XI.
Preces del arzobispo de Valencia D. Andrés de Orbe y Larreategui, dirigidas al P. Benedicto XIII el año 1759 (considerado el Papa Luna antipapa, Vincenzo María : Pietro Francesco Orsini será también Benedicto XIII), pidiéndole que concediese a su diócesis el uso del antiguo oficio de passione imaginis para el día 9 de Noviembre, en que se celebra fiesta al SS. Christo del Salvador (a: Copia sacada de la que se halla en la citada obra MS. de las antigüedades de Valencia por el P. Joseph Texidor.).
Beatissime Pater.
In ecclesia parrochiali S. Salvatoris civitatis Valentinae, Quingentis ferme ab hinc annis Christi D. crucifixi simulacrum maximam omnium veneratione colitur, quod anno 1250, è mari per Turiam fluvium ascendisse, magnis adeo alluvionibus tumentem, ut jam jam obruenda civitas videretur, majorum memoriam atque authenticis constat testimoniis. Ad hanc Christi D. imaginem frequens est fidelium accessus, et publicae saepe saepius rogationes pro communium malorum impetrando remedio instituuntur, non sine multiplici divinae largitatis experimento.
Hanc imaginem ipsissimam esse, de qua in II. Nicaena synodo veneranda habetur memoria, non levia antiquitatis monumenta magnique ponderis argumenta demonstrant. Illam ipsam videlicet, in quam perfidi judaei, Beriti in Bythiniam eadem probra, ludibria eadem impie intulerunt, quae in veram Christi D. personam ipsorum majores perpetraverant: donec lanceam Christ¡ latus sacratissimum transfodiente, aquamque et sanguine mirabiliter emanante, adamantina judaeorum pectora immaculati agni sanguine mollita sunt. Quare cum in martyrologio romano passio imaginis Beriti die 9 Novemb. legatur, de ejusdem imaginis passione officium et missam Valentina celebravit ecclesia eodem Nov. die, ut ex Valent. ecclesiae breviariis et missalibus constat. Quam equidem consuetudinem ab anno saltem millesimo quadrigentesimo sexagesimo Valentina dioecesis tamdiu retinuit, quosque S. Pius V particularia ecclesiarum breviaria reformavit, breviario romano penitus conformanda nisi ducentorum annorum usus constaret. Quo quidem tempore ecclesiae huic praefuit S. Thomas de Villanova, venerandae hujus imaginis cultor eximiùs. Valentina igitur ecclesia, civitas, dioecesis novis maximisque a Deo beneficiis cumulata, dum ad hanc Christi D. imaginem humiliimè accedit, divini patrocinii opem in communibus reip. calamitatibus, privatisque incommodis impetratura; id ardenter desiderat ut auctoritate apostolica missa et officium de venerandae imaginis passione in ecclesia, civitate et dioecesi praedictis celebrari possit.
Nos equidem tanti praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, et S. Vincentii Ferrari (qui hanc etiam crucifixi imaginem ardenti prosequutus est devotionis affectu) vestigia prementes, aliquod nostrae devotionis signum ostendere optantes ad S. V. pedes provoluti, id enixè petimus, id ardenter deprecamur, ut huic ecclesiae, civitati et dioecesi hanc benignè gratiam concedere dignetur, ad majorem utique venerandae hujus imaginis cultum, redemptoris nostri honorem eximium, tanti miraculi immortalem gloriam, dioecesis Valentinae solatium, incolarum omnium devotionis augmentum; id tantae dignationis munere vitaturus, ne tanti miraculi, tot, tantorumque beneficiorum memoriam ullam temporum injuriam deleatur, immo crescente venerandae imaginis cultu, crescente populorum fide, divinae crescant misericordiae signa. Interim D. O. M. incessanter oro, ut S. V. vitam ad commune christianae reip. bonum incolumem reddat. Matriti die... Augusti, anno Domini millesimo septingentesimo vigesimo nono, Beatissime P. Humill. S. V. servus, et subditus, qui S. V. pedes reverent. osculatur, Andraeas archiepiscopus Valentinus.”
índice de las cosas más notables del tomo 1
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada
Els comentaris de robots o de malparits i malparides catalanistes s´esBURRaran.
No us mateu, agafeu un llibre.
Nota: Només un membre d'aquest blog pot publicar entrades.