, licet oriundus esset de Subaudiâ: beatus Antelmus episcopus Bellicensis; beatus Stephanus episcopus Diensis; duo Hugones episcopi Gratianopolitanenses, et alii ut constat per eorum legendas, ex quibus solus Hugo Linconiensis est canonizatus. Et si quaeritur quare non alii? dico quod ordo de talibus numquam curavit, nec ille fuit ad instantiam ordinis canonizatus, licet in hac domo cartusiae fuerit Correrius, sed rex Angliae et sua ecclesia hoc fecerunt. Et multae sunt rationes: quare ordo numquam faceret instantiam, cùm ut praedictum est, celat miracula exemplo Christi Domini qui mandavit, ut nemini dicerent &c. et ut videatur quomodo nos curamus, ut audivistis, gentes recipiunt de herbis nostri cimeterii pro curatione specialiter febrium, sicut frequenter est probatum. Alia etiam die venit ad me unus qui videbatur agrícola, dicens mihi, Domine ubi sunt illae herbae &c. et nolui sibi ostendere, nec curavi. Item quia magis recumbimus in aliis probationibus sanctitatis quam in miraculis, ut praedictum est, et in hoc totus labor, et studium, ut acquiramus regnum aeternum. Et haec summa et totalis sanctitas, etiamsi non simus depicti in ecclesiis, vel tabulis ligneis. Et ideo cuidam juristae volenti infra annum novitiatus recedere ab hac domo temptatus, quia viderat sepelire quemdam monachum cum cinere, et cilicio, et sine omni pompâ, apparuit angelus dicens e¡: ex hoc vis recedere, fatue? revertere, quia omnes in hoc cimiterio sepulti, sunt in gloriâ aeternâ excepto uno converso proprietario. Item non curamus de canonizatione ecclesiasticâ ex eo quod dicunt juristae quod solemnitas processus canonizationis debet durare ad minus per quindecim annos cum in explicabilibus laboribus et expensis. 

Et nos per hoc nollemus vix expendere unum pomum, nec ire usque ad portam domus. Alii autem religiosi, qui habitant et qu¡ vivunt in mundo cum saecularibus, indigent canonizationibus per testimonia, ut praedictum est. Et sicut nos occultamus miracula, alii publicant, adducunt, praedicant, clamant et impringant, glossant, et exponunt illa latissimè. Et si illi qui volunt videre oculis corporeis vel audire miracula corporalia, vellent aliqualiter supra tectum elevare oculos mentis, adhuc majora viderent miracula, quam illuminare caecos, vel suscitare mortuos &c. Nam, ut dicit B. Gregorius super Marcum ultimo: signa data sunt credentibus in Christum quod daemonia ejiciant, linguis loquantur, super aegros manus &c. Ergo qui non facit ista miracula, non credit in Christum? non est sic; quia miracula illa corporalia erant in abundantiâ exercenda per illos primos pastores, pro conversione infidelium. Apud fideles autem majora hodie fiunt quam non est restituere visum corporalim post modicum in terra computrescendum, et idem de similibus, curationibus. Non videntur tibi longe majora miracula, hominem mortuum, et foetidum in peccatis, non solum quatriduanum, sed per decem, viginti, triginta annos putrescentem, suscitare ad vitam spiritualem per bonam doctrinam, et per bonum exemplum, per orationes et per similes actus spirituales? Non videtur tibi super omnia miracula corporalia, quod ille qui heri ardebat in divitiis et avaritiis, nec sufficiebant sibi modi vel artes ad congregandum, et forte per fas, vel per nefas, quod hodie omnibus renunciatis, velit perpetuò vivere in paupertate? Heri elevabatur in superbiam satagens aequiparari majori, dominari aequali, affligere inferiorem, quod hodie in humilitate volens vivere, etiam pauperibus sit paratus servite? Nam ut habetur in collationibus patrum, cum quidam infideles multas injurias corporales verbales cuidam monacho irrogassent, improperantes ei quae miracula faciebat Christus ejus; respondit: vultis majora miracula, quam quod omnes vestras injurias sustinui patienter sine aliqua indignatione? et adhuc majora paratus sum sustinere in nomine ipsius. Heri artes coquorum, et victualium varietates non poterant suae gulae satisfacere; hodie voluntariè, et laeto spiritu se affligit fame, sustentans naturam ruribus, et grossis cibariis, quae oculi sui heri noluisent aspicere. Heri dicebat: non sit pratum quod non transeat luxuria nostra; qui hodie laudando, et exultando in castitate, et carnem castigando cogat servire spiritum suum puritati, et continentiae, mínimas etiam cogitationes inhonestas improbans, et refrenans. Videntur ne vobis magna miracula ista, et his similia, quae per te potes cogitare? Videretur vobis magnum miraculum creare de nihilo coelum, et terram; majora tamen sunt ista; quia ut ait Augustinus, majus est justificare impium, quam creare coelum, et terram. Omnia ista invenies in ordine nostro non solum facta, sed continuè succedentia. Et tamen vos plus velletis videre, et ad majus reputaretis quod unus lapis per se elevaretur per duos palmos super terram? Et scitis quare? quia oculi carnei vobis sunt; qui petitis miracula corporalia. Ego autem supplico omnipotenti D. Jesu Christo ut super his quae ego in fide, vel devotione credo, nullum miraculum corporale videam, vel audiam, quia non reputarem me fidelem, nec Deo acceptum. Noster ergo ordo nihil aliud existimat se scire, vel sequi, nisi cum Apostolo, Christum, et hunc crucifixum. Concludendo ergo istud, sit vobis pro summâ conclusione, et omnibus sapientibus aliquid de Deo, quod viventes, et finientes dies suos cum perseverantiâ in observantiis nostri ordinis non solum in futurâ vitâ sunt sancti, sed erunt conjudices in futuro judicio cum gradu apostolico. Nam quod scriptum est: vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim &c. non solum apostolis, sel omnibus pauper¡bus spiritu servantibus paupertatem in humilitate summâ est dictum. Ita quod non est dictum confessoribus, doctoribus, martyribus, vel virginibus; sed pauperibus, et istud sit vobis supra omnia miracula. Consolamini ergo invicem in verbis istis. Ista ad vestram importunam instantiam festinantissimè scripsi; non credebam tantum scribere, sed non potui refrenare calamum, neque potui verbis compositis ordinare, sed grossis, et rudibus, quia occupatus ut scitis, in spiritualibus, et temporalibus non possem pro nunc vacare; sed teneatis penes vos, et respirans modicum ponam in al¡â minus malâ formâ cum allegationibus, praestante D. N. J. C. qui cum Patre, et Spiritu Sancto sit benedictus in saecula saeculorum. Amen. 

III. 

Ejusdem D. Bonifacii Ferrer de caeremoniis ordinis cartusiensis, et de ejus confirmatione, et approbatione. 

Quia quaesivisti à me, tu juvenis, assignari tibi aliquas rationes de caeremoniis nostri ordinis cartusiensis, et de ejus confirmatione seu approbatione; et licet ad praesente vacare in his sit mihi difficile et molestum, urgentibus aliis arduis et inevitabilibus occupationibus praesentis nostri cap. gen. nunc de próximo instantibus; tamen ut minus male potero, pro suâ consolatione non tardabo aliquid furtive scribere, sperans dante Domino aliquid satius captatâ opportunitate tibi explicare; et ut breviter potero de confirmatione ejusdem ordinis me expediam. Volo te scire, quòd antiquitas, et perseverantia in observantiis sanctae vitae dicti nostri ordinis deberet cuilibet viro spirituali sufficere ad intuendam perfectam confirmationem tanti ordinis. Est enim antiquior omnibus aliis, excepta regula S. Benedicti, et canonicorum regularium S. Augustini: fuit enim per viginti unum annos ante ordinum cisterciensem, et ultra per centum triginta duos anos annos ante praedicatores, et minores, et ceteros mendicantes. Et quod ordo viguerit, et vigeat in suis caeremoniis, et observantiis, et quotidie devotio, et plantatio multiplex domorum increscat, vel calescat: istud sit tibi oculis pacificis et spiritualibus intuenti, plena probatio confirmationis. Nam in antiquis monasteriis Aegiptiorum, et aliarum regionum, quae fuerunt in maximâ abundantiâ, et in numero personarum innumerabili, non legitur alia confirmatio vel approbatio sedis apostolicae nisi sola sanctitas vitae ¡n Dei servitio cum perseverantiâ virtuosâ. Et haec est confirmatio invisibilis Spiritus Sancti, et unctio ipsius quae docet omnia in 10. cap. 2. et hoc est quod dicitur actuum 5. cap.: Si opus non est ex Deo, dissolvetur. Nec etiam primitiva ecclesia circa religiones istas confirmationibus vel approbationibus utebatur. Sed quia à ducentis annis citra quam religiones nimium multiplicate (se lee mal multiplicatne o multiplicatue). fuerunt, licet aliquae non multum creverunt in sanctitate, ut impleretur quod dictum est per Isaiam: Mutiplicasti gentem, non magnificasti laetitiam: eclesia (con una sola c), tunc videns confusionem ex multiplicatione, et per consequens contemptum et indevotionem, reprobavit omnes religiones, mendicantium quatuor exceptis, ut in cap. I. de relig. docetur lib. 6. Et quia ex superbia alioquorum solo habitu religiosorum multae haereses pullularunt, voluit etiam strictius ponere manum in inventione religionum. Ex hoc, à principio et praedicatores, et minores, ne reputarentur occulta conventicula, obtinuerunt approbationem. De religionibus autem antiquioribus non legimus aliquam approbationem expressam sedis apostolicae; sed eorum sanctam vitam ecclesia sciens, eis ut viris sanctis et approbatis communicare, et multa privilegia, et varia concedere voluit, quae erat plena confirmatio, et approbatio earum. Et isto respectu non legimus de sanctis antiquis expressam canonizationem ab ecclesiâ factam, sicut nunc fit de sanctis modernis. Et ideo de tam antiquâ et laudabili religione cum tantâ perseverantiâ superfluum, immo curiosum, et quasi superstitiosum esset quaerere approbationem, vel confirmationem. Sed ut magis bonum desiderium tuum ad litteram impleatur, volo te scire quod multi romani pontífices succesivè decoraverunt ordinem nostrum cartusiensem, multis, et latissimis privilegiis, eum extollendo, laudando, et approbando, quorum originalia sunt in hac domo cartusiae. Sed specialiter d. papa Alexander IV expresse approbavit omnia statuta, et constitutiones nostras, dando plenam potestatem priori cartusiae in cap. gen. ordinandi, gubernandi, regendi, disponendi, statuta faciendi &c. omnia latissimè ponendo de verbo ad verbum in sua approbatione, sive confirmatione totum capitulum 28, secundae partis statutorum nostrorum in quo omnia comprehenduntur. Et haec sufficiatur tibi pro plenitudine quaestionis tuae, licet breviter dicta. 

IV.

Ejusdem R. P. D. Bonifacii responsio ad quaesitum de caeremoniis ordinis cartusiensis in officio divino, maximè in missâ. 

Veniens ad quaestionem de caeremoniis nostris in officio divino, specialiter in missâ; et debes pro evidentia scire tria principaliter. Primum quod homo tenetur laudare Deum, et sibi servire, et eum diligere totâ animâ, totâ mente, et omnibus viribus &c. ut in praeceptis Decalogi. Quia tam corpore sicut instrumento, quàm animâ sicut gubernatore, sicut cum multipliciter offendimus, opportet de utroque sibi servire, ut dicitur in Ps. Benedic anima mea Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Et ex hoc affligimur vigiliis, jejuniis, et aliis austeritatibus in corpore, ut sibi de omnibus sacrificium (con dos ff) faciamus. Secundum, quod ecclesia nostra militans in his quae pertinent ad laudem Dei, et ejus servitium, debet saltem in his se conformare cum ecclesiâ triumphanti, quae sursum est, et imitari sanctos qui in hac vitâ placuerunt Deo. 

Et hoc est quod Dominus dixit Moysi in figura (Exodi 25. cap. in fine.): Inspice, et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. Hoc autem significavit Joannes in Apoc. (Apocalipsis) (17. cap.): Vidi civitatem sanctam Jerusalem, novam, descendentem de coelo à Deo, paratam &c. Et sequitur: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis &c. Tertium debes scire, quod sicut observatio mandatorum Dei est grata et accepta sibi, sic est ritus caeremoniarum. Et in hoc commendatur Abraham in multis repromissionibus (Gen. 26. cap.): Dabo tibi... universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quo obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta, et mandata mea, et caeremonias &c. et Exodi 12. cap.: Obserbabitis caeremonias istas. His autem praesupositis, debes scire, quod de his quae pertinent ad laudem divinam in ecclesiâ triumphali, et earum caeremoniis aliis, revelavit nobis Deus per prophetas, et sanctos suos in scripturis sanctis, quae etiam ipsi sancti in hac vita in gestu corporali observaverunt. Aliquando enim laudabant, et adorabant Deum genuflexo; hoc fecit D. noster Jesus Christus (Lucae 22. cap.), et B. Stephanus ejus ejemplo (Act. 7. in fine.): positis genibus clamavit &c. 

Hoc fecit Paulus apostolus cum suis discipulis Act. 20 cap. in fine, et 22 circa principium; et ad Ephesios 3. cap. dicit: Flecto genua mea ad Patrem &c. Ex iterum: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur (ad Philip. 2. cap.). Et multi alii, tam in novo, quàm in veteri testamento aliquando orabant Deum procumbentes in terrâ ante faciem suam; sic fecit D. N. J. C. (Domino noster Jesu Christi) (Marci 14. cap. ibi): Procidit super terram. Id Josué 7. cap. Judit 4., et 10. cap. in principio. Tobiae (Tobías) 22. cap. in fine: hoc et fecit prius Lucae 5. cap., Joan. Apoc. I. cap. in fine et 4. cap. et in aliis multis locis sacrae scripturae. Aliquando stantes, et hoc modo vidit Stephanus Jesum stantem (Act. 7. cap.), et hoc modo oravit pro se ipso Stephanus, ut in dicto 7. cap. habetur. Et hoc modo vidit Magdalena Jesum stantem (Jo. 20. cap.) et in multis locis stetit Jesus post resurrectionem in medio discipulorum. Et inde in ecclesiâ à die Resurrectionis usque ad festum Trinitatis oramus stantes. Aliquando inclinati, sive incurvati adoraverunt (Exodi 12. cap. et Nehemiae 8. cap. et Genes. 24. cap.): et hoc modo inclinans Magdalena meruit videre angelos (Joan. 20. cap.). Istis ergo modis, et gestibus corporis sancti adoraverunt, et oraverunt Deum. Ordo ergo noster volens se cum sanctis Dei, et cum eorum observantiis et caeremoniis conformare, servat in reverentiâ et adoratione divinâ et divinis officiis, praecipue in oblatione sanctisimi sacrifficii missae, omnes praedictas caeremonias; ut de omni sanctitate participet, et eos in tam laudabilibus actibus imitetur. Et ita debent facere omnes veri christiani, saltem ecclesiastici, et praecipuè religiosi; qui licet à principio, dum vigebat devotio apud eos, ita facerent, tamen apud aliquos, sive ex dissuetudine, sive ex contemptu, sive ex verecundiâ, seu aliter evanuit, et deductum est in oblivionem; et mirantur de nobis, immo irrident, et subsanant, qui perseveranter facimus in laudem Dei quod tenemur, immo timentes illud verbum (Luc. 9. cap. et Mat. 16. cap.): Qui me erubuerit, et meos sermones &c. Nos ergo in ordine nostro ad laudem et gloriam Dei aliquando oramus genu flexo, aliquando procumbentes proni in terram, aliquando inclinati, sive incurvati, aliquando recti, et hoc modo stantes, id est, non innixi, vel apodiati (a), quasi modicum extra sedes capite nudato cantamus; Kyrie eleyson, Gloria in excelsis Deo, Credo in unum Deum, Te Deum laudamus &c. Videtur ergo clarum fundamentum et laudabilia motiva nostrarum caeremoniarum. 

Sed adhuc tibi magis specificè ad aliquas nobiles et insignes caeremonias (supl. explicandas accedo) in magnâ divinâ reverentia apud corda devotorum, et aliquid de Deo sapientium, plenas assignando tibi rationes speciales, ultra praedictas generales. Et primo in ordine nostro quando cantamus post praefationem Sanctus, Sanctus &c., stamus super (b) misericordias incurvati, capite cooperto. 

(a) Apodiati. Apodiare (fulcire, sustinere) in usu est ap. scriptores infimae latinitatis. 

De S. Ivone legitur in Inquisit. pro ejus canonizatione: Sedendo et se apodiando de pectore super libros, et inclinato capite dormiebat. 

(b) Super misericordias. “Miricordias” vocat sellulas, erectis formarum subselliis appositas, quibus stantibus senibus vel infirmis per misericordiam insidere conceditur, dum alii stant. De his statuta ord. carthusiensis: Stent in sedibus suis versâ facie ad altare, donec, ad misericordias... inclinent. Et mox: In festis duodecim lectionum ad misericordias inclinamus.

Hoc ideo, fit, quia ita legimus in gloriâ coelesti angelos, a quibus primò dictum cantum habuimus, eo modo cantare; ut habetur Isaiae 6. cap.; duabus enim alis velabant faciem suam, dicentes Sanctus &c. De quo etiam fit mentio Apoc. 4. cap., ubi animalia habentia senas alas, cantabant Sanctus, et tunc seniores procidebant, et adorabant viventem in saecula saeculorum; et quia nos non habemus alas, velamus facies nostras sicut meliùs possumus, ut laudem angelorum saltem in aliquo imitemur. Et dicto Sanctus, nossurgimus certis temporibus, vel aliis flectimus genua, procumbentes super formas. Et in elevatione corporis Christi deponimus caputiâ, et humiliter genuflexo adoramus Redemptorem nostrum. Et hoc modo post Sanctus faciebant in gloriâ aeternâ viginti quatuor seniores mittentes, id est, deponentes coronas suas ante tronum, ut habetur Apoc. 4. cap. in fine. Ultimò elevatâ hostiâ nos cadimus proni in terrâ in facies nostras adorantes Deum nostrum, quem oculis nostris sub sacramento vidimus. Moyses etiam viso Domino in rubro, abscondit faciem suam, sicut fecit Abraham quando apparuit sibi Dominus Genes. 17. cap. in princ.; ubi viso Domino cecidit pronus in terra. 

Ita fecerunt Moyses, et Aaron viso Domino Num. 16. cap. juxta medium. Sic fecit iterum Abraham Gen. 18. cap. et multi alii sancti in veteri Testamento, quod ommito causâ brevitatis. Isto modo revelatum est B. Joan. in novo testamento fieri per sanctos in gloriâ aeternâ. Ubi dictâ gloriâ cum benedictione * sedenti in trono, viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum (Apoc. 5. cap. in fine). Et istâ consideratione facie velatâ, sive ejus loco, capite cooperto, stamus usque post communionem. Item ex eo, ut in illo intervallo temporis possint quibus datur gratia, cum lacrymis et devotione cogitare et contemplari dominicam passionem, quae per ea, quae tunc aguntur, significatur. Nam aspectus tam activus quam passivus, ut plerumque facere cessare (a: Puto *(borrón; legendum): ut plerumque solet, facit cessare &c.), vel refrigescere fervorem devotionis, et mentem humanam variis cogitationibus agitari. Item ex eo, quia cum habitu lugubri, quantum possumus, quod significatur per capitis velamen, seu cooperturam, debemus de passione D. N. J. C. et de ejus morte cogitare illo tempore quo nobis sub veritate sacramenti representatur. Nam in elevatione hostiae mysticè s¡gnificatur elevatio de sanctissimo corpore Dominico factâ in cruce: et exinde usque ad communionem, ea quae in ipsius complemento passionis acta sunt. Item ex eo, quia illo tempore à sextâ usque ad nonam tunc factae sunt tenebrae in universâ terrâ, ut habetur Lucae 24. cap. et Mat. 20. et Marci 15. cap. Nam expirante Domino, obtenebrata est terra, ut saltem creaturae irracionales, sicut poterant, fateretur illum esse Deum eorum, qui ita turpiter patiebatur, et compateretur sibi: quod nos illa contemplando obtenebramus caput. Unde debes scire, quod omnia quae acta sunt in passione Christi Domini, significantur in sacrifficio missae, sive per verba, sive per signa, sive per cruces, sive per gestus, sicut sub tam brevi mysterii tempore compendiosè fieri potest. Nos etiam confecto sanguine elevamus modicum calicem; et de ista elevatione est ratio litteralis propter periculum altioris elevationis, ne sequatur sacramenti effusio, sicut aliquando aliquibus contigit. Item ut sit uniformitas, ut tam juvenes qui elevare possunt, quam senes praecipuè trementes, qui sine periculo effusionis non possunt elevare, sint in hoc conformes. Et istud idem observatur, vel saltem debent observare aliqui mendicantium, ut audivi à quodam notabili praelato eorum: videlicet, quod non debent elevare calicem nisi usque ad nasum; et ita a multis fieri vidi. Tamen propter conversationem et frequentiam saecularium, ut non sit diversitas, conformant se cum ritu clericorum saecularium, sicut nos facimus extra domos nostras celebrantes inter saeculares, ne scandalicentur in diversitate rituum, non intelligentes secretiora mysteria. Argumentum cap. Deus ext. de vitâ et honestate clericorum. Ratione autem mysticâ fit, ut signifficetur quod nihil amplius est sub hostiâ, quàm sub calice, et è contra, quamvis diversae formae sint panis, et vini. Tamen post consecrationem nihil plus vel minus est sub unâ formâ, quam sub aliâ. Ideo adorato Domino sub unâ specie, non adoratur a viris spiritualibus, nec est necesse quod sub aliâ specie adorent, nisi mentaliter. Praecipue quia species vini etiam per elevationem non potest videri; sed dumtaxat argentum, vel aurum. Idcirco etiam cessamus ab illâ calicis elevatione, quia nec per illam ostendimus in suâ specie sacramentum. Et in hoc conformamur universali et catholicae ecclesiae, quae hodie communicando fideles solum corpus consecratum tribuit, et non sanguinem. Et tamen non possunt ex hoc conqueri christiani, nec conqueruntur, licet sub utraque specie reciperent antiquitùs, ut habetur in decretalibus. Quia sive sub unâ, sive sub duplici specie, nihil amplius, vel minus sumunt. Et fuit mutatum propter aliqua pericula, praecipue effusionis, ut dictum est in elevatione. Et etiam ut crederent firmiter integritatem certam sacramenti sub illius specie; et istae rationes ratificant ritum nostrum. Et iterum istud in nostro ordine observamus ad hoc, ut nobiscum audientes divina, cujuscumque status sint, instruamus, et incitemus nostro exemplo ad devotionem, et fervorem fidei circa tantum sacramentum ad majorem honorem divinum, ita ut viso sacramento perfectè sub specie panis, dum consecratur sanguis non expectantes eum videre, adorent Salvatorem suum proni in terrâ, osculando terram in signum humilitatis, et profundae reverentiae; ut amplius circa divinum honorem agamus, quàm circa príncipes et domnos, quibus flectimus genua. Sic nos facimus, morem sanctorum patrum veteris, et novi Testamenti, ut dictum est, imitantes. Et isti humiles gestus corporis circa reverentiam nostri Redemptoris inducunt multos ad devotionem et compumctionem, plus quàm genuflexiones; et sic vidi fieri frequenter etiam apud saeculares devotos. Item ex eo elevamus etiam hostiam solum, ut significemus totum Christum integriter elevatum affixum in cruce, quod significatur ut diximus, in elevatione hostiae. Et si dicatur quare saenulares non significant istud idem, respondetur quod quilibet habet suas laudabiles observantias, et considerationes, et in hac varietate considerationum amplius viget laus Dei, quia alius sic, et alius sic, ut dicit apostolus, ex quo convenimus in eadem fide, et in reverentiâ unius Dei, et Salvatoris nostri J. C. Ultimò, ex praeditis considerationibus nos cantato semel Agnus Dei, procumbimus iterum proni in terrâ, orantes, et adorantes usque ad surmptionem perfectam sacramenti, et tunc surgimus, et cantamus bis Agnus Dei. Quamvis per superius dicta assignentur efficaces rationes quare in terrâ proni procumbamus, potest etiam alia ratio haberi. Nam dum sacerdos habens sacramentum vitae, idest, verum nostrum Redemptorem, et D. N. J. C. adorat, et orat pro nobis, nos etiam quibus non debent sufficere omnes vires corporis ad eum laudandum, orantes simul, et ipsum adorantes in illo gestu corporis humiliori quo possumus, approbamus, et presentamus simul orationes et desideria nostra Deo, laudantes ipsum, et gratias illi agentes de tanto beneficio, dicentes Amen, ut totum habetur Apoc 5. in fine. Et istis respectibus cantantes Credo in unum Deum, osculantes terram dicimus et homo factus est: recognoscentes descensum nostri Redemptoris ad terram, osculantes eam, quam suis gressibus sacratissimis calcavit, et in qua passus est, et in qua carnem nostram terrenam assumpsit de muliere sanctissimâ, ex terrâ factâ, sicut et nos; et quia in terrâ fudit sanguinem suum, et in eâ sepultus est. Memorantes ergo cum devotione quod Deus factus est homo pro nobis, osculamur terram, quae, eum suscepit, eum humiliter adorantes. Item procumbimus in terram post primum Agnus Dei, sicut et post elevationem sacramenti etiam alio respectu; videlicet, significantes illam sanctissimam transfigurationem Salvatoris in monte Tabor factam coram tribus apostolis, qua visâ ceciderunt in facies suas, non surgentes nisi cessante, vel recedente illius gloriae splendore. Nec nos surgimus nisi consummato tantae gloriae sacramento. Et etiam procumbimus in terram, quasi tenentes, et osculantes per fidem, et adorantes pedes nostri Redemptoris, memorantes quae fecit Magdalena cum aliis mulieribus (Math. ultimo). Et ideo a principio cantamus unum Agnus De¡, ut liberius vacemus adorationi, et devotae orationi. Et sumpto sacramento surgentes ab adoratione, tunc cantamus duo Agnus Dei, dum sacerdos alia perficit, quae ad completionem mysterii pertinent. Item etiam ut significemus quòd non solum in sacramento, quod significat passionem, sed etiam post consummationem sacramenti credentes firmissimè eum regnantem in coelis, tamquam a vero Agno petimus remissionem peccatorum, significante illum Agnum adoratum super montem Sion a centum quadraginta quatuor millibus (Apoc. 14. cap.). Item ut significemus quod divina pietas ad remissionem peccatorum, et ad alia spiritus charismata, non est alligata sub virtute sacramentorum;, quoniam sine quocumque sacramento potest omnia dare, et remittere. Et idcirco hoc credentes, consummato sacramento petimus bis tamquam ab Agno immaculato indulgentiam peccatorum, dicentes bis Agnus Dei, quasi asserentes majorem esse, et fuisse suam potestatem, etiam cessante omni sacramento, quam in virtute cujuslibet sacramenti. Magnificantes (a: Significantes) etiam in cantando primum unum Agnus Dei, et postea duos, quod vivente Christo in carne visibili B. Joan. Baptista, a quod istud verbum Agnus Dei habuimus, semel dixit (Jo. I.); Christo autem ascendente et regnante in coelo, quod significatur consummato sacramento, multi et multis vicibus cantarunt et geminarunt istud dulcissimum verbum Agnus Dei, et dederunt gloriam Deo, et Agno, Apoc. quinto, texto, septimo, terciodecimo, quartodecimo cap., et quasi per totum. Ubi geminatur frequentissimè Agnus, significantes Christum Redemptorem, et Salvatorem nostrum: cui sit gloria, et honor cum Patre, et Spiritu Sancto, in saecula saeculorum. Amen. 

Ordinatio facta per reverendissimum in Christo Patrem dominum Bonifacium, priorem carthusiae, de novitio induendo et introducendo in cellam. 

EX AUTOGRAGR. IN ARCH. CARTHUS. PORTAE COELI. 

Hora qua novitius debet recipi ad ordinis habitum, congregatur conventus in parvo claustro, et novitius jam rasus, et indutus ex toto per aliquem de monachis de habitu quem debet portare in novitiatu, ducitur ad parvum claustrum, ubi prior cucullâ ecclesiastica indutus cum stola, et libro ad adventum novitii intrat primus ecclesiam adnuens novitio ut eum sequatur, et postea monachi antiquiores per ordinem intrantes sedes suas. Et prior ducit novitius ad medium gradus altaris, instruens eum ut genibus ad terram flexis inclinatus faciat orationem. Et prior accedit ad penultimam sedem chori sui. Et tunc cantor chori de choro ubi est cantoria hebdomadaria incipit altâ voce sine alleluia ante vel post, nobis stantibus facie ad alterutrum chorum, nec apodiantibus, hinc vel inde versum: Veni sancte Spiritus, prout est notatum in gradualibus. Et cantato primo verbo, scilicet, Veni, statim procumbimus super formas quousque sit dictum, Sancte Spiritus: et tunc surgentes perficimus versum cantando planè et spatiosè stantes ritu quo incepimus. Quo dicto dicit prior stans rectus ut prius submissâ voce sed intelligibili, nobis inclinantibus super misericordias. v. Confirma hoc Deus. r. Quod operatus &c. v. Dominus vobiscum. r. Et &c. Oremus. Oratio. Actiones nostras quaesumus Domine &c. = Deus qui corda fidelium sancti &c. = Per Dominum.... ejusdem &c. Sub unâ conclusione dicuntur praecedentes duae orationes, et post conclusionem non dicitur Dominus vobiscum &c. nec aliud aliquid, sed responso Amen cantor incipit submissâ voce Psalm. Miserere mei &c. conventu alternatim prosequente. = Et tunc prior accedens ad novitium facit eum surgere de gradu altaris, adnuens e¡ ut sequatur eum. Et praecedente priore cum aspersorio et libro sequitur novitius, postea ceteri per ordinem, praecedentibus antiquioribus. = Et si praedictus psalmus non sufficit usquequo prior et conventus vel major pars sint in cella novitii, post Gloria Patri continuatur Ps. Quam dilecta. Ps. Memento Domine David, si fuerit necessarium. = Ven¡ens autem prior ad cellae ostium, aspergit novitium, et ingressum cellae, et cellam dicens: Pax huic domui. Tenensque manum novitii introducit eum, et ducit ad oratorium, ubi est genibus flexis. = Finito verò psalmo vel psalmis cum Gl. Patri sequitur Kyrie, Christe, Kyrie, Pater noster, et Ave María. v. Et ne nos. v. Salvum fac. v. Mitte ei, Domine. v. Esto ei, Domine. v. Nichil proficiat. v. Domine, exaudi. v. Domine Deus virtutum. v. Dominus vobiscum. Oremus. Sub una conclusione dicuntur istae tres orationes. Prima Deus qui justificas impium et non vis &c. Secunda Pretende Domine. Tertia Exaudi nos Domine sancte Pater omnipotens &c. Per omnia saecula. Et responso Amen, nichil ultra dicitur. = Sed prior vertens se ad novitium nominando eum (a), qui nihil respondet, dicit, Domine talis, injungo vobis cellae et aliorum quae ad nostri ordinis pertinent observantiam, et exercitium in remissionem peccatorum. Et tunc vocans unum de monachis senioribus, non aetate sed moribus, aptitudine, discretione, et honestate, secundum verbum Domini dictum Moysi, Numer. XI. cap. Congrega LXX viros &c. Quod non intelligitur de aetate, aliàs quilibet cognovisset qui erant senes, et melius fuisset Susannam committere Danieli juvenculo, quam duobus presbyteris senioribus. = Dicit prior: (b) Domine talis, visitabitis istum novitium horis congruis, instruendo eum in divinis officiis ac ceteris observantiis ordinis. = Quo finito prior deponit ibidem cucullam et stolam, recipiens eas conrerius, vel vicarius, vel antiquior. = Et consuevit dicere, benedicite, et possunt loqui de bonis modicum, et sic quilibet vadit ad cellam suam. = Et s¡ plures simul recipiuntur, sicut ego (c) in carthusiâ recepi quinque simul eadem horâ, eodem modo sic eundo ad quemlibet, primò ad cellam illius qui ponetur in primo loco, et alii recipiendi etiam ibunt simul. 

Et inde itur continuando, vel iterando dictos psalmos ad cellam secundi, et idem de alio vel aliis sequentibus. Sed ille qui jam est incellatus, pro tunc non vadit ad alios, sed remanet in cellâ. 

(a) Nominat eum. 

(b) Nominat eum. 

(c) Bonifacius prior carthusiae. 

De aegrotis visitandis, et defunctorum sepulturâ juxta ritum FF. carthusiensium, auctore, ut creditur, V. D. Bonifacio Ferrer. 

EX ARCH. CARTHUS. PORTAE COELI. 

Ordo ad visitandum aegrotum. 

Cum aegrotus frater morti appropinquare putabitur, congregetur conventus ad visitandum et inungendum eum. Omnibusque necessariis preparatis, praecedunt qui portant ignem, crucem, aquam benedictam, scilicet, sacrista, diaconus, procurator vel vicarius. Sequitur sacerdos indutus cucullâ ecclesiasticâ cum stolâ, et portans librum ordinis, nisi sit corpus Domini portaturus: tunc enim portatur ab alio; deinde sequuntur antiquiores, et ceteri per ordinem, et in eundo dicitur: Miserere mei, Deus. Porro si infirmus eâ die non communicavit, portat sacerdos corpus Domini, et calicem habeat ad eum communicandum. Aportatur etiam vinum et aqua, et praeparatur cinis benedicendus. 

Et intrans domum, dicat sacerdos aspergens aquam sanctam: Pax huic domui, et omnibus &c. R. Amen. Tunc dicit infirmus: Confiteor, si scit. Si non, maternâ linguâ generaliter confitetur.... conventus congregetur privatâ confessione. Sed et tunch si quid ad memoriam reduxerit, privatim confiteri poterit. Post confessionem dicit sacerdos: Misereatur tui omnipotens &c. et absolvit eum. Et post absolutionem dicat sacerdos: Salvum fac &c. R. Deus meus &c. Esto ei &c. R. A facie &c. Nihil proficiat &c. R. Et filius &c. Dominus vobiscum. Oremus. Oratio. Haec et sequentes orationes dicuntur sub una conclusione. Deus qui famulo tuo Ezechiae ter quinos annos ad vitam donasti; ita et hunc famulum tuum a lecto aegritudinis suae potentia tua erigat ad salutem. Oratio, Deus, qui beatum apostol. tuum Jacobum loquutus es dicens: Infirmatur quis &c. = Qui vivis...ejusdem &c. Deinde dicitur Ps. Domine ne in furore &c. primus. Post cujus finem ungitur ejus visus, et dicitur: Per istam unctionem (pone unctiomem). per visum. Et ita post singulorum VII psalmorum finem repetitur haec eadem oratio ad singula quibus inungitur loca, idest, ad auditum, ad odoratum, ad gustum, sive loquelam, ad tactum, sive ad manus, ad incessum pedum, ad ardorem libidinis, idest, ad renes. Et ad singulas inunctiones fit tersio cum stupâ, postea iterum tergitur os ejus mapâ, sacerdosque digitos tergit et abluit, et ab omnibus tanquam profecturus piè osculat +. Dicit infirmus Credo in Deum, vel instruitur ut fidem ecclesiae catholicae maternâ linguâ confiteatur. Et hortatur ut veniam petat, et in se peccantibus de corde puro dimittat. Quo facto communicat, cantantibus qui assunt communionem: Hoc corpus, quod pro vobis tradetur: hic calix novi testamenti est in meo sanguine, dicit Dominus: hoc facite quotiescumque sumitis, in meam commemorationem. Post haec dicuntur orationes istae sub una conclusione: Dominus vobiscum. Oremus. Oratio. Respice Domine, famulum tuum in infirmitate sui corporis laborantem, et animam refove &c. Oratio. Deus qui facturae tuae pio semper dominaris affectu, inclina &c. Oratio. Deus qui humano generi et salutis remedium, et vitae aeternae munera contulisti, conserva &c. Per Dominum. 

Sequitur benedictio cineris, cui infirmus superponendus est. Oratio. Deus indulgentiae, pietatis, et misericordiae, qui ninivitis cinere et cilicio indutis, et misericordiam tuam clamantibus subvenisti: exaudi nos propitius, et hanc creaturam cineris, qua peccatores indulgentiam tuae sanctae misericordiae implorantes utuntur, benedi + cere dignare, et sanctificationis tuae gratiam super eum infunde: ut quicumque pulveris hujus conclusione aspersus fuerit, indulgentiam, et remissionem omnium peccatorum a te, piè, omnipotens Deus, mereatur accipere. Per Dominum. Et aspergit cinerem aquâ sanctâ. = H¡s peractis, aqua benedicta in aliquo vase ibi remaneat. Sacerdos vero et conventus revertuntur eo ordine quo venerunt. 

De appropinquante ad mortem. 

Cumque jam mori putabitur ab hiis qui ei serviunt, signo dato, postpositâ omni occasione occurrunt cuncti, nisi tunc in ecclesiam divinum contigerit celebrari officium. Tunc enim prior, vel cui ipse iniunxerit habens cucullam ecclesiasticam et stolam cum duobus aut tribus ad morientem festinat. Depositoque eo super benedictum cinerem (a) laetaniam pro ut res patitur longam, vel brevem faciunt, sacerdote cum cucullâ ecclesiasticâ et stolâ illam inchoante. Dicitur laetania sanctorum. Et in fine: Pater noster. Salvum fac &c. 

Esto ei &c. Nichil proficiat &c. Dominus vobiscum. Oremus. Misericordiam tuam, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, pietatis affectu rogare pro aliis cogimur, et qui pro nostris supplicare peccatis nequaquam sufficimus, tamen de tua confisi &c. Per Dominum. 

(a) Sufficit lectum in quo jacet modico cinere respergi secundum ordinationem capituli generalis ann¡ M.CCCCXXII. factam. (1422) 


Quid fienium quando tardat mori. 

Quo mori tardanti, qu¡ circa eum cum licentiâ remanserint, legant passiones. Quo defuncto, signo postis iterum congregantur omnes, nisi tunc divinum officium in ecclesiâ celebretur: quia tunc, ut supradictum est, prior, vel is cu¡ injunxerit, portans secum stolam cum cucullâ ecclesiasticâ, cum duobus aut tribus ad mortuum festinat, et statim a praesentibus dicantur V psalmi. Verba mea, Domine, ne in furore. Dilexi. Credidi propter. De profundis. Pater noster. Ave María. A porta inferi. Dominus vobiscum. Oremus. Deus cui proprium est misereri semper et parcere, propitiare animae famuli, et sacerdotis tui (si sacerdos fuerit) et omnia &c. per Dominum. Ex inde agenda plenaria cum laudibus et vesperis. Post hanc psalterium. Interea abluitur defunctus, et induitur monachus cilicio, et tunicâ, cucullâ, caligis et pedulibus. Laicus tunicâ, et capucio, caligis et pedulibus (a).

(a) Et pedulibus. Pedulia, pedules, tibialia, pedum indumenta. Gregor. Turon. (de vitis Patr. cap. VIII.) Denso cucullo, aptatus pedulis pedes aperuit. Guigo (Vit. S. Hugon. n. 30.) Mandare curavit, ut de caligis pedules abscinderet. 

Inde imponitur féretro. Parato igitur corpore et fossâ apertâ, si defunctus est monachus, prior indutus cucullâ ecclesiasticâ, et stolâ, praecedentibus qui portant crucem, ignem, aquam sanctam et turibulum, et conventus subsequens veniunt ad cellam ubi est corpus, et de bonâ consuetudine, eundo, et redeundo conventus dicit submissa voce Miserere mei &c. quibus cellam ingressis aspergitur corpus, aquâ sanctâ, a sacerdote, a quo etiam turificatur crux ter, et corpus, scilicet faciendo signum magne + cum turibulo super corpus: qui modus turificandi servatur in sequentibus quotiens turificatur corpus, vel fossa. Et intermissâ psalmodiâ, dicit sacerdos preces et orationes sequentes cum cucullâ ecclesiasticâ et stolâ, altâ voce: Pater noster &c. ut infra. Et ne nos. In memoria &c. prout est infra punctuatum, nichil mutando. Cum vero laicus defunctus apportatur, superius ponitur ante portas ecclesiae, et praesente conventu prior indutus cucullâ ecclesiasticâ cum stolâ exit ad eum, et aspergit et turificat ut supra, et incipit altâ voce: Pater noster. Et ne nos &c. et subdit per dictas preces et orationem v. In memoria. v. Ne tradas. v. Ne intres. Dominus vobiscum. Oremus. Oratio. Deus cui omnia vivunt, et cui non pereunt moriendo corpora nostra, sed mutantur in melius &c. Per Dominum. = Hiis expletis cum psalmodiâ submissâ, ut dictum est supra, fertur in ecclesiam, praecedentibus qui portant aquam sanctam, ignem, crucem, turibulum, et sacerdote, et conventu. Cum autem est corpus ad introitum ecclesiae, cantor incipit altâ voce R. Ccredo quod &c. Interim collocatur crux ad caput, et unicum lumen. R. cum v. et repetitione finita cantantur Kyrie eleison, Christe, Kyrie, et incipit sacerdos altâ voce: Pater noster, et aspergi corpus et turificat crucem et corpus, et dubdit: Et ne nos &c. A porta. Nichil proficiat. Ne intres. Dominus vobiscum. Oremus. Oratio. Suscipe Domine animam famuli tui, quam de ergastulo hujus saeculi vocare &c. Per Dominum.

Posito autem in ecclesiâ defuncto, repetitur psalmodia ubi fuerit intermissa; et hoc omnino procuratur, ut duo ad minus psalteria dicantur, unum in ecclesiâ, alterum in cellis cum veniis. Si vero de eo quod in ecclesia dicendum est, restiterit aliquid, redditur in cellis. Nam si tempus permittit, eadem die, non tamen nisi prius pro eo missâ cantatâ, sepelitur: sin autem, servatur in crastinum, noctemque ipsam Monachi cum laicis et pro ipsius numero, et pro ipsius quantitate dividunt circa corpus, psalterium frequentantes (a). In crastino autem, missâ cunctis cantatâ praesentibus, sepelitur hoc modo. Stat chorus juxta corpus, et sacerdos indutus albâ cum stolâ, et manipulo a dextris contra medium feretri, et incipit alta voce: Pater noster. Et aspergit corpus, et turificat crucem, et corpus, et subdit: Et ne nos. = A porta. = Dominus vobiscum. Oremus. Oratio. Deus vitae dator, et humanorum corporum reparator, qui te a peccatoribus exorari voluisti, exaudi &c. Per Dominum. R. Credo quod &c. Kyrie eleison. Pater noster. Aspergit, et turificat. Et ne nos. = Ne intres. = Dominus vobiscum. Oremus. Oratio. Deus qui animarum amator es, animam famuli tui, quam cum in corpore maneret, vera tenuit fides &c. Per Dominum. * Ne abscondas &c. Kyrie eleison. Pater noster. Aspergit, et turificat. Et ne nos. Ne tradas. Dominus vobiscum. Oremus. Oratio. Non intres in judicium cum servo tuo, Domine &c. Kyrie eleison. Pater noster. Aspergit et turificat. Oratio. Fac, quaesumus Domine, hanc cum servo tuo misericordiam &c. Tunc portatur ad tumulum cum psalmis infrascriptis. Et praecedunt qui portant aquam sanctam, ignem, crucem, quae in quadragesimâ cooperta fertur et portatur a novitio, turibulum a procuratore, cetera a laicis deferuntur; post hos sacerdos: sequuntur antiquiores, deinde qui portant corpus, et post illos laici fratres, et donati (b). 

(a) Capitulum tamen generale dispensavit ut sine missa possit sepeliri, si de ejus reservatione periculum immineret. 

(b) Donati dicti laici conversi, qui sese et bona sua monasteriis offerebant; vel, ut habent statuta ord. cartus. ann. 1368 (part. III. cap. III. §. 4.) qui ordini se et sua dederunt, et nobiscum resident continuè. Conversos omnes donatos usitato vocabulo nuncupatos fuisse; auctor est Trithemius (lib. I. epist, 75.) In quibusdam monasteriis oblati, in aliis coadjutores audiunt.  

Ps. In exitu. Miserere. Confitemini. Quemadmodum. Memento. Domine probasti. Inclina. Laudate Dominum de coelis. Benedictus Dominus Israel. Magnificat. Isti psalmi incoepti in ecclesiâ, continuantur alternatim per conventum semper submissâ voce eundo ad sepulturam; et in sepulturâ stantibus monachis unoquoque in choro suo, hinc inde versus sepulturam, modicum segregatis a sepultura, ne mutuo se perturbent. Cùm ventum est ad sepulchrum, qui crucem tenet stat ad caput sepulchri, et qui portat aquam et turibulum juxta sacerdotem, et submissâ voce incipit sacerdos. Pater noster. Et ne nos. 

A porta. Dominus vobiscum. Oratio. Tibi Domine commendamus animam famuli tui, ut defunctus saeculo tibi &c. Per Dominum. Tunc benedicit fossam sic: Dominus vobiscum. Oremus. Deus qui fundasti terram, formasti coelos, qui omnia sidera statuta fixisti, qui captum laqueo &c. Per eumdem... ejusdem. Post haec aspergit aquâ sanctâ fossam, turificat crucem et fossam. Deinde ponitur in eâ corpus, et sacerdos primus ponit terram, et dum operitur dicit sacerdos orationes istas, ceteris praedictos psalmos canentibus Dominus vobiscum. Oratio. Obsecramus misericordiam tuam, omnipotens aeterne Deus, qui hominem ad imaginem tuam creare dignatus es: ut spiritum &c. Per Dominum. Oratio. Deus, apud quem mortuorum spiritus vivunt, et in quo electorum animae, deposito carnis onere, plena &c. Per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Oratio. Te, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, supplices exoramus pro spiritu famuli tui, quem ab erroribus &c. Per eum qui venturus est &c. ut supra. Oratio. = Oremus, fratres charisssimi, pro spiritu chari nostri, quem Dominus de laqueis &c. Qui vivit. Oremus. Deus, qui justis supplicationibus semper presto es, quia pía vota dignaris intueri &c. Per Dominum. Oratio. Debitum humani corporis sepeliendi officium fidelium more complentes &c. Per Dominum. Oratio. Temeritatis quidem est, Domine, ut homo hominem, mortalis mortalem, cinis cinerem tibi Deo et Domino nostro audeat commendare; sed qui aterra suscipit terram, et pulvis convertitur in pulverem &c. Per Dominum, Oratio. Omnipotentis Dei misericordiam deprecamur, cujus judicio, aut nascimur, aut finimus, ut spiritum fratris nostri quem Domini pietas &c. Per Dominum. Oratio. Inclina Domine aurem tuam ad preces nostras quibus &c. Per Dominum. Quibus pariter et psalmis expletis incipit sacerdos altâ voce Pater noster. 

Et aspergit tumulum, turificat crucem et tumulum: sequitur Et ne nos. Dominus vobiscum. Oremus iste: Tibi Domine commendamus: require ante benedictionem sepulchri. Alia oratio. Deus, cujus miseratione animae fidelium requiescunt; famulis et famulabus tuis omnibus, hic et ubique &c. Per eumdem. Et quilibet habet suam conclusionem. Quibus finitis et R. ad quamlibet Amen tenente sacerdote aspersorio, et ciminterium aspergente, hoc ipso ordine quo venimus, redimus. Deinde a sepulchro redeunt cantantes: Misesere mei Deus &c. et etiam De profundis, si opus fuerit. Quo in ecclesiâ finito, dicat sacerdos stans ad lectorium in voce qua dictum est, Miserere, nobis inclinantibus ad... Requiem aeternam. Pater noster in silentio. Et ne nos. A porta inferi. Dominus vobiscum. Oremus. Et in ecclesiâ totum completur officium, et dicatur haec Oratio Fidelium Deus omnium conditor &c. Qui vivis. Requiescant in pace. Amen. 

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...