XX.
Carta del cardenal Quiroga a Gregorio XIII, la cual envió junto con el libro tercero de concilios (a: Sacada del mismo original.). (V. pág. 185).
Sanctissimo domino nostro Gregorio XIII. Pont. Max. Gaspar de Quiroga, S. R. E. cardinalis, arch. Tolet., post humillima pedum oscula. S. P. D.
Cùm ad Gratiani editionem, quam V. S. emendatissimam parari iubet, utile iudicasset ut conciliorum Hispaniensium loca, quae ab illo citantur, cum ipsis fontibus, id est gotthicis conciliorum libris, quin in Hispaniam sunt; conferrentur, eius rei curam mihi V. B. benignissime iniunxit. Itaque statim diligentem operam dedi, ut nostratia concilia, quae typis mandata feruntur, ex vetustis codicibus monasterii S. Laurentii regii emendarentur, earumque collationum librum ad V. S. missi, additis etiam quinque posterioribus conciliis Toletanis, et uno Emeritensi, quae tametsi à Gratiano citantur, in vulgus tamen hactenus minime prodierunt. Cum vero praeterea alia concilia Hispaniensia, et praesertim Toletana apud nos esse affirmasem, illaque a V. S denuo postulari intelligerem, altero libro concilia viginti nondum edita, quae partim sub gotthis, partim post gotthos, sed olim tamen apud nos habita fuerant, describenda, et ad V. S. perferenda curavi. Utrumque opus fuisse V. B. gratum de ipsius humanitate et clementiam facile spero. Neque vero inutile puto fore ad eam Gratiani editionem, cum viderim V. S. denuo mihi imperasse, ut eodem modo externa concilia, hoc est, Graeca, Africana, et Gallicana cum iisdem libris conferrentur, quo emendatiora prodirent testimonia quae a Gratiano ex omnibus conciliis petuntur. Id ego, ut debui, praestiti diligenter, usus in primis opera Joannis Bapt. Perezii ministri mei, qui in superioribus emendationibus, ut puto, laudabiliter versatus, horum librorum veterum magnum usum habet. V. obsecro S. ut hunc tertium libellum benigne accipiat, et non tam muneris, quam animi observantiaeque erga se meae magnitudinem metiri dignetur.
D. O. Max. B. V. magnis Ecclesiae Catholicae utilitatibus doctissime servet incolumem. Toleti die XXVI. Octobris MDLXXX.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.