dijous, 26 de gener del 2023

VI. Constitutiones per dominum Raymundum, Ilerdensem Episcopum editae in sinodo in sua cathedrali ecclesia celebrata, an. MCCCXXV. (1325)

VI.

Constitutiones per dominum Raymundum, Ilerdensem Episcopum editae in sinodo in sua cathedrali ecclesia celebrata, an. MCCCXXV. (1325) (Vid. pág. 6.) 

Confirmat constitutiones predecessorum suorum.

Anno Domini millessimo CCC.XXV. die veneris quae fuit pridie kalendas junii, nos Raymundus miseracione divina Ilerdensis Episcopus in nostra cathedrali ecclesia sanctam synodum celebrantes predecessorum nostrorum vestigiis inherentes constitutiones factas per predecessores nostros concedimus, approbamus et irrevocabiliter per omnia confirmamus.

Quod Rectores in latino et in vulgari habeant precepta Decálogi et Sacramenta ecclesiae, virtutes et vitia que parrochianis exponant.

Verum quia notitia catholicae fidei cuylibet ortodoxo est necessaria ad salutem et eius ignorantia periculosa quam plurimum et nociva, statuhimus ut quilibet Rector parrochialis ecclesiae in scriptis habeat in latina et vulgari lingua articulos fidei, precepta Decalogi, Sacramenta ecclesiae ac vitiorum species et virtutum et quater in anno ipsa populo sibi comisso publicet vel faciat publicari, videlicet in festivitatibus Nativitatis Domini, Resurrectionis, Pentecostes et Asumptionis Virginis gloriosae et in diebus dominicis Quadragessimae.

Quod si Rectores, Vicarii vel eorum locatenentes negligentes fuerint in predictis, per nos tanquam trangressores preceptorum majorum acriter punientur.

Excomunicati sunt qui falsum ferunt testimonium et qui eos ad hoc inducunt. 

Causarum et litium dispendiosa protractio, quae plerumque per falsorum testium dicta nequiter procreatur poenarum est adjectione cohibenda. Ideoque statuhymus ut falsi testes mediatores et alii eos inducentes ad falsa testimonia perhybenda ipso facto sententiam excomunicationis incurrant a qua, nisi postquam eis satisfecerint quibus dampna per depositiones et inductiones huiusmodi illata fuerint, nullatenus absolvatur. Presentem vero constitutionem Abbates, Priores, Rectores Vicarii et earum locatenentes in suis ecclesiis in festivitatibus solempnibus publicent vel publicari faciant, cum major ibi aderit populi multitudo.

Decimae vel primitiae non retineantur per aliquem, licet illi ad quos pertinent aliquid debeant ei: contra faciens excomunicationem incurrit.

Animarum periculis et malignantium fraudibus occurrere cupientes hanc constitutionem sanccimus, ne aliquis Abbas, Prior, Rector, Vicarius aut beneficiatus cuiusvis ecclesiae aut alius quicquam clericus aut laycus nostrarum civitatis vel diocesis decimas aut primitias ecclesiis vel personis ecclesiasticis debitas scienter de propriis possesionibus retineant aut de alienis per alium seu alios retineri faciant vel procurent pretextu debitorum quae eis vel aliquibus aliis debeantur per aliquem vel aliquos ad quem vel quos in solidum aut comuniter vel divisim pertineant decimae vel primiciae antedictae aut alia quavis accione vel quaesito colore. Qui vero secus presumpserit, excomunicationis sententiae se noverit subjacere, a qua viventes nisi prius illis quibus per hoc dampnatum fuerit satisfecerint prout patiuntur facultates eorum, nullatenus absolvantur, nec etiam in mortis articulo constituti nisi ut premititur satisfecerint, vel de satisfaciendo eisdem suficienter prestiterint cautionem: poenis aliis contra tales qui fures seu raptores sunt censendi jam statutis in suo robore nichilominus permansuris.

Quod Rectores in ecclesiis suis publicent capitulum unicum De consanguinitate et affinitate in ecclesia et in majoribus festivitatibus.

Cum juxta statutum generalis concilii eos qui in gradibus consanguinitatis vel affinitatis constitutione canonica interdictis matrimonium seu nuptias contrahunt, excomunicationis sententiae non sit dubium subjacere, statuhymus et in virtute obedientiae precipiendo mandamus universis et singulis Rectoribus et Vicariis ecclesiarum nostrarum civitatis et diocesis et eorum locatenentibus ut ipsi in suis ecclesiis parrochialibus in quatuor anni festis precipuis et in diebus dominicis Quadragessimae dictam generalis concilii constitutionem publicent aut faciant publicari. 

Quod Rectores publicent in suis ecclesiis capitulum Omnis utriusque sexus, De penitent. et remission.

Poenitentiae Sacramentum quod omni fideli postquam ad annos discretionis pervenerit est necessarium ad salutem, a nullo est aliqualiter negligendum. Ideoque universis Rectoribus et Vicariis ecclesiarum sub poena excomunicationis praecipiendo mandamus ut constitutiones generalis concilii quae incipit Omnis utriusque sexus maxime quod ad poenas non confitentium aut non comunicantium quae sunt in viventes ab ingressu ecclesiae arceantur, et morientes careant ecclesiastica sepultura, singulis diebus dominicis a Septuagessima saltem usque ad Pascha in suis ecclesiis publicent vel faciant publicari.

Rectores publicent in ecclesiis capitulum Cum infirmitas De penitent. et remission. 

Cum infirmitas corporalis nonnumquam ex peccato proveniat, et propterea provide fuerit in generali concilio statutum ut medici corporum cum eos ad infirmos vocari contingerit, ipsos infirmos ante omnia moneant et inducant ut medicos advocent animarum, ut postquam fuerit infirmo de spirituali salute provisum, ad corporale remedium medicinae salubrius procedatur, cum causa cessante cesset effectus inibitumque fuerit medicis antedictis ne pro corporali salute aliquid aegris suadeant quod in animarum periculum convertatur ad haec sancta constitutio in civitate et diocesi Ilerdensi hactenus negligenter fuerit observata; ideo universis Rectoribus et Vicariis ecclesiarum dictarum civitatis et diocesis districte in virtute sanctae obedientiae praecipimus et mandamus quatinus in quatuor festivitatibus, videlicet Nativitatis Domini, Paschae, Pentecostes et Assumptionis Virginis gloriosae ac singulis diebus dominicis Quadragessimae annis singulis populo eis comisso prefatam constitutionem publicent, ac ipsos medicos ad eius observationem efficaciter moneant et inducant, eos quidem medicos qui constitutionis jam dictae post dictam publicationem fuerint trangressores ab ingressu ecclesiae arcendo juxta constitutionem predictam.

Quando talia generalis imponitur seu taxatur, sufficit vocare Rectores qui presentes sunt in civitate Ilerdensi.

Cum a tempore quando Romana curia fuit partibus istis propinqua, plures nuncii Domini Papae, cursores, domicelli et Legati quibus per Prelatos, Rectores et clericos et ecclesiasticas personas habet necessario provideri, frequentaverint frequentius et frequenter transitum facere per civitatem et diocesim Ilerdensem quam consueverint temporibus retroactis quodque pro eo quia expensae dictarum provisionum ad magnas quantitates aliquotiens non ascendunt, contigit quod nec synodus convocatur, nec Rectores citantur ad taxandum personas ecclesiasticas in predictis, set taxantur in absentia illo pretextu, videlicet ne pro modo ut predictum idem Rectores vexentur laboribus et expensis, quia cum quod omnes tangit ab omnibus debet approbari, considerando quod non multum laboriosum aut suspectuosum erit Rectoribus in dictam civitatem residentiam facientibus, si ad talia pro aliis Rectoribus diocesis evocentur. Ideo sancta instante synodo statuhymus quod quandocumque et quotienscumque pro talibus expensis vel aliis similibus causis ipsis Rectoribus pretermissa convocatione synodi seu dictorum Rectorum subsidium imponi habeat seu taxari, vocentur Rectores ecclesiarum civitatis vel diocesis qui tunch presentes fuerint in civitate predicta, qui compoto expensarum impositioni ac taxationi dicti subsidii loco dictorum Rectorum et aliorum beneficiorum absentium valeant interesse. Quibus siquidem convocatis, sive affuerint sive non, ceteri Rectores et beneficiati diocesis pro eo quod vocati non fuerint, non valeant conquaeri, aut se subtrahere a solutione eius in quo taxati fuerint per Episcopum et Capitulum in predictis.

Constitutiones synodales.

Quod nullus missas quas injungit celebret. Clericus obligans ornamenta ecclesiae et spetialiter calices est excomunicatus. Clericus si irato animo cultellum abstraxerit, solvat quinquaginta solid. Nullus clericus vadat sine lumine post campanam per civitatem vel villam, alias solvet V. solidos. 

Si aliquis mutuaverit clerico ludenti ad taxillos non potest repetere, et clericus solvat X. solidos; et si lusit in ecclesia vel ciminterio solvat XX. solidos. Quod cartelli non recipiant sine sigillo Episcopi. Quod exequutores testamentorum negligentes exequi infra annum, sunt ab ingressu ecclesiae suspensi. Sortilegi et recurrentes ad eos et blasffemantes publice nomen Christi vel Beatae Mariae sunt excomunicati. Portionarii et alii beneficiati tenentur interesse horis diurnis pariter et nocturnis. Non obstante quod institutores non fecerint mentionem. Clericus retinens decimas vel primitias de possesionibus propriis vel procurans alienis provide retinere est excomunicationis sententia innodatus. Ponere Vicarium sine licentia Episcopi et ipse positus solvent XX. solidos. Permittentes extraneum clericum celebrare sine litteris Episcopi, nisi causa devotionis secrete, solvat X. solidos. Nullus beneficiatus celebret trentenarium sine licentia Episcopi, alias solvat XXX. solidos. Quod Rectores habitent in domibus ecclesiarum suarum, et eas reficiant, alias nisi moniti et coet. sunt suspensi a beneficiis. Quod Rectores successores non tenentur ad solvendum debita predecessorum nisi Episcopus firmaverit, et publicetur ter in anno. Quod flectuentes genua et dicentes ter Ave Maria in pulsatione campanae crespusculi, habeant XL. dies indulgentiae. Quod associans Corpus Christi sine brandone XX. dies, cum brandone vero XL. dies habeant indulgentiae. Quod dicatur Ave Maria, antequam horae B. Mariae incipiantur Quod Pater noster dicatur sub silentio, antequam horae majores incipiantur. Quod pulsetur campana ad elevationem Corporis Christi, et flectentes genua et dicentes Pater noster et Ave Maria habeant XL. dies indulgentiae. Quod clericus in sacris et beneficiatus quaestor in quacumque quaestoria est excomunicatus, et beneficiatus suspensus a beneficio. Quod clericus beneficiatus recipiens mutuo ultra quinquaginta solidos, obligans bona ecclesiae, mutuans et fidejussores parrochiani sunt excomunicati.

Constitutiones parrochiales. 

Quod parrochiales ecclesiae non attribuentur laycis. Quod occupans vel retinens aliquid de bonis clerici defuncti, nisi requisitus restituerit, est excomunicatus, et est etiam sinodalis scilicet Domini Poncii. Quod mulieres Christianae morantes cum Judeis sunt excomunicatae, et debent publicari quolibet anno ubi Judei morantur. Quod festum Beatae Thecle, quod est VIII. kalendas octobris, colatur. Quod clericus sustinens excomunicationem per sex menses, solvat X. morabatinos: per annum vero XX. morabatinos solvat, et si ultra, est suspensus a beneficio. Quod ministrans alieno parrochiano ecclesiasticum sacramentum, solvat X. morabatinos. Quod evocans clericum coram judice seculari est excomunicatus. Quod Rectores ecclesiarum celebrent infra tres menses postquam fuerint promoti; alias sunt suspensi a beneficio. Quod obligans bona beneficii sui sub sigillo regio est excomunicatus. Quod … et publicetur quater in anno. Quod Sarraceni non proclament, alias domini eorum sunt excomunicati, et loca quae habent in diocesi interdicta. Quod volens celebrare possit cuilibet presbytero ydoneo confiteri, et ab eo absolvi. Quod layci detinentes ecclesias parrochiales, nisi infra duos menses dimisserint, sunt excomunicati. Quod constitutio contra invasores servetur, ex quo sciatur in aliis locis vicinis servari. Quod Christiani non intersint circumcisionibus vel nuptiis Judeorum causa honorandi; alias sunt excomunicati. Prohybetur sub poena excomunicationis (se lee excomunitionts) et maledictionis eternae, ne quis carne comedat diebus jejunii, nisi de licentia confessoris, et tunc absconso. Quod Rectores ecclesiarum et habentes beneficia curata ratione quorum et coet. celebrent decies in anno; alias sunt suspensi a beneficio. Quod sepelientes corpora defunctorum contra constitutionem Item cum quidam, sunt excomunicati. Quod visitantes pro Archiepiscopis vel Episcopis non recipiant nisi IIII. solidos Barchinonae, vel III. solidos Jaccenses, nec numerum eventianum extendant; alias sunt suspensi a visitationis officio. Quod deneguantes justitiam clericis vel eos bamyetes (sic) sunt excomunicati. Quod clericus non faciat heredem clericum vel laycum in bonis ecclesiae, alias bona sunt pauperum.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...