diumenge, 22 de gener del 2023

XIX. Carta traditionis panni Domini nostri J. C. factae ecclesiae Illerdensi, an. MCCXCVII.

XIX.

Carta traditionis panni Domini nostri J. C. factae ecclesiae Illerdensi, an. MCCXCVII. (1297) (Vid. pág. 71.)

Ex arch. eccl. Illerd.

In Christi nomine: pateat universis praesentibus pariter et futuris praesentem paginam inspecturis quod die mercurii quae fuit pridie nonas decembris anno Domini millessimo ducentesimo nonagesimo septimo in presentia mei Guillermi de Pulcrovicino, notarii publici Illerdensi et totius terrae ac jurisdictionis Domini Regis auctoritate eiusdem et testium infrascriptorum ad hoc spetialiter vocatorum et rogatorum Arnaldus de Solsona, civis Illerdensis, jacens in egritudine et tamen existens in suo bono et perfecto sensu ac plena memoria, et in sua loquela integra et manifesta interrogatus ad requisitionem et instantiam Reverendi Patris Domini Gueraldi miseratione divina Illerdensis Episcopi, qualiter et quando et a quo ipse Arnaldus habuerat illud frustum sive trocium illius panni preciosi, quod idem Arnaldus tradiderat Domino Episcopo memorato; idem Arnaldus dixit et conffessus fuit sub periculo animae suae presente me notario et testibus infrascriptis, qualiter ipse habuerat dictum pannum. Dixit autem quod prout ipse relatione Dominae Elicsendis quondam uxoris suae pro certo didicit, fuit domicella quaedam filia Regis Tunicii quae quadam vice Mecham, ubi corpus Machometi colitur, in peregrinatione ivit cum magno navigio et comitiva honorabili militum ac bonorum, cuius domicellae adventum intelligens Soldanus Babiloniae, obviam ei venit apud Damiatam, et eam recipiens cum gaudio et honore usque Mecham associavit eandem ac providit in omnibus necessariis secundum magnificentiam regiam affluenter. Cumque peracta peregrinatione dicta domicella se disponeret ad propria, Tunicium videlicet remeare, idem Soldanus dixit sibi: intendo aliqua encennia mittere patri tuo, et quia non eget auro aut argento nec lapidibus preciosis, cum habeat habundanter, deliberavi sibi mittere unum frustrum panni preciossissimi in quo Mariem mater Jhesu illius in quem Christiani credunt et adorant, primo eum involvit. Quem quidem pannum habuerunt antecessores mei de Jherusalem et numquam habere potuit aliquis Christianus, et quia pater tuus Christianos habet familiares qui cum eo pariter commorantur, et cupio mittere aliquid sibi gratum ex dilectione quam sibi habeo specialem, affecto quod predictum pannum in mei memoriam habeat et teneat pater tuus. Et sic Soldanus ipse pannum illum preciosissimum tradidit domicellae quae attulit Tunicium, et ex parte Soldani optulit patri suo, exponens quomodo ipse Soldanus in signum amoris praecipui et honoris prae quibuslibet aliis encenniis preciosis dictum pannum preciosissimum elegerat, praefato Regi Tunicii transmitendum. Qui Rex gratanter recipiens et cum summo gaudio ipsum pannum, mandavit sollicite et fecit pre aliis preciosi sui thesauri conservari honorifice et diligentissime custodiri. Postea vero idem Rex Tunicii fecit armari multitudinem galearum ut dampna Christianis inferrent spetialiter in insula Maioricarum quam Illustrissimus Dominus Jacobus bonae memoriae Rex Aragonum ceperat et aplicaverat cultui christiano.

Et cum piratae dictarum galearum ad dictam insulam in loco qui dicitur Polencia (Pollença, Pollensa) declinassent, quandam alqueriam inter alias hostiliter invaserunt, ac etiam vastaverunt et ceperunt ibidem dictam Dominam Elicsendem et virum suum ac filiam eorum parvulam que Guillermona ex babtismate vocabatur eosque captivos Tunicium deduxerunt, et cum aliis dicto Regi Tunicii presentarunt. Qui rex dictam puellam utpote elegantem fecit cum diligentia enutriri, et processu temporis puellam ipsam filio suo primogenito nomine Miromomelino (Miramamolin) cum adulta esset et pre aliis sine consortibus speciosa atque omnium occulis graciosa in matrimonium copulavit, et ex tunc ipsa puella vocata fuit Rochaya. Mortuo vero dicto Rege Tunicii et praedicto filio suo Miromomelino magno sibi succedente in regni solio ac regnante idem Miromomelinus praedictae Rochaye Reginae coniugi suae quam super alias diligebat, thesauros suos et quaeque pretiosa ostendit, inter quae predictum frustum panni tanquam preciosissimum diligentissime tenebatur. Et dictae Reginae dixit quod pannus ille fuerat in quo Mariem primo involverat filium suum quem Christiani credebant et adorabant, et sibi exposuit qualiter pater suus predictum pannum habuerat a Soldano Babiloniae pro encennio singulari, secundum quod est superius enarratum. Dicta vero Regina sollicita quomodo tam preciosas reliquias penes se posset habere, oportunitate captata surripuit et habuit dictum pannum quem diligenter et secretissime reservavit. In illo tempore dictus Arnaldus de Solsona causa mercationis quam tunc temporis exercebat ad partes ultramarinas disposuit cum aliis transfretare. Set duce Domino cursu prospero Tunicium pervenerunt, ubi per aliquod tempus dictus Arnaldus permansit. Et quibusdam Christianis mercatoribus qui ibi aderant tractantibus et procurantibus duxit in uxorem praedictam Elicsendem, matrem praedictae Rochayae, uxoris magni Miromemolini Regis Tunicii. Processu vero temporis dicta Domini Elicsendis proposuit et voluit cum viro suo Arnaldo praedicto ad terram Christianorum redire cupiens tempus vitae suae inter Christianos finire, licet per eam domus dicti Regis Miromomolini in pluribus regeretur. Unde dicta filia sua Regina hoc percipiens et non valens eam a concepto proposito deviare, quin vellet a terra illa ex toto recedere et abire, dedit ei multa et magna donaria. Set inter alia predictum pannum preciosissimum obtulit secrete dictae dominae matri suae exponens et quomodo Miromomelinus Rex predictus sibi ostenderat et narraverat unde pervenerat dictus pannus, et qualiter ipsa Regina habuerat ipsum pannum, secundum quod superius continetur, dicens insuper dicta Regina prefatae dominae Elicsendi quod multo decencius et longe melius erat quod pannus ipse preciosissimus esset penes Christianos ad honorem Domini nostri Jhesu Christi quam apud perfidos Sarracenos, adhuc ipsa Regina aliquod retinens vestigium Christianae. Et ita dicta Domina Elicsendis recepit et habuit dictum pannum et secretissime conservavit, ita quod nec dictus Arnaldus vir suus aliquid scire potuit usque ad obitum ipsius Dominae Elicsendis. Vale itaque faciens filiae suae Reginae ad partes Christianorum se transtulit cum dicto Arnaldo viro suo qui eam adduxit ad civitatem Illerdensem ignorans penitus quod ipsa domina secum illum pannum preciosissimum asportaret. Memorato autem Arnaldo de Solsona (leo Solsana) cum uxore sua prefata in civitate Illerdensi quiete et pacifice commorante, contigit quod predictus Rex Tunicii scripsit per literas efficaces praedicto Illustrissimo Domino Jacobo bone memoriae Aragonum Regi, quod ipse Arnaldus de Solsona et dicta Domina Elicsendis secum furtive duxerant dictum pannum suum, quod tam preciosum ipse Rex Tunicii reputabat, ut apreciari valore congruo debito non valeret. Et ideo rogabat dictum Dominum Regem Aragonum multum intime et ex corde ac sollicite requirebat ut taliter faceret quod dictus pannus eidem Regi Tunicii restitueretur omnino. Dominus autem Rex Aragonum predictus volens satisfacere dicto Regi Tunicii fecit ipsum Arnaldum de Solsona coram sui presencia comparere, et instanter peciit ac mandavit dictum pannum sublatum Regi Tunicii, quem ipse Arnaldus et uxor sua inde asportaverant, sibi tradi. Set idem Arnaldus nichil penitus sciens de dicto panno, nec scire tunc potens a dicta coniuge sua quam an dictum pannum haberet, sollicite requisivit, sed uxorem excusavit prout potuit ac defendit. Set tanta ac tam gravis fuit quaestio regia et instantia importuna quod dictus Arnaldus in magno fuit periculo etiam corporis, nisi quod divina providencia disponente supervenire negocia ipsi Regi propter quae sepe dictus Arnaldus fuit a dictae petitionis et exaccionis periculo liberatus, mediante tamen auxilio aliquorum suorum amicorum honorabilium de curia Domini Regis, utpote Guillermi de Sala, tunc notarii ipsius Domini Regis ac consialiarii spetialis, et quorumdam etiam aliorum. Tamen propter oppresiones, gravamina et labores quibus idem Arnaldus pretextu exaccionis dicti panni graviter est aflictus quamvis innocens et immunis, expendit et expendere habuit ad sui et dictae Dominae suae coniugis deffensionem super dicti panni petitione circa tria millia aureorum. Post lapsum vero temporis cum dicta Domina Elicsendis detenta egritudine qua decessit, confessa fuisset fratri Dominico de Vilela, tunc Priori conventus fratrum Praedicatorum Illerdae, surgens a lecto accepit de archa sua quoddam cassidile quod dicto Priori secrete tradere intendebat. Set preventa a duabus mulieribus dicti Arnaldi neptibus quae procurabant in ipsa egritudini et custodiebant ipsam Dominam Elicsendem, illum, quod de archa extraxerat posuit infra lectum. Quo audito dictus Arnaldus qui tunc prandebat surgens velociter et ocurrens, quam plurimum admiratus quod dicta Domina uxor sua a lecto potuerit surrexisse, cum in extremis paulo antea laborasset, et accedens ad lectum adlocutus est Dominam jacentem. Quomodo, inquit, de lecto surgere potuistis et quid est illud quod de caxa extraxistis et in lecto ut dicitur abscondistis? Et ipse Arnaldus nichilominus scrutans lectum invenit ibi unum cassidile parvum quod accipiens interrogavit Dominam: ¿Quid est hoc quod est in isto cassidili? Tunc Domina Elicsendis: Domine, inquit non possum vobis amplius hoc celare. Multum enim laborastis et dampna plurima passus estis pro hoc quod est in isto cassidili; nam sciatis pro certo quod hic est ille pannus tam praeciosus Regis Tunicii qui a vobis et a me fuit cum tanta instancia repetitus. Erat mihi cordi ipsum pannum dare fratribus Predicatoribus ad honorem Dei. Set ex quo ita est, melius est quod vos qui tot et tanta ratione ipsius panni expendistis totque sustinuistis gravamina et jacturam ipsum pannum habeatis, de quo utpote re praeciosissima magnum comodum poteritis reportare. Et tunc dicta Domina Elicsendis tradidit ac dedit Arnaldo viro suo pannum illum preciosissimum rogans eum ut in bono quod sibi ex ipso panno aliqualiter eveniret, ipsius Dominae animam faceret participem et consortem. Tunc dictus Arnaldus interrogavit Dominam diligenter quomodo ipse habuerat et unde sciebat cuiusmodi panus erat. Quae quidem Domina retulit dicto Arnaldo quomodo Soldanus Babiloniae ex spetiali amicitia quam habebat ad Regem Tunicii pro encennio miserat valde caro, et quomodo filia sua Regina habuerat et sibi dederat in recessu. Quae quidem Regina narravit sibi per ordinem supra dicta quando ab ea recedere debuit de Tunicio et mater et filia fuerunt ab invicem separatae. Et pannus ille, si poneretur in igne, non comburetur virtute Domini nostri Jhesu Christi qui in eo fuerat involutus. Et ita dictus Arnaldus gavisus gaudio magno valde, accepit et habuit dictum pannum, et praefata Domina Elicsendis migravit ad Dominum Amen. Et postea idem Arnaldus tradidit dictum pannum Domino Episcopo supra dicto, ut superius est jam dictum. De quibus quidem omnibus supra dictis fuit factum presens instrumentum publicum ad requisicionem et instanciam Domini Episcopi Illerdensis et Arnaldi de Solsona praedictorum ad eternam rei memoriam per me notarium supra dictum. Actum est hoc die et anno predictis in hospicio dicti Arnaldi de Solsona in civitate Illerdensi praesentibus Guillermo de Rota, praesbitero beneficiato in ecclesia Illerdensi ... de Lordano, Abbate de Banasto, Petro Doato clerico, et Raymundo de Taraçona, cive Illerdensi testibus ad haec specialiter convocatis.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...