dilluns, 23 de gener del 2023

XXXVIII. Constitutio edita per venerabilem patrem in Christo Dominum Geraldum de Andirano

XXXVIII. 

Constitutio edita per venerabilem patrem in Christo Dominum Geraldum de Andirano Dei gratia Episcopum Illerdensem in Sede synodum celebrantem. (Vid. pág. 152.) 

Quia nonnulli ecclesiarum rectores, necnon et alii tam beneficiati quam non beneficiati clerici nostras ac officialis nostri excommunicationis, interdicti, suspensionis sententias in se aut eorum ecclesias legitime promulgatas et miserabiliter violare et contempnunt inmiscendo se divinis etc. in locis interdictis temere sicut prius; idcirco nos Geraldus miseratione divina Illerdensis Episcopus in Sede nostra Illerdensi synodum celebrantes tantae praesumptionis audatiam nolentes relinquere impunitam, cum sit in despectu clavium et lesione ecclesiasticae disciplinae, de fratrum nostrorum consilio sanctaque aprobante synodo statuhimus ut rectores et alii beneficiati qui in hoc genus criminis inciderint diabulo suadente ipso jure suis ecclesiis et beneficiis sint privati, et aliis libere conferatur qui velint et valeant humiliter obedire. Qui vero ecclesiastica beneficia non obtinent, nullum in posterum beneficium ecclesiasticum assequantur, cum sint irrigulares, inhabiles et indigni, donec sit cum eis per Sedem Apostolicam misericorditer dispensatum, et de tanto contemptu Illerdensi ecclesiae satisfactum. Qui autem eos scienter receperit, postquam hoc fuerit sibi notum, poene subjaceat supra dictae. Datum Ilerdae II. nonas marcii anno Domini M.CC.XC. quarto.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...