dimarts, 1 de novembre del 2022

XI. Fundatio monasterii S. Mariae de Gualter an. MLXXXIII,

XI. 

Fundatio monasterii S. Mariae de Gualter an. MLXXXIII, (V. pág. 32.) 

Ex translat. fere coevo in arch. Ecclae. Coelsonen. (Solsona) 

In nomine sanctae et Individuae Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quoniam karitas Dei quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis credere nos cogit confidenter quod vere sit solus Deus in quo salus et vita consistit hominum per quem remissio fit omnium peccatorum in Spiritu Sancto cuius pia et plena misericordia manet in seculum seculi, nec defuit unquam, quem nosse vivere, cui servire regnare est. Ego igitur Ermengaudus Urgellensis Comes et Marchio cum consilio uxoris meae Adalaiz, quoniam michi adherere Deo bonum est, et ponere in Domino Deo spem meam, à quo vere et absque ulla dubitacione remissionem omnium peccatorum meorum, quamvis innumera sit multitudo, posse consequi confido, propter amorem eius, qui pius et omnipotens est, ex his quae mihi ab ipso collata sunt volo ac totis viribus concupisco Monasterium construere Sanctae ac Genitricis Dei Mariae in loco qui vocatur Gualterii juxta fluvium Segre. Qui locus, ut aiunt, antico honore primum mater Ecclesia dictus ac vocitatus, multa jam vetustate consumptus est. Hunc locum ego prefatus Ermengaudus Comes reedificare et novo scemate exaltare, honore vel opibus ditare cupiens, in primis ad construendum locum parvum ac subtilissimam census mei partem et praediorum confero. Non ut plurimi faciunt qui magno cum impetu ac rumore res suas incipiunt, et cito deficientes postponunt. Hii tales, nullam pro tali facto gratiam consequentes, pocius illudi ab aliis quam laudari merentur, juxta illum evangelicum: qui incepit et non consumavit. Ego autem non ita, sed paulatim incipiens in maius semper augmentare et crescere Deo annuente, rem quam incepero dispono. Ad prefatum ergo Monasterium incipiendo operi mille aureos in presentiarum dono. Praediorum autem quae prefato loco ad victum servorum Dei daturus sum ad presens haec trado Omnipotenti Deo et... Sanctae Mariae in manus Domni Abbatis Bernardi Coenobii Rivipollentis, et eorum qui sub eo sunt, servorum Dei, scilicet, medietatem primitiarum de campo Mascanea et de quadra de Olivare medietatem, et de quadra de Monte Alen medietatem, et de quadra de Foliola medietatem, et de quadra de Bisalduno medietatem, et de quadra Airalli Bernardi de Tolone medietatem, et de quadra Arnalli Guitardi Dautes medietatem, et de quadra Geraldi Mager et de Artman Gauzfredi medietatem. Similiter autem medietatem primiciarum de Valle magna, et de Fenestras medietatem primiciarum, et de Penellas similiter. De omnibus igitur quadris, quae sunt vel erunt in termino de Mascanca medietatem de primiciis, preter eas quae nunc veniunt ad Agremunt, et ad Almunara. Et super haec omnia omne decimum et primicias de omni laboracione, qua Comes fecerit de la serra Dalmenara versus Ispaniam, et similiter decimum et primicias de omni laboracione quae facta erit in ipsis condaminis, quae sunt de Rocabruna. Item in castro Agremunt (Agramunt; Acrimontis) unam pareliatam de terra et de vineis unde fieri valeat una tonna de vino. Haec omnia, quae supra diximus, scilicet, quae in his locis sunt vel adhuc futura sunt, preter illa quae in antea Deo inspirante daturus sum, quamvis tanto loco sufficientia esse minime videantur, tamen nunc ad presens haec quae pretulimus, dono et trado Omnipotenti Deo et Sanctae Mariae Rivipollensis Coenobii, cui jure legali ac donatione Guifredi Comitis pro Avimei locus adheret, qui vocatur Sanctae Mariae de Gualter. Hunc quidem locum ego Ermengaudus Comes, ex his quae mihi Deus dederit ad habitandum servis Dei construere volo pro redemptione animae meae et parentorum meorum. Si quis autem contra hanc cartam donationis ire vel resistere, vel haec quae diximus, aut aliquid ex his loco Sanctae Mariae auferre vobis, inquietare seu impedire per se vel per aliam aliquam personam quocumque modo voluerit, vel alios facere consenserit, nisi ignoranter fecerit, et postquam resciverit, non statim ab hoc facto resipuerit, iram Omnipotentis incurrat penam sacrilegii semper luens donec in quadruplum quod substulerit cum eadem re quam abstulerit loco Sanctae Mariae et Monachis ibi degentibus restituat et componat. = Bernardus Episcopus + qui hoc confirmo exceptis duobus... cum terminis eorum. = Fulchone Archidiaconus + = Sig+num Petri Bernardi Clerici. = Johannes sacerdos qui hoc firmo + = Ego Richardus Cardinalis, Sanctae Romanae Ecclesiae Vicarius, huius donationis cartam confirmo, et ut in nullo violetur apostolica auctoritate interdico.

Facta est autem haec carta donacionis anno ab Incarnatione Domini Milesimo Octuagesimo tertio, pridie kalendas Junii, Gregorio VII Romanae Ecclesiae kathedram Deo propicio disponente, et Massiliensi Coenobio Richardo Cardinali atque apostolicae Sedis Legato presidente, Domno scilicet Bernardo Abbate Rivipollenti presente, cuius in Deo potestati haec ad serviendum Deo tradita sunt. = Signum Ermengaudus Comes + qui hanc cartam fieri fecit et testes firmare rogavit. = Signum Adaliz Comitissae +. = Signum Arnaldi Petri +. = Signum Rodlanni Odonis +. = Signum Guillermi Isarni +. = Berengarii Raimundi signum +. = Signum Bernardi Arnalli +. = Signum Ermengaudi +. = Signum Ecardi (Echardi) +. = Signum Gauzerandi Ricardi +. = Signum Arnalli Petri +. = Signum Bernardi Airaldi + = Signum Bernardi Villamagnae qui hanc cartam scripsit Bertrandus Sacerdos et Monachus hanc transtulit cum literis rasis et superpositis in XI linea et in quinta decima.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...