XXI.
Carta fundationis monasterii Bellipodiensis an. MCLXVI. (V. pág. 79.)
(Belpuig o Bellpuig, 1161)
In nomine Omnipotentis Patris et incarnati Verbi Filii eius, et ab utroque procedentis Spiritus Sancti. Ego Ermengaudus Dei disposicione Comes Urgelli, et Dulcia Comitissa uxor mea, considerantes beneplacitum esse et acceptabile in conspectu divine magestatis habitare fratres in unum quibus sit cor unum et anima una in Deo, presertim cum ipse Christus in Evangelio in medio eorum qui congregati sunt in nomine eius se esse testetur: Cum consilio nostrorum nobilium virorum pro redemtione peccatorum nostrorum, eligimus edificare Domum Dni. et Ecclesiam in honorem Dei et Beatissimae Genitricis Dei Mariae construere, in qua semper sint constituti viri religiosi ad serviendum Deo, non habentes aliquid propium, sed vivant sub regula Beati Agustini secundum institutionem Premonstratensis ordinis et orent pro nobis et pro omni populo Dei. Ad Ecclesiam autem praedictam et monasterium, ubi fratres praedicti divino servicio se subdant edificandum, Nos supradicti scilicet Ermengaudus Comes et Dulcia Comitissa donamus tradimus et offerimus, pro salute nostra; et pro redemptione peccatorum nostrorum atque omnium nostrorum parentum, Domino Deo et almae Virgini Mariae locum qui solet vocari Mons de Malet, et deinceps vocabitur locus Sanctae Mariae de Bellpuig. Et adimus in circuhitu quantum aque discurrunt inferius ex omni parte; ita quod vallibus proximis usque ad cacumen predicti montis sit propium alodium supradictae Ecclesiae Sanctae Mariae et sit semper infra terminos istos secura et perpetua salvitas. Damus etiam ad luminaria ipsius Ecclesiae omnes reditus olei vel olivarum, et omnes olivarios quos habemus in Alos et in suis terminis. Addimus quoque predicte donationi ad victum predictorum fratrum qui ibi sunt vel erunt totam decimam omnium leguminum... Meraneges et totam decimam quae exierit de omnibus ortis de Meraneges, ita quod fratres faciant easdem decimas congregare cui voluerint absque inquietatione baiuli nostri. Iterum donamus, offerimus... Beatae Mariae de Bellpuig et fratribus qui modo ibi sunt vel erunt ipsam turrem veterem de Maraneges (Meraneges más arriba) in perpetum habendam vel possidendam cum ipsa staticha et cum suo antuxa in circuitu, sicut iam assignando dederamus Guillermo de Ager, ut habeant ibi hospicium suum extra villam, et possint ibi colligere et congregare expletos illius honoris, quem nos donamus vel daturi sumus praedicte Ecclesiae. Addimus etiam prefate donacioni ipsam vineam quam plantavit Guillermus de Ager est... juxta praedictam turrim sicut extenditur à parietibus ville veteris usque ad vineam de Ferrer, et a via publica superius sicut aqua discurrendo rigare potest usque ad vineas de Bonet de Tolo, et Ermengaudi fratris sui, et ex alia parte extenditur in longum usque ad ipsam cequiam, et in amplium extenditur usque ad vineam Johannis de Valle fecunda; et ex alia parte in vineam Ermengaudi: terciam scilicet partem quam habemus in praedicta vinea libere et quiete habendam et possidendam per secula cuncta eis concedimus; et terciam similiter partem quam habemus in ipsa vinea de Bonet de Tolo, et Ermengaudi fratris sui huic addimus donationi. Tali quidem modo quod si ex ipsa tercia parte predictarum vinearum non poterunt colligere sex modios vini ad mensuram Agrimontis vel Ilerdae (Agramunt o Lérida) nos ibidem compleamus unde plenarie colligant. Iterum donamus predictae Ecclesiae et fratribus ipsas casas de Alegret in villa Balagarii ad ipsum grat de Almatta cum suis farraginals in circuitu et omnibus suis pertinenciis; et unum nostrum ortum in ipsa orta Balagarii cum omni integritate sua, et est subtus ortum de Almudafar iuxta alium ortum nostrum sub ipsa cequia. Post hec vero donamus prenomitate (prenominatae) Ecclesiae et fratribus qui ibi modo sunt vel erunt X pariliatas alodii in termino Ilerde (Lérida) in castro scilicet de Almaceger iuxta ipsas turres de Fenollet concessione quidem confirmatione Ildefonsi Regis Aragonensis. Donamus etiam sepe dictae Ecclesiae et fratribus villam novelam de Privadano quam noviter edificavimus et populavimus, cum omnibus suis terminis et pertinentiis, sicut nos iam dedimus et assignavimus populatoribus eiusdem loci, et in carta illorum resonat, cum lignis et paschuis et aquis et molendinis ac vie ductibus et reductibus, et cum omni adempriu quod ad usum hominis pertinere potest in loco illo, et cum decimis et censibus, et usaticis et serviciis et cum seniorivo omni et districto et mandamento sicut nos melius habemus et habere debemus, cum omni integritate et sine aliquo retentu. Hec omnia supra dicta donamus et concedimus omnipotenti Deo et prenominate Ecclesiae Sanctae Mariae de Bellpuig et fratribus qui ibi modo sunt vel erunt Deo servientibus libere et quiete habenda vel possidenda in perpetuum pro salute animarum nostrarum, et omnium nostrorum parentum, et pro redemtione omnium pecatorum nostrorum, ut sacrificiis et oracionibus, et aliis bonis operibus, quae in loco illo facta fuerint, mereamur veniam percipere peccatorum et regni celestis participes fieri cum Jhesu Christo filio Dei qui sola gracia et misericordia sua salvat sperantes in se. Statuimus etiam quod Prior eiusdem loci, seu fratres ibidem comorantes non possint assumere alium ordinem, nec submitere se alii Ecclesiae sine consilio nostro vel succesorum nostrorum, excepta Urgellensi Ecclesia et eius Episcopo, in cuius obedientia et subiectione consistant omni tempore. Acta fuit prima donatio... in manu Johannis Presbyteri numcupati Organianensis, qui primus... Beatae Mariae de Bellpuig invenit et adquisivit donatione predicti Comitis et Comitisse V. nonas februarii anno dominice incarnationis M.CLX.VI. Sig+num Ermengaudi Comitis. = Sig+num Dulciae Comitisse qui hanc donationem facimus et scripto propriis manibus firmamus, et testes firmare rogamus. = Sig+num Ermengaudi filii eorum. = Sig+num Gomballi de Ribelles. = Sig+num Arnalli Urgellensis Episcopi. = Sig+num Raymundi Urgellensis Archidiaconi. = Sig+num Berengarii Archidiac. = Sig+num Guillelmi Caputscolae. = Sig+num Magistri Alexandri. = Sig+num Arnalli de Pontis. = Sig+num Gozerandi de Salas. = Sig+num Raimundi de Anglesola. = Sig+num Raimundi de Ribelles. = Sig+num Artalli de Callers. = Sig+num Johannis de Albesa. = Raimundus Sacer rogatus scripsit die et anno quo + supra.
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.