dissabte, 4 de juny del 2022

Tomo 3, apéndice 11, carta, Sancho, arzobispo de Toledo, obispo de Segorbe Pedro Garcés

XI. 

Carta de D. Sancho, arzobispo electo de Toledo, al obispo de Segorbe D. Fr. Pedro Garcés, sobre ciertas quejas que contra él tenía el cabildo de su Iglesia (V. pág. 56) (a: Copia del original que existe en el archivo de la catedral de Segorbe.). 

Venerabili in Christo patri, et amico charissimo P. Dei gratia segobricen. episcopo, Sanctius divina Providentia toletan. sedis electus, Hispaniarum primas, et domini regis cancellarius, salutem et sinceram in Domino karitatem. Quaerelas decani et thesaurarii, et Joannis de Orihuela, et Egidii Roderici canonicorum segorbicen. recepimus, in quibus intelleximus, quod decanum et thesaurarium, et Joannem de Orihuela privastis quibusdam portionibus praestimonialibus, quas sibi praedecessores vestri, et vos gratuito contulerunt: et in pace ipsi diutinè possederunt, et hujus privationis causam procurator vester in nostram praesentiam allegavit, videlicet, paupertatem ecclesiarum, in quibus non possunt vivere servitores. Nos vero aequitate pensatam, et antiquitate consideratam eorumdem, quam in servitio ecclesiae expenderunt, volumus et mandamus quod dictis decano et thesaurario, et Joanni portiones suas restituatis: nec eosdem super hiis ulterius molestetis: et Egidium Roderici cum decano et thesaurario ad vestram gratiam admitatis: indecens enim, et inhonestum decernimus, quod majora vestrae ecclesiae membra incurrant vestram iracundiam, et offensam; ne inter praelatum, et subditos, et inter dominum, et vasallos, et inter caput et membra dissensionis materia amplietur. Molestationes vero quas eis noviter infertis, quas est indecens enarrare, videlicet quod cives non eant ad ecclesiam cathedralem pro benedictionibus recipiendis, et pro sepulturis ibidem eligendis, quod est manifeste contra jus, revocantes, volumus, et mandamus, quod in istis et in aliis molestationibus noviter adinuentis, vestrum molestare capitulum desistatis, non enim est addenda afflictis afflictio, cum satis sint suam continuam paupertate. Et licet procurator vester multa proposuerit, et allegaverit contra appellationes, quas ipsi interposuerunt; tamen eas legitimas reputantes de consilio peritorum, volumus quod inter vos, et ipsos pax et caritativa concordia reformetur. Praeterea noveritis quod quodam compromissum ostenderunt nobis, in quo vos et ipsi subjecistis vos jurisdictioni, et arbitrio conchen. episcopi et archid. epten., et magistri Joannis, Dominici Burgeñ. canonici; quod in nostram lectum praesentiam, equum et justum judicantes, volumus et decernimus vos tenere; eo quod per ipsum inter vos, et vestrum capitulum dissensionis materia amputatur. Quod si servare nolueritis, quod non credimus, noveritis nos dedisse nostris litteris in mandatis thesaurario toletan., quod ad id servandum per censuram ecclesiasticam vos compellat. 

Dat. Vallissoleti (Valladolid, vallisoletano), de mandato domini electi. Magistro Laurencio thesaurario segobien. et canonico toletan.... computata XII die marcii, era millesima ducentessima nonagesima sexta (ann. 1258), Martinus Stephani scripsit. 


Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...