dimarts, 1 de novembre del 2022

XII. Concordia inter Abbates Alaonis et Rivipulli super ecclesiam S. Mariae de Vilet anno MCLXX. (1170)

XII.

Concordia inter Abbates Alaonis et Rivipulli super ecclesiam S. Mariae de Vilet anno MCLXX. (1170) (V. pág. 35.)

Ex autogr. in arch. Ecclae. Coelsonen.

Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod haec est carta finis et concordiae factae inter Allaonis et Rivipollis Monasterium Ecclesiamque de Gualter. Abbas Rivipollensis et Monachi deposuerunt quaerimoniam in presenciam Domini Papae Alexandri de Abbate P. Alaonis, quod injuste auferret sibi et possideret quandam Ecclesiam Sanctae Mariae, quae est in termino Castri de Gavasa, in loco ubi dicitur Siurana, qui nunc etiam vulgo appellatur Vilet. Predictus vero Papa misit suas litteras sigillatas prephato Alaonis Abbati, ut judicio Dompni P. Dertosensis Episcopi satisfaceret, aut restitueret Rivipollensibus Monachis quaerimoniatam Ecclesiam. Qui praeceptis Domini Papae obtemperans, et Tarrachonam ad quoddam concilium veniens, laudamento et consilio predicti P. Dertosensis Episcopi simul et G. Ilerdae Pontificis, promisit et convenit annuatim ad kalendas Marcii, pro ipsa prenominata Ecclesia quaerelata, censum dare I. morabetinum bonum sine malo ingenio Rivipollensi nuntio, videlicet Priori Sanctae Mariae de Gualter; tali tamen condicione quod Abbas Rivipollensis et Monachi, Priorque Gualteris, et successores sui, finita omni quaerimonia sua, quam de eadem Ecclesia faciebant, de Urgellensi etiam Episcopo et de Preposito Solsonensi et clericis suis, qui eandem Ecclesiam Abbati Alaonis inquietabant, protegant, defendant et contra alios homines manuteneant: ita quod Abbas Alaonis successoresque eius habeant, teneant et possideant libere jure perpetuo. Et Abbas Alaonis et Monachi maneant amici sociique fideles Rivipollensis Abbatis et Monachorum eius, similiterque illi et Monachis suis Abbas Rivipollensis et Monachi eius. Facta carta concordiae huius et convenientiae anno Incarnationis Domini M.C.LXX. (1170) XII kalendas Julii regnante Ildefonso Infante Rege in Aragone et in Barchinona. = Sig+num Guillermi Illerdensis Episcopi. = Sig+num Poncii Alaonis Abbatis qui hanc cartam finis et concordiae seu convenientiae rogavit et firmavit. = Sig+num Johannis Monachi. = Sig+num Poncii Prioris Gualterii. = Sig+num Bertrandi Prioris Medianensis. = Poncius Dei dignacione Dertusensis Episcopus sig+num. = Petrus Levita hoc scripsit die et anno quo + supra. 

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...