dissabte, 11 de març del 2023

XX. Resolutio sententiae Martini Perez de Ayala, Episcopi Segoviensis

XX.

Resolutio sententiae Martini Perez de Ayala, Episcopi Segoviensis super canones de usu sacramenti divinae Eucaristiae die 30 junii 1562. (Vid. pág. 127.).

Ex cod. monast. SS. Crucum.

Quum breviter antiquam meam sententiam dicerem, ad sanctam synodum sum praefatus. Primum ut aliquando doctrina docta, pia et brevis iis canonibus adiungeretur, quae sensum ipsorum canonum, et intentionem sanctae huius synodi fidelibus explicaret.

Secundum, ut canones deinceps non seorsim, aut per privatos homines, qui non sunt concilii, supposita conderentur; sed conciliariter, aut per Patres deputatos a concilio; quia et maiori cum decentia, et sanctae huius synodi auctoritate, et minori cum negotio absolverentur: servareturque laudabilis consuetudo, quae in hoc eodem concilio in superioribus actionibus servata est.

Tertius ut aliquis canon ederetur super sensu cap. 6 Joan; non ut quidam ex theologis admonuerunt, sed sub hunc tenorem: "Si quis dixerit, nihil ex his, quae in 6. cap. Joan. continentur, ad divinum Eucaristiae sacramentum, realemque Corporis et Sanguinis Redemptoris nostri in eodem sacramento praesentiam, et ad sacramentalem sumptionem ipsius, aut ad spiritualem in ordine ad sacramentalem pertinere, anathema sit.” Id quod divina traditione, et SS. pene omnium PP., et antiquorum conciliorum testimoniis usque ad hoc praesens concilium apertissime comprobatur. Hoc anathematismo Luterus et complices eius damnarentur, et divina veritas absque Catholicorum praeiudicio magis dilucidaretur. Nunc de canonibus, ac primum de primi canonis censura.

Primum canonem asserui michi placere, maxime, si addatur illi ablativo ex Dei praecepto, independenter seu absolute ad salutem necessario. Hoc dixi, ne aliqui antiqui Patres vel in ipso sono verborum huius anathematismi implicarentur, qui multis in locis eius communionis sub utraque specie ad divinam dispensationem quasi pertinere insinuant, maxime Cyprian. Chrisost. Agustin., et solum haeretici ferirentur; quod ex intentione synodi esse debet. Manere tum potest integer, ut iacet.

Super secundo canone dixi magis ad rem pertinere, si alius canon loco illius ederetur, quo catholicae doctrinae circa hanc materiam solidum fundamentum complerentur, et moles argumentorum, si quae est, adversariae partis funditus rueret, in hunc modum. "Si quis dixerit, Sanctam Ecclesiam, Apostolos, eorumque legitimos successores, Ecclesiae praepositos, maxime in unum legitime congregatos, non habere potestatem a Deo declarandi, instituendi, restringendi, ampliandi circa usum et ritum divinorum sacramentorum, quantum ad personas, ad locum, tempus, et alia, quae ipsa sacramenta et usum eorum concernent, salva tamen eorum” (suppl. natura), quae de substantia praedictorum sacramentorum sint, prout magis viderint, et reverentiae ipsorum, et saluti fidelium expedire, anathema sit.” Qui canon non solum includit canonem illum, super quo rogati sumus, verum et alia multa, quae ad negotium huius sacramenti, et aliorum maxime pertinent; et praeter hoc quod fideles instruit de re maxime necessaria, arma etiam subministrat eisdem, quibus ab importunis haereticorum argumentis se tueantur. Quod si canonum conditores hunc canonem respuerint, et propositum nobis canonem publicare perrexerint, censerem illud optimis rationibus debere tolli, et loco illius iustis de causis aut rationabilibus poni debere, quia hoc est magis securum et clarum, quam illud, quippe quod difficile et ambiguum in se contineat, et a nemine theologorum, quod ego viderim, disputatum fuerit; de re autem dubia, et minime disputata, nec in controversiam versa, non convenit sanctae synodo canonem facere. Verbum autem pecasse, quod ibi ponitur, etsi latinissime dici possit, clarius tamen et explicatius est errasse; quia hoc ad intellectum appropiare videntur omnes theologi, illud vero magis ad voluntatem, etsi utrumque per sermonem latinum possit accomodari.

Tertium canonem non mihi placere asserui, quia etsi loquitur de sumptione sacramenti, et non de continentia sacramenti, eadem tamen difficultas reddit, quam Rmus. Dominus Granatensis adnotavit in illis vocabulis tantum, totum, sive totam institutionem; quia possunt de sumptione rei contentae dumtaxat, et fructus et amplioris gratiae simul intelligi. In hoc secundo sensu canon nequit condi, quia non habemus scripturam, neque traditionem, insuper neque problema est. Ferirentur (etiam) multi DD. Catholici et graves, qui tenent plus fructus percipi per sumptionem utriusque speciei ex vi sacramenti, quam per unius; quod non licet nobis facere. In primo autem sensu facile assentior, ut de re contenta quantum ad sumptionem canon fiat in hunc modum negativum: "Si quis negaverit totum et integrum Christum, omnium gratiarum fontem et authorem sumi, quia non sub utraque specie sumitur, anathema sit.” Et hoc modo damnatur dogma Lutheri aperte in sensu, quod sufficit, quia verba eius confusa sunt.

Super quarto canone admonui ut illa dictio necessarium non anteponeretur ad praeceptum, sed subsequeretur, quasi determinatio, et sic procedat ex iure divino ad salutem necessario, ne tam aperte revolverentur nonulli antiqui DD. in hoc anathematismo: maxime August. lib. de pecat. meritis cap. 2. et 24.; quae nescio quomodo salvari possint nisi hoc modo.

Vocabulum augustissimum maxime displicet, quia prorsus prophanum est, et non satis explicat excellentia huius sacramenti; item est multum affectum; quae omnia fugere debet S. synodus. Et licet in Dionysio inveniatur, cum in Codice graeco non contineatur, illud in latino nihil refert, cum ipse graece et latine constet scripsisse.

Ut aperte pateat quid in tertio canone damnetur a S. synodo, ipsum ita confici optarem: “Si quis dixerit non tantum veritatis, integritatis ac legittimae rationis sacramenti recipi sub una sanctissimae Eucaristiae specie, quantum sub utraque, vel negaverit sumi totum et integrum Christum, vel ipsius Corpus et Sanguinem, quando altera solam specie traditur, eo quod non totum id sumatur quod ipse Dominus sumendum instituit, sed dimidiatum, anathema sit.” 

In secundo canone cuperem ut legeremus fideles non conficientes, vice illus quo dicitur clericos et laycos.

In quarto, et in doctrina, cum Eucaristiae sacramentum nominatur, vellem ut pro ipsius dignitate et excellentia superlativis uteremur; et cum non placeat augustissimum, diceremus vel divinissimum vel sanctissimum, seu potius sacrosanctum aut tremendum vel adorandum. In doctrina tollatur repetitio illa, qua bis exprimitur ecclesiae autoritas in dispensandis mysteriis. Tollatur similitudo illa de Baptismate. Tollatur interpretatio illorum verborum: nisi manducaveritis, et biberitis. Tollantur omnia quae sunt per modum argumentationis et responsionis.

In secundo cap. tollatur omnino quod de gratia obiter dicitur, cum nihil ad rem faciat.

Conficiatur caput, quo apertissime declaretur quod in tertio canone reprobatur; et id, ut fiat, omnino peto.

In tertio cap. exprimatur pueris satis esse ad salutem Baptismatis sacramentum; et si adderetur eos iam per ipsum spiritualiter manducasse et bibisse Sanguinem Domini, mihi summopere placeret. Tollatur omnino ea psalmi autoritas: manducaverunt, et adoraverunt. Habeatur etiam ratio caeterorum, quae a Patribus doctissime annotata sunt.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada

Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.

Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.

Curta biografía de Braulio Foz.

BRAULIO FOZ. Va estudiá los primés estudis a Calanda, y al 1807 apareix matriculat a la Universidat de Huesca. Allí, com mols atres compañs,...